Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Utrum angeli noscant cogitationes cordium

§. 12. Utrum angeli noscant cogitationes cordium?

PEculiarem difficultatem habet quaestio, num occultae cordium cogitationes tam hominum quam angelorum subjiciantur cognitioni angelicae, sic ut quisque angelus eas in homine vel alio angelo naturaliter videat aut cum voluerit videre, possit, aut certe num supernaturaliter, ac ratione beatitudinis ei competat omnium cogitationes videre.

Pars affirmativa probatur primo hac ratione, quia cum angeli tam mali quam boni videant ipsam animae essentiam, ejusque potentias, nihil obstat quo minus si permittantur suae naturae, videant etiam actus omnes ibi existentes. Et pari ratione colligi tur quod etiam aliorum angeiorum cogitationes videant.

Secundo, quae sunt in intellectu nostro, similiora sunt angelo, quam quae in phantasia. Potest autem haec naturaliter cognoscere, ergo & illa. Fit enim cognitio per assimilationem.

Tertio, possunt angeli corda hominum intrare. Nam Joannis 13. diabolus mittit in cor Judae ut tradat Dominum, & Actorum quinto Petrus dicit Ananiae, Cur implevit Satanas cor tuum? Sic enim habent Graeca pro eo quod nos habemus, Car tentavit. Si autem intrare possunt, igitur & videre latentes ibi cogitationes, & si hoc possunt, quanto magis boni?

Quarto, homines sagaces saepe percipiunt aliorum occultas cogitationes & consilia, teste scriptura Proverb. 17. Corda hominum manifesta sunt prudentibus, & Job 21. Certe novi cogitationes vestras; Igitur magis id possunt angeli.

Quinto, Basilius lib. de vera virginitate, praecipit virgini ut vereatur non tantum Deum & Christum sponsum suum sibi praesentem & omnia quae agit & cogitat videntem, verum etiam angelorum infinitas multitudines, & una sanctorum patrum beatissimos spiritus. Nullum enim ex his esse qui non singula ubique consideret. Etsi enim, inquit, oculis carneis minime conspicui sunt, incorporeis tamen obtutibus ad agnitionem complectuntur omnia & comprehendunt. Et infra addit impossibile esse, ut horum praesentiam virgo devitet. Ex quibus videtur consequens saltem beatos angelos, imo & sanctorum hominum spiritus nosse cogitationes nostras, sive id illis naturaliter conveniat, sive ratione beatitudinis. Quod Basilius non explicat, nisi quod meminit illius scripturae: Angeli eorum semper vident faciem patris. Quanquam etiam contra urget pro ratione naturam eorum incorpoream.

Sexto, Gregorius in moral. super illud Job 28. Non aequabitur ei aurum vel vitrum, citante S. Thoma 1. parte q. 57. art. 4. dicit, quod in beatitudine resurgentium unus homo erit perspicabilis alteri, sicut ipse sibi, & cum uniuscujusque intellectus attenditur, simul conscientia penetratur. Idem docet August. lib. ulti mo de civit. cap. penult. & tract. 77. in Joann. & Bernard. in apologia ad Guilielmum Abbatem. Atqui filii resurrectionis erunt angelis similes. Matt. 22. ergo competit angelis saltem ex beatitudine quod omnium corda sint eis perspicabilia. Quo facit etiam quod idem Gregorius alibi docet nihil esse quod nesciant qui videntem omnia vident, lib. 4. dialog. cap. 33.

At vero partem negantem tam scriptura quam patres vehementer confirmant. Passim enim scriptura Deo proprium facit scrutari corda & renes, id est, intimas cordium cogitationes notitia penetrare, ut Jerem. 17. Pravum est cor hominis & inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor & probans renes: 1. Paralip. 6. Tu solus nosti corda filiorum hominum, 1. Corint. 2. Quis hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Qua sententia etiam angelos excludi probat illud praecedens: Spiritus omnia scrutatur, &c. quod de spiritu Dei dictum est. Similes scripturae 1. Reg. 16. psal. 7. & 138. Job 16. Sap. 1. Act. 1. Rom. 8. Heb. 4. Apoc. 2.

Quibus scripturis edocti patres concorditer docent, nosse cogitationes cordium Deo proprium esse, atque hoc argumento Christum comprobasse se Deum, quod cogitationes hominum, ut Scribarum, Pharisaeorum, discipulorum suorum atque aliorum se cognitas & perspectas habere subinde declaraverit. Quod argumentum invalidum esset, si id angelis vel naturaliter competeret, vel etiam supernaturaliter ordinario saltem modo & communi ratione beatitudinis.

