Capitulum 5
Capitulum 5
Daemones esse obduratos in malo
ANgeli malistatim post peccatum ita fuerunt in malo, id est, peccato obdurati, ut nunquam deinceps veram & fructuosam agere poenitentiam, atque in gratiam & amicitiam Dei redire potuerint, aut possint in aeternum, nec omnino ullum queant elicere bonum, id est, pium ac salutarem voluntatis motum. Quae doctrina probatur imprimis ex aeterna eorum damnatione, de qua sunt aperta scripturae testimonia Matth. 25. 2. Petri 2. In epistola Judae & Apocal. 20. Unde & in exorcismis baptismi dicitur diabolo, Recognosce sententiam tuam, scilicet aeternae damnationis; sed de ea re plura ad superiorem distinctionem, ubi de poena daemonum agebatur. Includit autem aeterna illa infelicitas non tantummodo malum poenae aeternum, verum etiam aeternam derelictionem a Deo, sic ut ab eo nec justitiam nec poenitentiam, nec ullum bonum voluntatis motum sint unquam accepturi. Sicut enim ad praemium sanctorum pertinet confirmatio voluntatis in amore summi boni; ita pertinet ad supplicium damnatorum induratio voluntat is in amore mali finis, cui se semel per electionem applicue¬ runt. Haec igitur ratio est quare bene velle non possint, quia immobiliter adhaerent malo fini, quod videtur significasse psalmista dicens psalmo 73. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Quod autem post terminum qui daemonibus fuit in lapsu, sicut hominibus est in morte, ut testatur Damascenus libro secundo capite quarto, non sit mutabilis voluntas ex malo in bonum vel contra; significat Ecclesiastes capite undecimo his verbis; Lignum in quocunque loco ceciderit, ibi erit. Tradit hanc de daemonibus doctrinam, Augustinus multis locis, & nominatim in epistola 107. ubi docet neminem sanae fidei dicere aut credere apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti, & libro undecimo de civitate Dei capite decimotertio ubi affirmat neminem catholicum ignorare, quod nullus daemon in societatem bonorum angelorum aliquando sit rediturus. Idem docet Prosper libro primo de vita contemplativa capite tertio, & responsione sexta ad objectionem Vincent. Et Fulgentius libro de fide ad Petrum capite tertio, cujus sunt verba: De Angelis hoc Deus disposuit & implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere repararet, & insra: Omnes praevaricatores angeli nec mala possunt unquam voluntate carere, nec poena, sed permanente in injustae aversionis malo; permanet etiam justae retributionis aeterna damnatio, Sic ille. Quae eadem est Gregorii libro secundo moralium capite 4. & Ruperti libro 1. de victoria verbi Dei capite 27. ac caeterorum sententia.
Quod autem ad fidem pertineat haec doctrina, non modo ex duobus August. locis jam adductis ostenditur, verum multo magis ex eo quod diversam Origenis sententiam, de qua etiam superius diximus, ubi de bonorum angelorum confirmatione agebatur, Patres semper ut sanae fidei adversam rejecerunt, ut Epihanius in haeresi Origenistarum, & in epistola ad Joannem Hierosolymitanum quae est apud Hieronymum, Philastrius in libro de haeresibus, Hieronymus in epistola ad Avitum, in Daniel. 4. in Jonae 3. & in apologia contra Ruffinum, Augustinus libro vicesimoprimo de civitate Dei capite decimoseptimo, & libro de haeresibus numero 34. & alii plerique. Quibus accessit ejusdem erroris condemnatio in sexta synodo, actione vicesimaprima, & contrarii dogmatis definitio.
