Capitulum 11
Capitulum 11
De scientia angelorum quadam notanda
QUamvis angelicae scientiae modum ac terminos exacte cognitos habere nobis longe infra sublimitatem naturae angelorum positis sit naturaliter impossibile; quaedam tamen de ea nosse, quantum vel scriptura vel ratio commonstraverit, nihil prohibet Quare breviter & pauca eademque praecipua de cognitione angelorum hic a nobis annotabuntur.
Quorum primum sit idemque certissimum, ange los etsi multa sciant, multa tamen etiam nescire. Quod probatur multipliciter, sed efficacissime ex eo quod secundum scripturas soli Deo competat omnium maxime futurorum contingentium necnon occultarum cogitationum scientia, ut ostensum est ad distinctionem tricesimamquintam & tricesimam octavam libri primi.
Deinde patet ex eo, quia angeli sibi mutuo loquuntur, aliique alios illuminant Daniel. 8. Zachar. 2. Quod esse non potest nisi alii ab aliis accipiant notitiam eorum quae nesciebant.
Et manifesta est Christi sententia Matth. 24. diem & horam judicii ne angelis quidem caelorum cognitam esse. Sed & mysteria gratiae circa genus humanum non statim cognoverunt teste Apostolo Ephes. 3. dicente, Ut innotescat principibus in caelestibus, &c. Unde & vocat mysterium absconditum a saeculo. Verum de hac mysteriorum cognitione quatenus adfuerit angelis, dicemus infra ad dictinct. 11.
Secundum est angelos cognoscere & intelligere seipsos, nimirum unumquemque seipsum per ellentiam suam; ita nimirum ut essentia angeli in hac cognitione suppleat rationem speciei intelligibilis, quemadmodum docet S. Thomas prima parte quaest. 56. art. 1. allegata etiam authoritate S. Aug. lib. 2. de Genesi ad litteram cap. 8.
Tertium est unumquemque angelum cognoscere alios, idque non per essentias illorum aut suas, sed per inditas unicuique angelo rerum omniuma Deo creatarum rationes, id est, species intelligibiles, quemadmodum idem eodem loco docet S. Augustinus, & ex eo sanctus Thomas dictae quaestionis art. 2.
Quartum est angelos per sua naturalia Deum cognoscere. Si enim homines etiam post lapsum per sua naturalia Deum cognoscere possunt, dicente de illis apostolo Romanorum primo, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, &c. multo magis id possunt angeli, quorum est multo subtilior vis intelligendi, praesertim si considerentur secundum statum naturae nullo peccato reformatae. Sic docet sanctus Thomas ejusdem quaestionis a. 3. Cognoscunt autem angeli Deum perfectius ex rebus immaterialibus quam materialibus, nec non perfectius per suam ipsorum essentiam quam per res quascumque inferiores. Item perfectius per essentiam angeli superioris quam per suam. Denique perfectius per omnia simul, quam per singula aut plura separatim considerata. De his omnibus accurate disputant commentatores S. Thomae super articulos praedictos, aliique Scholastici super hanc distinctionem.
Quintum: Angeli res omnes materiales cognitione complectuntur. Probat hoc S. Thom. 1. parte q. 57. art. 1. tali argumento, quia angeli sunt superiores rebus materialibus & corporalibus, superiora vero perfectiora sunt inferioribus, & proinde quidquid in inferioribus continetur, hoc ipsum continetur in superioribus perfectiori modo, ut quod in illis continetur deficienter, & partialiter & multipliciter, in his contineatur eminenter, & secundum quandam totalitatem & simplicitatem. Unde perfectissimo quidem modo omnia sunt in Deo, sed quia inter creaturas angeli Deo proximi sunt, proximus a Deo gradus perfectionis quo inferiora sunt in superioribus, angelis debetur. Sicut ergo Deus materialia cognoscit per suam essentiam, sic angeli ea cognoscunt per species intelligibiles. Et hinc collige in intellectu angelico inveniri species rerum omnium materialium.
Sextum: Angeli non tantum universalia cognoscunt, verum etiam singularia. Quod quidem ex scripturis certum est secundum fidem. Docent enim scripturae haec inferiora maxime humana administrari per angelos, ut psalmo nonagesimo: Angelis suis
mandavit de te, Hebraeorum primo: Omnes sunt administratorii spiritus, &c. Quod si singularium non haberent notitiam, nullam eorum quae hie aguntur, curam habere possent, cum actus sint singularium, ipsique homines illorum custodiae deputati sint singulares, ut recte argumentatur S. Thomas ejusdem q art. 2.
