Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Trium circa praedicta dubiorum explicatio

§. 8. Trium circa praedicta dubiorum explicatio.

CIrca jam dicta de libertate arbitrii in angelis bonis & malis, triplex moveri potest difficultas.

Primo enim dubitatur, utrum daemones peccent in eo quod malum volunt aut faciunt; si enim, ut jam probatum est, obdurati sunt in malo, non ergo libertatem habent ad malum, & proinde non peccant malum volentes. Nullus enim peccat in eo circa quod non est liber. Contra vero communis Theologorum sententia est, in quartum distinctione ultima daemones continuo peccare, licet propter statum in termino non demereantur.

Respondetur malum in hoc dubio posse bifariam intelligi, scilicet aut ipsum malum finem cui se daemones semel applicuerunt, aut medium ad hunc finem. Si finis ipse intelligitur, fatendum videtur daemones post primam electionem qua malo fini sese applicuerunt, non amplius peccare novo peccato per hoc quod finem illum volunt, sed affectionem mali finis in iis sine intermissione perdurantem esse continuatum & unum peccatum, tum ab iis commissum quando hoc libere elegerunt: Si vero medium ad hunc finem ordinabile intelligitur, cum respectu mediorum quae non habent necessariam connexionem ad finem, maneat voluntas angelorum libera; manifestum est daemones peccare novo peccato quoties assumunt & ordinant hujusmodi media ad pravum finem cui sunt affixi; vel, quod eodem recidit, quoties assumunt ipsum pravum finem ut rationem eligendi haec aut illa media. Quamvis enim affectio mali finis versa sit eis quasi in naturam, ideóque illa non fiat novum peccatum, ejusdem tamen finis per hujusmodi affectionem assumptio ad certa media eligenda, novi subinde peccati rationem habet.

Secundo dubitatur, utrum in his quae sancti angeli faciunt ex mandato Dei, liberam habeant electionem. Quod quidem non videtur, quia non possunt ea non facere. Sic enim peccare possent. Sed contra, si in illis non sunt liberi, ergo nihil libere agunt. Nam ut Augustinus ait libro tertio de Trinitate capite octavo, angeli boni nihil faciunt nisi quantum Deus jubet. Ac sane probabile est omnes omnino beatos quaecumque faciunt, facere ex praecepto Dei. Videntes enim Deum, vident in eo omnia ad se pertinentia, quorum imprimis est quidquid ab ipsis est agendum. Itaque in Deo intuentur voluntatem ejus beneplacitam de omnibus a se agendis, quae voluntas cognita est instar decreti & praecepti respectu cognoscentis, quia tenetur se quisque conformare voluntati divinae sibi cognitae, idque maxime & citra controversiam in beatis locum habere monstratum est ad distinctionem ultimam libri primi. Adde quod si liberi non sunt angeli in his quae faciunt jussu Dei, propterea quod contra Dei voluntatem nihil possunt facere, jam neque Christus in iis liber fuit quae pro nostra salute gessit in carne, ut quod passionem & crucem & mortem subiit. Haec enim ut & caetera omnia fecit ex mandato Patris, unde & singularis ejus obedientia commendatur, Philip. 2. & alibi. At si haec non egit libere; ergo per ea nihil meruit nec sibi nec nobis. Nam ad meritum & demeritum requiri libertatem actionis in confesso est. Respondetur ergo libere fieri a sanctis angelis ac caeteris beatis, sicut & libere facta sunt a Christo Domino, quaecumque faciunt aut fecerunt ex praecepto Dei, neque obstare quod non possint aut potuerint aliter, facere stante praecepto. Nam haec voluntatis determinatio qua per praeceptum Deiad certum aliquid agendum determinatur, non est ab intrinseco, id est, a natura, vel ab eo quod sit quasi natura, sed tantum ab externo principio directivo, scilicet ex praecepto, quo posito non consistit ut aliter faciant, eo quod voluntatem habeant inflexibilem a regula voluntatis tam beneplaciti divini quam praecepti. Nam, alioqui si res ipsa quae praecipitur in se spectetur etiam cum ordine ad finem, non habet ea necessariam connexionem ad finem beatitudinis, licet ad eam ordinabilis sit, & proinde ad eam agendam vel non agendam libera manet angelica voluntas.

Tertio dubitatur quomodo recte dicatur daemonibus impossibilem esse boni moralis aut saltem supernaturalis electionem, suique ad Deum conversionem, cum Deus sine dubio possit eos ad se convertere, & voluntatem eorum ex malo in bonum corrigere. Hinc enim aperte consequens videtur eos posse converti, tum per consequentiam a relatis, quorum si unum possibile ponitur, ponitur & alterum; tum per illud Sanct. Thomae libro primo compendii Theologici capite 144. In iis, inquit, quae supra naturam aguntur, possibile & impossibile attenditur secundum potentiam divinam, non secundum potentiam naturalem. Quod enim coecus illuminari possit, vel mortuus resurgere, non est naturalis potentiae sed divinae: dona autem gratuita sunt supernaturalia. Quod igitur ea aliquis consequi possit, ad divinam potentiam pertinet. Dicere igitur quod aliquis post peccatum gratuita dona consequi non possit, est divinae potentiae derogare, Sic ille. Respondemus si spectetur absoluta Dei potentia, posse procul dubio daemones ad Deum converti, quia Deus potest eos ad se convertere, vere tamen & recte dicuntur non posse converti ad Deum, nec velle bonum, quia jam in illo sunt statu in quo constitutos Deus certo & immobili decreto statuit non amplius ad se convertere, aut ad bonum movere, sed per justitiam suam in peccato sicut & in miseria perpetuo relinquere. Qui proinde licet per absolutam Dei potentiam converti possint, non tamen per potentiam ejus ordinariam, qua scilicet ea sola posse dicitur, quae non repugnant justitiae quam requirit ordo semel atque immobiliter ab eo institutus, de quo potentiae modo egimus ad dist. 43. libri primi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8