Porro quamvis huic doctrinae consentiat tota posteriorum Theologorum schola; sciendum tamen eos varie opinari de modo ac ratione obdurationis, quam secundum fidem in daemonibus agnoscimus. Ut enim quorumdam omittamus opinionem dicentium, Deum conservare in daemonum voluntate odium sui, id est, Dei, quasi illa odii conservatio sit actus justitiae punitivae: Item aliorum, qui dixerunt Deum causare habitum quendam malum in daemonum voluntate inclinantem necessario ad pravam affectionem. Quarum opinionum prior placuit Ochamo & Gabrieli, posterior ascribitur Aureolo ? utraque vero prorsus damnanda est tanquam in divinam bonitatem injuriosa.
Sunt alii qui obdurationem hanc in eo ponunt, quod Deus statuerit nunquam concurrere cum voluntate daemonum ad deponendum pravum affectum quem semel induerunt. Unde dicunt Deum per accidens necessitate eorum voluntatem ad perseverandum in malo. Sic opinatur Marsilius.
Alii censent voluntatem eorum ideo manere obstinatam in malo, quia toto conatu ea se immersit objecto malo, cui se applicuit, ita ut ab eo jam recede re non possit. Ita sentit Henricus a Gandavo
Alij vero non pauci existimant hanc obdurationem seu obstinationem voluntatis in malo non aliunde provenire, quam ex natura status in termino; quippe cum naturale sit cuique rei, ut postquam ad terminum pervenit, non amplius moveatur, sed in fine adepto quiescat.
Rursum alii putant eam obstinationem tantum provenire ex negatione divini auxilii, quo negato fieri nequeat ut daemones per veram & fructuosam poenitentiam convertantur ad Deum, nihil tamen obstare quo minus peccatorum suorum displicentiam habeant imperfectam, & infructuosam. Haec Scoti & Durandi sententia est, a qua non multum dissentire videntur Bonaventura & Richardus. Et quidem secundum hos obstinatio daemonum non includit duritiem aliquam, id est, pravam affectionem, qua voluntas immobiliter malo fini adhaereat; licet excludat poenitentiam fructuosam.
At juxta aliorum omnium sententiam voluntas daemonum ita est in malo obstinata, ut pravitatem affectus quem habet erga malum finem cui se peccando applicuit, non possit ullo modo exuere, licet in assignanda hujus rei causa varient opiniones, ut jam dictum est.
Videtur autem ea sententia maxime probabilis quam tradit S. Thomas 1. parte quaest. 64. art. 2. & de maloq 16. art. 5. quam & initio indicavimus, ea est, obdurationem daemonum provenire ex duobus, scilicet ex natura status in termino, & ex inflexibilitate. sive immobilitate arbitrii. Quarum causarum prior est etiam communis hominibus damnatis; posterior propria daemonibus. Et priorem quidem causam multi agnoscunt; posteriorem autem fere soli Thomistae, quam ita declarat sanctus Thomas in summa loco allegato: Differt, inquit, angeli apprehensio ab apprehensione hominis in hoc, quod angelus apprehendit immobiliter per intellectum, sicut & nos immobiliter apprehendimus principia quorum est intellectus. Homo vero per rationem apprehendit mobiliter discurrendo de uno ad aliud, habens viam procedendi ad utrumque oppositorum. Unde & voluntas hominis adhaeret alicui mobiliter, quasi potens ab eo discedere, & contrario adhaerere; voluntas autem angeli adhaeret fixe & immobiliter, & ideo convenit dici quod liberum arbitrium hominis flexibile est ad oppositum, & ante electionem & post: Liberum autem arbitrium angeli est flexibile ad utrumque oppositum ante electionem sed non post. Sic igitur & boni angeli semel adhaerentes justitiae sunt in illa confirmati, mali vero sunt in peccato obstinati. Haec ille. Quam doctrinam etsi a Scoto & aliis graviter oppugnatam, illud tamen vehementer confirmat, quod nisi sic dicatur, nulla videatur inveniri posse ratio sufficiens, propter quam Deus angelis peccantibus non concesserit aliquod spatium poenitentiae, sicut concessit homini peccanti; quandoquidem sicut angelus ita & homo, non ex ignorantia, neque ex passione, sed ex voluntatis masitia peccavit. Caeterum alias rationes quibus haec S. Thomae sententia stabiliatur, necnon contrariarum rationum solutiones vide apud ejus commentatores super dicta quaest. 64.