Loca patrum quibus hujusmodi tradunt doctrinam sunt ista, Origenes super illud Job 1. Circuivi terram & perambulavi eam. Athanas. lib. de quaestionibus sacrae scripturae. Ambros. in orat. de obitu Theodosii, & super Luc. 5. necnon ejus titulo commentarius Paulinus super Rom. 8. & 1. Corint. 2. Hieronymus super Matth. 9. ad illa verba: Sciens Jesus cogitationes eorum. Chrysostomus homil. 30. super Matt. & hom. 22. super Joann. Cyrillus lib. 2. super Joannem cap. 19. & lib. 2. cap. 3. & lib. 4. cap. 5. Cujus etiam verba quaedam vide apud S. Thomam in catena aurea super Matth. 9. Damascenus libro 2. de fide orthodoxa capite quarto, Author libri de dogmatibus ecclesiasticis capite vicesimo¬ primo, Beda, & Theophylactus super Luc. 5. Eandem esse Augustini sententiam ex eo patet, quia libro de divinatione daemonum capite 5. non aliter agnoscit daemones perdiscere hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, quam cum earum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore. Denique totius ecclesiae sensum hunc esse probant orationes ejus publicae ut quum ait: Deus cui omne cor patet & omnis voluntas loquitur & quem nullum latet secretum, &c. Haec enim Deo tribuuntur ut propria.

Quae doctrina probatur etiam hac ratione, quia si omnibus angelis omnium aliorum tam angelorum quam hominum cogitationes paterent, ita ut statim eas nossent cum vellent, frustra essent illuminationes, & locutiones angelorum mutuae. Harum enim usus est ut alii aliis manifestent sua cogitata, & notitiam inter se communicent.

Circa hanc quaestionem variae sunt opiniones.

Quidam enim dicunt affectiones & cogitationes quascumque etiam liberas esse naturaliter cognoscibiles angelis bonis & malis; caeterum actu eas ab illis non cognosci, eo quod Deus nolit concurrere auxilio generali cum intellectu angelico ut cogitationes hujusmodi cognoscat, sed eum sibi soli hoc reservasse, idque ad excludendum ordinis confusionem, quae esset in natura intellectuali, si quisque angelus cognosceret quaslibet alterius aut etiam hominis cogitationes. Ita docet Scotus, Ochamus, & Gabriel.

Alii plus addunt, scilicet omnes angelos etiam de facto cognoscere quascumque cogitationes, & affectiones cordium. Et quidem Durandus hoc etsi non affirmat, arbitratur tamen probabiliter dici posse.

Tertia quorundam sententia est, angelos naturaliter nosse cogitationes & affectiones cordium quantum ad ipsarum substantiam, licet non quantum ad respectum quem habent ad propria objecta, aut ut alii, quantum ad substantiam & objecta, non tamen quantum ad finem seu intentionem; aut rursum ut alii, quantum ad substantiam & objecta formalia, sed non quantum ad objecta materialia & circumstantias singulares; aut denique ut alii, quantum ad apprehensionem non autem ad affirmationem vel negationem. Horum primum docet Guilielmus Par Secundum Henricus a Gandavo quodlib. 3. quaest. 13. pro se citans S. Augustinum. Tertium Hervaeus. Quartum Thomas ab Argentina.

Quarta sententia est, angelos nosse quidem naturaliter cogitationes & affectiones aliorum tam ange lorum quam hominum naturales & necessarias. Caeterum cogitationes atque affectiones aliorum liberas neque nosse de facto, neque per naturam posse cognoscere. Cujus sententiae partem. priorem omnes communiter tenent, eademque facile probatur hac ratione, quia naturales operationes angelorum pertinent ad naturalem eorum perfectionem. Quare cum quisque angelus naturaliter cognoscat non solum essentiam alterius, verum etiam omnia naturali necessitate ei competentia, tanquam naturales ejus perfectiones, consequens fit ab hac generalitate non posse excludi naturales affectiones

