Capitulum 9
Capitulum 9
Nullam creaturam natura impeccabilem esse
QUamvis ita confirmati sint in bono sancti angeli, ut peccare jam non possint adeo, ut illis felix illa peccandi impotentia quasi versa sit in naturam, simpliciter tamen non est dicendum angelicam vel ullam aliam creaturam intellectualem quam vel fecit vel facere possit Deus, ex sua natura impeccabilem esse, sed cuicumque creaturae hoc convenit, quod peccare non possit, hoc habet ex dono gratiae, non ex conditione naturae, ut ait S. Thomas prima parte quaestione sexagesimatertia articulo primo, ubi & hanc addit rationem; quia peccare nihil est aliud quam declinare a rectitudine actus quam debet habere, sive peccatum accipiatur in naturalibus, sive in artificialibus, sive in moralibus. Solum autem illum actum a rectitudine declinare non contingit, cujus regula est ipsa virtus agentis. Si enim, inquit, manus artificis esset ipsa regula incisionis, nunquam posset artifex nisi recte lignum incidere. Cum ergo sola divina voluntas sit regula sui actus, quia non ad superiorem finem ordinatur, cujustibet autem creaturae voluntas rectitudinem sui actus accipere debeas a regula voluntatis divinae, ad quam pertinet ultimus finis; perspicuum est in sola voluntate divina non posse esse peccatum, in qualibet autem voluntate creaturae posse esse secundum conditionem sua naturae.
Breviter idem hac ratione probatur, quia omnis creatura facta est ex nihilo, & proinde sicut in nihi lum redigi potest, ita & in actu suo deficere.
Et quidem in angelis id manifestum est ex eo, quia ante confirmationem peccare potuerunt, sicut & alii ejusdem naturae peccaverunt. Quare cum per confirmationem non sit eorum mutata natura, patet non natura sed Dei gratia eos impeccabiles esse. Quin etiamsi ab initio tales conditi fuissent, quales nunc per gratiam confirmationis facti sunt, nec sic tamen ex conditione naturae impeccabiles essent, sed ex dono gratiae, quod etsi hactenus naturale dici posset, quia cum ipsa natura datum esset & in natura insitum, eadem tamen natura atque essentia salva posset auferri.
Facile est autem hujus doctrinae probationem ex patribus accipere. Nam Augustinus libro tertio contra Maximinum capite duodecimo diserte ait: Cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc natura propriae, sed Dei gratiae; ideóque solus Deus est qui non gratia cujuspiam, sed natura sua non potuit nec potest, nec poterit peccare. Verba recitantur etiam a Magistro §. C. Fulgentius autem libro de fide ad Petrum capite vicesimotertio adeo certum hoc habuit, ut retulerit inter dogmata fidei.
Videtur quoque Hieronymus hoc significare voluisse quando in epistola ad Damasum de filio prodigo affirmat solum Deum esse in quem peccatum non cadat, caetera quae liberi sunt arbitrii, flecti posse in utramque partem, id est, ad bonum & malum. Quo loco etiam ad angelos extendit illud psalmi .142. Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, non quod peccatum in iis sit aut fuerit, sed quod in iis non reperiatur illa omnibus numeris absoluta & inflectibilis justitia, qualis est justitia Dei. Unde & libro secundo contra Jovinianum capite tertio sic de angelis loquitur: Qui cum creaturae sint, possunt utique recipere poccatum, nimirum illius possibilitatis causam ex eo reddens quod sunt creaturae. Et ibidem. Omnis creatura in vitio est: quia licet non pec¬ caverit, tamen potuit peccare. Similiter Prudentius in apotheosi cap. de natura animae, sic canit de angelo: peccat quia factus & ipse est, non genitus, &c. unde & subdit de Deo. Solus labe caret peccati conditor orbis, &c. Et infra: Suspice quapropter solum inculpabile numen.
Nec profecto aliud velle videntur patres, quando dicunt interdum solum Deum peccato carere, quam quod sola divina natura sit expers & incapax peccati, ut Ambrosius epistola tertia ad Simplicianum: Nihil peccare, inquit, solius Dei est, & super illud psalmiI18. Erravi sicut ovis, Solus Deus sine peccato, & libro tertio de spiritu sancto capite decimonono; Nemo sine peccato, nisi unus Deus, quod postea sic exponit: Omnis creatura peccatorum capacitati obnoxia est, sola divinitas a peccato immunis. Idem libro tertio de fide capite secundo, eandem rem his verbis aperte declarat: Omnis rationalis creatura accidentia recipit, & subjecta judicio est. In accidentibus autem & poena judicii & corruptela est & profectus. Unde & Ecclesiastes ait: Quoniam omne opus suum Deus adducet in judicium; ergo corruptelae & mortis etiamsi non moriatur aut peccet, capax tamen est omnis creatura, nec ex immortali naturae habet, sed ex disciplina vel gratia, si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo immortalitas quae donatur, alia quae sine capacital emutabilitatis est semper. Haec Ambros. Et hoc forte voluit ille qui dixit Job 4. Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, quasi dicat, quantum est ex ipsorum natura deficere & cadere possunt. Eodem sensu procul dubio intelligendum quod Aug. dicit lib. de unitate ecclesiae c. 16. solum Deum sine peccato esse. Nam alioqui non est dubium quin ex Augustini sententia boni angeli adeo sine peccato sint ut peccare non possint, quemadmodum suo loco probatum est. Verum id eis ex gratia competit non ex natura.
On this page