Ex hac autem doctrina duo consequuntur: Alterum, daemones postquam semel peccaverunt, non fieri deteriores, quibuscumque peccatis postea additis. Alterum omnem actum voluntatis eorum esse peccatum. Prius quidem, quia ubi est status in termino, & fixa atque immobilis adhaesio ad finem semel electum, ibi non est mutatio respectu ejusdem finis, neque per recessum, neque per accessum. Unde sicut daemonum malitia minui non potest, ita nec augeri. Per quod excluditur error Cassiani di¬ centis, diabolum post superbiae peccatum adhuc aliquid rectitudinis retinuisse, donec per invidiam peccaret, de quo dictum est proxima distinctione.
Nec favet huic errori Hieronymus scribens in Habacuc primum, cum dicit quod natio daemonum tandem magnitudine peccatorum, & iniquitatis suae pondere praegrauata ad consummationem veniet. Non enim haec verba significant, daemones peccando effici deteriores, aut demereri quoad poenam ipsorum essentialem, sed eos hoc saeculo durante multa & magna committere peccata adversus genus humanum, donec tandem in extremo judicio recipiant poenarum suarum complementum, ut ex¬
plicatum est alibi. Posterius autem sequitur, quia cum voluntas daemonum immobiliter sit affixa malo fini, fit ut affectio illius ultimi finis conversa sit eis quasi in naturam voluntatis. Unde sicut omnis operatio voluntatis in nobis procedit ex inclinatione naturali voluntatis ad bonum in genere: sic in illis omnis operatio voluntatis procedit ex affectione quam habent ad malum ultimum finem, & proinde omnis actus voluntatis vitiatur in eis, ut minimum ex circumstantia finis. Hoc autem intelligendum est de actu deliberato seu morali, non de naturali. Nam ut ait sanctus Thomas in supra dicta quaest. 64. art. 2. ad ultimum, naturalis actus daemonis bonus esse potest. Attestatur enim bonitati naturae, tametsi etiam tali bono actu daemones abutuntur ad malum, quoties videlicet hujusmodi actum per liberam voluntatem referunt ad aliquem finem: Non enim aliorsum referre possunt quam ad malum finem praeconceptum, quod dum fit, etiam actus naturalis vitium contrahit morale. Quod autem omnis actus daemonum deliberatus peccatum sit, & nihil moraliter benefacere possint, etiam hoc argumento probatur: quia nulla debet nobis cum daemonibus esse societas, & hoc ideo quia certum nobis esse debet daemones in omnibus quaecumque agunt, malam habere voluntatem, nec quicquam hominibus quasi per amicitiam aut societatem praestare commodi, nisi cum intentione fallendi & nocendi. Unde Rupertus in Joan. 8. ad illud: Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur; omne quod loquitur diabolus, inquit, men lacium est etiamsi sit aut eveniat quod loquitur. Nthil enim corde simplici, nihil omnino loquitur absque tentatione fallendi, sic ille. Plura de obduratione daemonum vide apud sanctum Thomam quaest. 16. de malo art. 5. ubi rem hanc late tractat, solvens 21. argumenta in contrarium atque inter alia dicit, daemones quamvis diversa eligant per liberum arbitrium, in omnibus tamen peccare; quia in omni eorum electione permanet via primae electionis ipsorum. Unde etiam consequitur omnem eorum actum deliberatum esse peccatum mortale, quemadmodum idem doctor expresse affirmat in 1. 2. quaest. 89. art. 4. in corpore & ad 3. Qua de re nonnihil etiam dicetur ad ultimam dist. lib. 4. ubi quaeritur utrum damnati peccare possint.
On this page