Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Objectiones adversus praedicta solvuntur

§. 6. Objectiones adversus praedicta solvuntur.

COntra daemonum perpetuam in malo obstinationem quaedam objiciuntur, partim ex scriptura, partim ex patribus.

Primum est quod Sapientiae 5. damnati homines, (est autem idem judicium de daemonibus) introducuntur agentes poenitentiam in die judicii, ac multis verbis vitam suam priorem detestantes atque errorem agnoscentes.

Secundo, Jacobus c. 2. suae epist. dicit: Tu credis quoniam unus est Deus? bene facis & daemones credunt & contremiscunt. Ex quo apparet daemones credendo non tantum facere bonum, sed & bene. Hoc enim A exigere videtur comparatio.

Tertio, totius psalterii conclusio est: Omnis spiritus laudet Deminum, quod a psalmista non diceretur optando si fieri non posset, ergo & maligni spiritus laudare Deum possunt, & proinde ad eum converti.

Quarto, idipsum velle videntur hae scripturae, Rom. 14. Omnis lingua confitebitur Deo; Philip. 2. Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, calestium, terrestrium & infernorum, & omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris: & Apoc. 5. Omnem creaturam quae in caelo est & super terram & sub terra audivi dicentes: sedenti in throno & agno benedictio & honor & gloria.

Quinto, Gregorius Nyssenus in oratione de animal & resurrectione dicit etiam ipsos daemones post longos circuitus saeculorum exuta malitia bonos futuros & concorditer dominationem Christi confessuros.

Sexto, Hieronymus scribens in Eph. 1. ad illud: Ut simus in laudem gloriae ejus, & in cap. 2. ad illud. Ut ostenderet in saeculis supervenientibus, & in c. 4. ad illud: Ex quo totum corpus compactum, &c. videtur in Origenis dogma descendere, quo docebat diabolum & angelos ejus expletis aliquot annorum saeculis veniam peccatorum accepturos, caelesti regno sociandos, hujusmodi enim loca Hieronymo objecit Ruffinus, ut doceret eum cum Origene sensisse.

Septimo, Joannes papa apud Gratianum 16. qu. 2. cap. visis, dicit diabolum dolere quod charitatem non tenuerit quam homo tenet. Hoc autem videtur esse vere poenitentis dolere de charitate amissa. Sunt & alia quae huc afferri possunt, sed quorum explicandorum proprius est locus ad dist. 46. lib. 4. ubi de aeternitate poenae damnatorum agitur.

Igitur ad haec proposita respondeamus. Ad primum dicendum est, poenitentiam damnatorum non habere pro objecto peccata ut talia sunt, id est, quatenus legi Dei sunt contraria, Deumque offendunt, sed quatenus sunt causa mali poenae. Unde non aliter damnatos poenitet peccatorum, quam quatenus sciunt se propter ea puniri, quare proprie non de culpa dolent, sed de poena. Vide S. Thomam 2. 2. q. 13. art. 4. in corpore, & 3. q. 86. art. 1. in corpore, quibus locis hanc rem bene declarat. Ad secundum respondetur, daemones credere unum esse Deum, non voluntarie, quomodo id credunt Christiani, sed ipsa rei evidentia convictos & coactos. Quod autem dicit apostolus, Bene facis, non repetit de daemonibus addendo, & bene faciunt, sed ejus loco dixit, & contremiscunt. Si tamen hoc etiam ad daemones referendum ex mente apostoli quis putet, propter comparationem malorum Christianorum cum daemonibus; tum sensus apostoli erit. Bene facis inquantum credis, licet non semper absolute Nam multi etiam mali Christiani, hoc ipsum quod credunt, referunt ad malum finem, atque ita non simpliciter bene faciunt, nunquam autem absolute.