Septimum: Cognoscunt angeli singularia resque materiales non per species ab ipsis rebus acceptas, sed per species sibi cognitas seu connaturales. Atque omnino nulla est in angelis cognitio per species a rebus acceptas. Ita docet sanctus Thomas prima parte quaestione quinquagelimaquinta articulo secundo probatque authoritate Dionysii libro de divinis nominibus capite septimo & Augustini libro secundo de Genesi ad literam capite octavo. Probatur item ratione, quia angelus quoad rerum naturalium cognitionem creatus est perfecte sapiens, ut significatur Ezechielis 28. Item quia res materiales non possunt propria virtute agere in spiritum, nec omnino qualitatem aliquam spiritualem producere, & proinde non possunt procreare speciem intelligibilem in intellectu angelico; sed neque potest angelus sibi species a rebus abstrahere, per quas intelligat ipsas res, quoniam haec abstractio specierum per quas fiat rerum cognitio, necessario praesupponit ipsarum rerum cognitionem. Non enim poterit angelus species abstrahere a rebus incognitis. Esset enim ea temerariae & coeca abstractio. Quod notandum est contra Scotum ponentem hujusmodi abstractionem.
Octavum: Una eademque species intelligibilis angelica repraesentat immediate naturam communem, mediate vero omnia illius naturae individua, cum omnibus ipsorum accidentibus. Quae doctrina consentanea est iis quae tradit S. Thomas 1. p. q. 57. art. 2.
Nonum: Ad naturalem angeli cognitionem illa tantum pertinent, quae sunt intra ordinem universi vel in seipsis, vel in suis causis determinatis & naturalibus. Haec doctrina colligitur ex verbis S. Thomaeq. 56. art. 2. ad 4. ubi dicit quod Deus unamquamque creaturam fecit proportionatam universo quod facere disposuit. Et ideo, inquit, si Deus instituisset facere plures angelos vel plures naturas rerum, plures species intelligibiles mentibus angelicis impressisset, velut si aedificator voluisset facere majorem domum, fecisset majus fundamentum. Unde ejusdem rationis est quod Deus adderet aliquam creaturam universo, & aliquam speciem intelligibilem angelo¬
Decimum: Futura quae ex causis suis proveniunt ex necessitate, cognoscuntur ab angelis per certam scientiam, ut solem cras oriri, ejusque certo tempore eclipsim fieri
Undecimum: Futura quae ex causis suis proveniunt non ex necessitate, sed ut pluribus, cognoscuntur ab angelis, non per certitudinem, sed per conjecturam, quomodo medicus praevidet sanitatem aut mortem infirmi. Atque hic modus cognoscendi futura tanto magis competit angelis quam nobis, quanto illi prae nobis & universalius, & perfectius causas rerum cognoscunt.
Duodecimum: Futura quae proveniunt ex causis suis ut in paucioribus, ut sunt casualia & fortuita, penitus sunt angelis naturaliter ignota. Cujus ratio est, quia sicut res habent esse in universo, sic cognoscunt ab angelo; ergo quae habent esse prorsus incertum in suis causis, non possunt ab illis cognosci. Haec de futurorum cognitione tradit S. Thomas 1. parte q. 57. art. 3.
Decimumtertium: Angeli naturali virtute non possunt certo cognoscere futura contingentia, sed hoc solius Dei est. Certa est haec sententia secundum fidem catholicam. Nam hujusmodi futurorum cognitionem scriptura saepissime Deo propriam facit, ut Isaiae 41. Annunciate quae ventura sunt in futurum, & sciemus quia dii estis vos, & alibi. Cum autem futura contingentia sint in duplici genere, alia dependentia ex libertate arbitrii causae secundae, alia ex aliis causis procedentia, naturalibus quidem sed talibus ut quantum est ex ipsarum natura, impediri possint; probabilius est ex mente scripturae sacrae & sanctorum Patrum cum ab angelis removent certam notitiam futurorum contingentium, non sola prioris generis, verum etiam posterioris contingentia intelligi. Nam & revera si ea quae sunt posterioris generis, possent certo ab angelis praevideri, scilicet in causis suis naturalibus quas universas angeli cognitas & perspectas habeant; jam non erunt illa respectu cognitionis angelicae futura contingentia, sed ad alterutrum in causis suis ab angelo cognitis determinata & proinde ex necessitate provenientia, velut si ponatur angelus scire quando futurum sit impedimentum causae naturalis, & quando non sit futurum, eo quod etiam ipsa im¬ pedimenta naturaliter eventura ponantur, id est, ex dispositione & occursu aliarum causarum naturalium.
Decimumquartum: Non est verisimile totum ordinem universi ac dispositionem omnium naturalium causarum ita perfecte cognitam esse angelis, ut omnem varietatem futurorum motuum atque effectuum naturalium in animalibus, plantis, elementis caeterisque inanimatis secludendo ab his effectibus operationem eausarum liberarum, possint cognoscere, verbi gratia, quot formicae vel muscae toto mundo nasciturae sint intra proximos mille annos, & singulae quos motus ac mutationes habiturae, quibusque modis periturae, quot pulvisculi quibus figuris & motibus in aere concitandi, & sic de caeteris omnibus. Est quidem quorundam Theologorum opinio posse haec omnia naturaliter ab angelis cognosci, eo quod existiment omnem motum horum inferiorum supposita naturali dispositione uniuscujusque rei naturalis, efficaciter procedere ex influentiis corporum caelestium.
