Capitulum 7
Capitulum 7
Quomodo supra dicta confirmatio, et obduratio consistat cum libero arbitrio
SUperiori doctrinae tam illi quae bonis angelis confirmationem in bono, quam quae daemonibus obdurationem in malo tribuit, non parum adversari. videtur ratio liberi arbitrii. Cum enim dubitandum non sit, quin in angelis tam bonis post adeptam beatitudinem, quam malis post lapsum remanserit liberum arbitrium, consequens apparet, quod eorum omnium voluntas ad utrumque, id est, bonum & malum flecti possit. Hoc enim ad liberi arbitrii rationem pertinere, authoritas Hieronymi quam in textu adducit Magister, ex tractatu ejus de filio prodigo ad Damasum docere videtur: Solus, inquit, Deus est in quem peccatum cadere non potest; caetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt. Ad id recte respondet Magister, Hieronymi sententiam accipiendam esse secundum statum intellectualis naturae in quo creata est. Talis quippe creatusest homo & angelus, qui per liberum arbitrium ad utrumque, id est, bonum & malum flecti posset. Quam conditionem retinet homo etiam post peccatum quamdiu durat cursus hujus vitae.
Alii respondent illa parte (cum sint liberi arbitrii). non reddi causam proprie dictam (nam & Deus habet liberum arbitrium, qui tamen malum eligere non potest, ut in hac sententia fatetur ipse Hieronymus) sed vel significari causam sine qua non, vel, quod in idem recidit, praesupponi id quod necessario supponendum est, ut sententia fiat universaliter vera. Nam bruta & inanimata, cum libero arbitrio careant, peccare non possunt. Itaque liberum arbitrium hapere, necessaria est conditio ad hoc ut quis peccare possit. Quod si vero legamus hoc modo; Caetera quae sunt liberi arbitrii, quomodo quidam apud Hieronymum legendum suspicantur, nullam habebit ca lectio controversiam, dummodo referatur ad caetera in genere considerata, & non restricta ad certum statum. Quanquam puto responsionem Magistri maxime esse ad mentem Hieronymi, praesertim quonmam & alibi interdum sic loquitur; nec conjecturam diversae lectionis recipiendam esse.
Porro quod Magister §. B. conatur ostendere bonos & malos angelos habere liberum arbitrium ex eo, quod non aliqua cogente necessitate, sed propria ac spontanea voluntate, id est, non coacti sed sponte alii bonum eligunt, alii malum; non est ea satis apta nec sufficiens explicatio; tametsi secuti sunt eam nonnulli Scholastici. Nam & Deus sponte ac voluntarie gignit filium, & omnis intellectualis creatura sponte ac voluntarie appetit beatitudinem, ferturque voluntas in finem ultimum seu bonum in genere, non coacte (neque enim cogi potest) sed sponte & voluntarie. Quin & bruta per sensitivam suam voluntatem sponte moventur ad ea quae appetunt. Et quidem haeretici, qui hoc tempore liberum arbitrium oppugnant, ac nominatim Calvinus solum hoc voluntarium quod coactioni opponitur, tam in Deo quam in creaturis intellectu praeditis agnoscunt, electionis libertatem ab eis excludentes. Quare patet ad salvandam in angelis bonis & malis arbitrii libertatem non sufficere dictam declarationem. Ea enim quae jam diximus, fiunt non coacte sed sponte, nec tamen libere sed necessitate naturali. Nam libertas arbitrii non solum opponitur necessitati coactionis, quae omnino a voluntate est aliena, verum etiam necessitati naturali, qua voluntas etsi sponte agat, sic tamen agit, ut non possit non agere. Dicendum igitur est arbitrii libertatem quam contra haereticos veteres & novos defendit ecclesia, consistere in facultate eligendi utrumlibet oppositorum. Verum haec opposita non necessario sunt bonum & malum. Possunt enim esse ambo bona, vel ambo mala; imo sufficit ad actum liberum quod sic procedat a voluntate ut possit voluntas eum non eligere, quae vocatur libertas contradictionis. Ita Deus qui malum nec velle potest nec facere, liberum, imo liberrimum habet arbitrium; quia quae vult & facit, potest non velle & non facere, & contra quae non vult & non facit, potest velle & facere, nec non inter res diversas potentiae suae subjectas, aliam vel alias velle & facere potest aliis omissis. Adeundem modum angelus & homo facti ad imaginem Dei, liberum habent arbitrium, quia non ad unum agendi modum determinati sunt, sicut ea quae naturaliter agunt, sed agere possunt & non agere, atque inter diversa media ad finem ordinabilia quodlibet eligendi facultatem habent, quamvis ea media in bonis angelis sicut & in beatis animabus, non nisi bona sint; in malis angelis, & animabus damnatis non nisi mala.