Ad tertium respondetur nomine spiritus in eo versiculo non comprehendi spiritus angelicos. Significat enim hebraica dictio flatum & spiraculum vitae quod animalibus competit, ut sit sensus. Quidquid spirat tam in brutis quam hominibus, suo flatu ac spi ritu laudet Dominum, scilicet eo modo quo etiam irrationalia Deum laudare possunt. Quod si sententiam etiam ad spiritus incorporeos extendas, & laudem proprie dictam intelligas, erit sententia limitanda ad solos spiritus excitabiles ad laudem Dei, quales nec daemones sunt, nec animae damnatae. Attamen generali quodam modo etiam daemones, inquantum iunt creaturae Dei Drum benedicunt, juxta illud: Benedicite Domino omnia opera ejus psal. 102. Daniel 3. quia nimirum etiam in illis propter naturae excellentiam Deus agnoscitur laudabilis.

Ad quartum respondent quidam infernos, & eos qui sub terra sunt, intelligi non daemones, sed animas quae purgantur, universalitatem autem significatam per omnem linguam, & omne genu, & omnem creaturam, esse eam quae vocatur generum non singulorum, & ita sufficere ad hujusmodi sententiarum veritatem, si aliqui ex toto infernorum genere Deo confiteantur confessione laudis. Verum cum iis locis scriptura velit ostendere universale dominium & regnum Christi, nimirum quod habiturus est plenissime post generale judicium super omnes angelos, & homines etiam adversarios, patet ad hoc ostendendum sensum jam datum non sufficere. Quare melior responsio est in hujusmodi scripturis confessionem & laudem intelligi partim voluntate exhibitam, partim B necessitate expressam. Nam boni tam angeli quam homines Deo confitebuntur voluntate, mali necessitate, quomodo qui victus est, cogitur agnoscere potentiam victoris; & hoc sensu 1. Corinth. 15. & alibi legimus omnes Christo subjiciendos; alios quidem voluntate; alios autem necessitate, tunc videlicet, quando nec diaboli nec angeli ejus poterunt Christum negare regnantem, ut interpretatur Hieronymus scribens in Ephes. 1.

Ad quintum respondetur Gregorium ea dicere non ex propria sententia sed aliena, scilicet Origenis & sequacium ejus. Dicit enim, aiunt. Quae vero propria sit ejus de hac re sententia, plane & perspicue ipse aperit libro primo de philosophia cap. 3. docens non daemones, seu angelos si peccaverint, sed solum hominem inter intellectuales creaturas, poenitentiam agendo venia dignum effici posse. Quod & ratione probat verbis sequentibus. Neque offendere quemquam debet quod non poenitentiam sed solum veniam a daemonibus removere videtur. Non enim negare voluit, quin poenitentiam infructuosam de qua Sapientiae 5. sicut homines damnati, ita & daemones agant, prout explicatum est in responsione ad primum.

Similis est responsio ad ea quae sexto loco ex Hieronymo objiciuntur. Nam praeterquam quod Hieron. iis ipsis locis satis significat se alienam opinionem commemorare, quodque in aliis suis scriptis Origenis errorem insectatur ex professo, ut in iis quae superius ex ipso pro catholica doctrina citavimus, tandem in apologia contra Ruffinum edita libro primo de his in quibus Origeni consentire videbatur, ita se purgat, ut dicat se in commentariis (quae commentantium est consuetudo) varias authorum sententias retulisse, quas non statim videri debeat approbasse, cum saepe sint repugnantes. Denique si quid secus quam veritas habeat, Hieronymus aliquando sensit, id totum postea tacite retractavit, in eo quod Origenis doctrinam graviter insectatus est.

Ad septimum respondetur verba pontificis non sic habere, quod diabolus doleat se charitatem non tenuisse; sed dolet, inquit, & erubescit diabolus charitatem quam in caelo nequivit habere, homines tenere in terra. Dolet ergo homines habere charitatem, quod est magnae malitiae. Dolet autem ex invidia, quia scit homines eo ascensuros per charitatem unde ipse decidit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6