Verum probabilius sentiunt qui docent esse aliquos motus in his inferioribus, qui non procedant efficaciter ex caelestium influxu, sed ex apprehensio ne, vel appetitu animalium, vel alia particulari causa etiam praeter liberum arbitrium non dependente, quantum ad sui determinationem, a causis caelestibus. Nam causae universales, excepta causa suprema quae omnem perfectionem causalitatis includit, & efficaciter omnia movet, determinantur a partialibus & inferioribus causis. Interim vero nequaquam negandum est, quin multa respectu nostrae cognitionis sint futura contingentia, quae respectu cognitionis angelicae sunt certa & determinata, ut verbi gratia mors futura hujus hominis ex tali morbo jam praesente, quem angelus scire potest esse laethalem )nomine medico hoc ignorante, caritas aut vilitas annonae ex certis causis astronomo ignotis, & sic in aliis multis.
Decimumquintum: Quod ad modum intelligendi attinet, intellectus angelicus hoc habet commune cum nostro, quod non semper sit in actu respectu eorum quae naturaliter cognoscit, sed quandoque in actu, quandoque in potentia. Non enim omnia quae naturali cognitione cognoscit, semper actu considerat. Est autem hoc accipiendum de actu secundoNam si loquamur de actu primo, nunquam intellectus angeli est in potentia, sed semper in actu respectu eorum ad quae naturalis ejus cognitio se extendere potest. Sicut enim corpora caelestia non habent potentiam ad esse, quae non sit completa per actum, sic & intelligentiae caelestes non habent intellectualem potentiam quae non sit totaliter completa per species intelligibiles eis connaturales, quae quidem species sunt angelis instar habituum ac primorum actuum. Ita docet S. Thomas q. 59. art. 1.
Nec tamen negamus intellectum angeli respectu quorundam naturaliter cognitorum semper esse in actu secundo, id est, in actuali contemplatione, ut respectu sui ipsius & respectu Dei tanquam authoris angelicae naturae. Hoc enim probabiliter a plerisque traditur, licet nonnulli dissentiant.
Decimum sextum: Hoc quoque commune habet intellectus angelicus cum nostro, quod non possit multa simul intelligere, nisi quae repraesentantur ei per unam speciem, ac proinde per modum unius, Nam quae repraesentantur per diversas species, non contingit simul intelligere, sicut fieri non potest ut idem corpus simul pluribus figuris sit terminatum. S. Thomae doctrina est articulo secundo ejusdem quaestionis.
Decimumseptimum: Intellectus angelicus in eo excellit humanum, quod angeli non ut nos per discursum rationis intelligunt, sed statim ac sine discursu in illis quae primo naturaliter cognoscunt, intuentur omnia quaecumque in eis cognosci possunt. Hoc enim pertinet ad perfectionem intellectus angelici, cui nimirum competit plenitudo luminis intellectualis. Haec ejusdem sancti Thomae doctrina est ibidem articulo tertio, vide Bannesium Est autem istud intelligendum de discursu proprie dicto, id est, de eo qui complectitur plures cognitiones re distinctas, quarum una sit causa alterius, ut fit dum ratiocinando colligimus illud ex alio per syllogismos, inductiones, enthymemata, &c. Nam discursum improprie dictum per quem aliud in alio cognoscitur, una & eadem cognitione angelis competere jam diximus.
Postremum: Angelicus intellectus etiam in eo excellit humanum, quod non intelligat componendo aut dividendo, dum quid judicat affirmanter aut neganter, sed solum intelligendo quod quid est, id est, rei ipsius quidditatem. Probat hoc sanctus Thomas ibidem art. 4. ex eodem fundamento quo doctrinam praecedentem. Cum enim in angelo sit lumen intellectuale perfectum, quod a Dionysio de divinis nominibus capite quarto parte quarta comparatur puro & clarissimo speculo, consequitur angelum, sicut non intelligit ratiocinando, ita nec intelligere componendo vel dividendo, sed statim in apprehensione quidditatis subjecti habere notitiam de omnibus quae possunt ei attribui vel ab C eo removeri. Nihilominus, inquit sanctus Thomas, ipsarum enuntiationum compositionem & divisionem intelligit, sicut & syllogismorum rationem. Intelligit enim composita simpliciter, & mobilia immobiliter, & materialia immaterialiter. Sic illeNec hinc sequitur non esse veritatem aut falsitatem in intellectu angelico, quod veritas & falsitas sint in sola compositione & divisione. Nam in intellectu angelico, licet non formaliter, est tamen virtualiter & eminenter compositio & divisio, veritas autem formaliter, sicut in eo est scientia formaliter, discursus autem tantum virtualiter, seu potius eminenter. Quandoquidem & in intellectu divino veritas & scientia sunt formaliter & proprie, a quo tamen tam compositio & divisio quam discursus longissime abest.
On this page