Capitulum 10
Capitulum 10
Respondetur ad objectiones
ADversus haec objectio est ex omnipotentia Dei Acui videtur derogare, qui negat Deum posse facere creaturam suapte natura impeccabilem. Sed respondetur id Deum non posse non defectu potentiae, sed quia res ipsa de qua agitur, non est de numero possibilium. Includit enim contradictionem, ut quod creatum est, id est, ex nihilo productum deficere non possit; ideo ergo non potest Deus facere creaturam ex natura impeccabilem, quia facere non potest ut creatura non sit creatura. Siquidem eo ipso quo creatura est, defectibilis est, Deo potente subtrahere vel esse, vel operari, vel ipsius operationis rectitudinem. Ex quo manifestum est non negatione, sed positione creaturae per naturam impeccabilis, derogari potentiae Dei.
At iterum objicies: Deus facere potest ut id quod alicui creaturae gratuitum est aut supernaturale, idem vel alteri sit naturale. Si ergo non posse peccare competit aliquibus per gratiam, facere poterit Deus ut hoc ipsum competat iisdem vel aliis per naturam. Respondetur etsi quodam sensu possit Deus gratuita facere naturalia, non sic tamen hoc quod est non posse peccare, potest alicui facere naturale, ut sit ab ejus natura prorsus inseparabile, idque propter causam supra dictam, quia nimirum natura creata hoc ipso quo creata est, deficere potest
Objicitur praeterea locus ex Augustino libro vicesimosecundo contra Faustum capite vicesimoocta vo ubi magnam esse quaestionem dicit, utrum sit aliqua creatura rationalis, quam nihil possit illicitum delectare, nec aliud de ea quaestione definire audet quam hominem, & illam naturam angelicam quae in veritate non stetit, non esse in eo genere; videlicet dubium relinquens utrum ea natura angelica quae A stetit in veritate, sit ejusmodi. Quae dubitatio cum non possit intelligi de stabilitate seu impeccabilitate quae habetur ex dono gratiae (neque enim dubium fuit Aug. quin boni angeli confirmati essent in bono, ut ostendimus suo loco) videtur intelligenda de stabilitate quae habetur ex conditione naturae. Similis est locus libro duodecimo confessionum capite undecimo. Nam & ibi de hujusmodi creatura utrum aliqua sit, dubitative loquitur.
Sed dicendum eam August. dubitationem sicut non eo pertinet, an sit nunc aliqua creatura quae peccare non possit, cum hac in re certam Aug. sententiam teneamus, ita nec eo referendam esse, an sit aliqua creatura ex sua natura impeccabilis; quia nec hoc Augustino dubium fuisse, jam probatum est, & in super ex eodem loco confessionum probatur, ubi mutabilitatem agnoscit etiam in hujusmodi creatura licet eam nusquam exerente, adeo ut nec per tempora nec per affectiones mutetur.
Est igitur haec iis locis Augustini dubitatio; sitne creatura aliqua rationalis seu intellectualis, quae ab initio talis sit condita, ut peccare non possit, non quidem utidiximus, ex natura sed ex gratia collata & indita cum ipsa natura. Quanquam & hanc dubitationem post eam deposuit, quando lib. de correptione & gratia cap. 10. & alibi docuit omnes angelos sic fuisse creatos, ut per liberum arbitrium & bene velle possent, & male.
Neque rursum his quae dicta sunt adversatur, quod eodem capite de correptione & gratia docere videtur, impossibilitatem peccandi sanctis angclis non esse donum gratiae, sed tantum hominibus qui salvantur, quasi inde consequens sit, eam impossibilitatem ad illorum naturam pertinere. Gratiam enim eo loco intelligit, non qualecumque beneficium naturae superadditum, sed quod indignis & male merentibus datur, qualia sunt salutis beneficia respectu hominis lapsi.
On this page