Tradit hanc quam exposuimus libertatis rationem Augustinus libro primo retractationum capite decimoquinto, ubi quamvis semel & iterum videatur dicere voluntatem ex eo liberam esse, quia nullo cogente ad aliquid movetur, hoc tamen ad ejus libertatem non sufficere, sed praerequiri ut agere possit & non agere, significat cum dicit, eum peccare, volentem, qui potest cogenti ad peccatum resistere, nec tamen facit; cumque defendit hanc a se datam peccati definitionem: Peccatum est voluntas retinendi, vel consequendi quod justitia vesat, & unde liberum est abstinere; ac denique cum dicit, eas animas non peccare quae libero ad faciendum & non faciendum motu animi carent. Primum autem hominem agendo contra Dei praeceptum ideo peccasse, quia hujusmodimotu animi non carebat, eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. Idem libro secundo de peccatorum meritis & remissione capite decimooctavo voluntatis arbitrium vocat, quod huc atque illuc liberum flectitur, & ut intelligamus ex Augustini sententia nec daemones libero arbitrio carere, rursus idem epist. 107. dicit diabolum regere filios diffidentiae ad arbitrium suum. Quod tamen, inquit, liberum non habet ad benefaciendum, sed ad maximam malevolentiam poena sui sceleris obduratum. Quod nos de sanctis angelis similiter dicere possumus; scilicet eos habere voluntatis arbitrium, non tamen liberum ad malefaciendum, sed quo ad bonum confirmati diversa bona eligere possint. Non ergo ad definitionem seu propriam rationem liberi arbitrii pertinet posse peccare, quod & diserte testatur Anselmus in dialogo de libero arbitrio capit. 1. 13. 14. & Bernardus libro de gratia & libero arbitrio, & ante eos Augustinus Enchiridii 105. & libro ultimo de civitate capite ultimo. Est autem hujus manifesta ratio, quia defectus & imperfectiones rerum non pertinent ullo modo ad proprias earum definitiones, sed extra rerum essentiam sunt, atque adeo praeter naturam. Quare sicut mori, senescere, aegrotare posse non pertinet ad definitionem animalis aut hominis; unde minus recte a quibusdam homo definitur animal rationale, mortale: ita nec peccare posse ad definitionem liberi arbitrii. Et sicut ejusdem est naturae homo nunc mortalis, postmodum futurus immortalis; ita ejusdem rationis est liberum arbitrium quod nunc peccare potest, & postea peccare non poterit. Verum hac de re plura ad distinctionem 24. hujus libri, ubi ex professo docetur peccandi potentiam a ratione liberi arbitrii esse alienam. Quod autem Magister ex sancto Augustino enchiridii capit. 105. docet arbitrium voluntatis in beatis esse multo liberius quam ante, quod & aliis locis idem sanctus Augustinus repetit; id de alio quodam libertatis modo accipiendum, ejus nimirum qua libera dicitur voluntas a servitute peccati, de qua libertate scriptum est Joannis 8. Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis. Et Romanorum sexto, Liberati a peccato servi facti estis justitiae. Quae libertas in hoc saeculo eatenus acquiritur, ut quis non serviat peccato, sed perfectius habetur in futuro saeculo, quando jam voluntas, ut ait sanctus Augustinus, non poterit servire peccato. Haec autem libertas arbitrio voluntatis non est essentialis, neque ad ejus essentiam consequitur, sed tantum est accessoria, ad magnum tamen ejus ornatum & perfectionem pertinens. Et hinc patet responsio ad quaestionem, an libertas arbitrii in daemonibus sit diminuta. Nam quatenus est naturalis conditio voluntatis, constat eam non esse diminutam. Manserunt enim integra in daemonibus naturalia. Eotest autem dici diminuta, tum quia depravata est, id est, male affecta secundum accidens; tum quia per eam non potest eorum voluntas ad omnia, ad quae prius poterat, scilicet ad bona supernaturalia & moralia. Unde ex parte materialis objecti magna diminutio libertatis in eis facta est per peccatum.
Dies hac posteriori ratione etiam in bonis angelis diminutam esse libertatem arbitrii, quia sicut voluntas malorum non potest ad bona, sic nec bonorum ad mala, ad quae poterat ante confirmationem. Respondeo non sequi. Non enim diminuitur potentia sed perficitur, quando deficiendi possibilitas ab ea aufertur, quod fit dum ita confirmatur ut in operibus suis deficere non possit. Unde nec intelligendi vis in iisdem bonis angelis diminuta est, per hoc quod non possunt assentiri falso, sicut diminuta est in daemonibus per hoc quod multas veritates non possunt recipere. Sicut enim velle malum, ita & assentiri falso, non est potentiae sed impotentiae, id est, potentiae deficientis. Similiter autem At in hominibus potentia progressiva post resurrectionem erit diminuta, per hoc quod non valebit ad actum claudicationis, & ita in aliis.
On this page