Posteriorem vero partem docet S. Thomas primaparte quaest. 57. art. 4. Item de veritate quaest. 8. art. 13. de malo, quaest. 16. art. 8. quodlib. 12. art. 6. & contra gentes libro primo capite 68. & libro tertio, capite 154. Consentiunt Albertus magnus, Alexander Alensis, Richardus cum aliis plerisque, necnon omnes sancti Thomae sequaces. Et quidem haec sententia non modo caeteris omnibus probabilior, verum omnino vera, & tenenda videtur, utpote scripturis & Patrum doctrinae quam maxime consona. Nam scripturae & Patres locis supra citatis cum Deo proprium faciunt nosse secretas cordium cogitationes, nullo modo videntur admittere hujusmodi glossationes; ut vel dicatur hoc Deo proprium esse, quatenus ipse solus novit non solum praesentes cogitationes, verum etiam omnes praeteritas, & futuras possibiles, quomodo respondet Durandus pro secunda opinione, vel quia solus videt intentiones cogitationum, vel quia solus novit earum respectum ad objecta, vel aliquid simile, quibus modis alii scripturas se solvere putant. Non enim cum aliqua hujusmodi determinatione loquitur usquam scriptura, Deo proprium faciens quod noverit occulta cordium, sed semper absolute loquitur, & quidem maxime de cogitationibus actu & praesenti tempore versantibus in cordibus hominum, quo argumento Christus in evangelio probavit se Deum. Nam cogitationes futurae ad futura contingentia rejiciuntur, quorum notitiam penes solum Deum esse docent aliae peculiares scripturae, ut Daniel. 13. Qui nosti omnia antequam fiant, &c. Similiter autem absolute & sine determinatione loquuntur patres. Est item contra eos qui sub tertia opinione comprehenduntur una generalis ratio, quia qua ratione secundum illos possunt angeli cognoscere liberas aliorum cogitationes, eadem poterunt etiam intentiones earum & objecta tam materialia quam formalia, & omnem modum earum quem in rerum natura habent, cognoscere. Nulla enim solida ratio diversitatis inveniri potest, cur minus haec quam illa subjiciantur, naturali notitiae angelorum, cum utraque sint in natura rerum creatarum, tanquam res aut modi rerum.

At neque Scoti opinio satis videtur respondere menti scripturae aut Patrum, quasi tantum loquantur de facto non de possibili per naturam. Nam si attente considerentur, hoc potissimum volunt, quod nosse cogitationes cordium sit proprium divinae naturae, id est, soli Deo naturale, sicut & alterum illud de notione futurorum contingentium, quippe de utrisque similiter tam scriptura quam Patres loquuntur.

Quod autem Scotus dicit, ideo Deum nolle concurrere cum angelico intellectu, ut aliorum cogitationes cognoscat, ne confusio ordinis inde nasceretur in angelorum republica; id vel maxime contra ipsius facit opinionem. Non enim repugnat ordini quem requirit angelica respublica naturalis ipsorum angelorum inclinatio. Quare si nosse aliorum cogitationes adversatur ordini eorum inter se, & confusionem adducit, non potest hoc dici angelis naturale. Adde quod etsi merito mali angeli ab hujusmodi cognitione prohiberentur, non tamen etiam boni; quos certe & incongruum est, & quodammodo poenale prohiberi a cognitione earum rerum ad quas cognoscendas naturalem habent facultatem & inclinationem.

Porro hujus doctrinae quae negat angelos per naturam cognoscere cogitationes cordium, alii alias adferunt rationes. Sed ea videtur optima quam adfert Sanctus Thomas locis jam allegatis, estque talis: Angeli naturaliter ea tantum cognoscere possunt, quae spectant ad ordinem naturae; atqui liberae cogitationes & affectiones cordium nisi sponte manifestentur a cogitante, non continentur sub ordine naturae, quia non habent connexionem & dependentiam solum a causis naturalibus, sed a causa libera ut tali, ergo eas naturaliter nequeunt cognoscere. In qua ratione notandum cogitationes liberas non ideo subtrahi naturali cognitioni angelicae, quod sint operationes supernaturales (constat. enim plurimas earum facultatem naturae non excedere) sed tantummodo propter modum praeter naturalem, quem habent quoad sui productionem; quia nimirum libera cogitatio pendet a libera voluntate cogitantis, adeo ut sola libera voluntas independenter ab aliqua causa naturali (ut causa naturalis opponitur liberae) determinet sibi cogitationem hanc aut illam. Unde etiam fit ut voluntas sola plenum habeat dominium suarum operationum post Deum, & proinde in ejus quoque solius potestate sit, cogitationes suas aliis quibus voluerit manifestare, videlicet ordinando eas ad intellectum alterius angeli, illique eas subjiciendo, tanquam objecta. Per quam quidem ordinationem & subjectionem ipsae liberae cogitationes constituuntur in esse naturae seu cognoscibilis naturalis, ut jam ab aliis cognosci possint eo modo quo res atque actiones nanaturales ab iis cognoscuntur.

At vero doctrina haec sic declarata quamvis vera sit & tam scripturae quam patribus consentanea, non tamen eorum sensum satis plene videtur explicare, nisi addamus angelos ne quidem supernaturaliter de facto cognoscere quaslibet cordium cogitationes, quasi hoc eis competat communi lege beatitudinis. Nam si ita esset, nondum absolutam haberent veritatem generales sententiae soli Deo tribuentes notitiam occultarum cogitationum, quandoquidem beneficio beatitud inis id esset multis aliis communicatum; sed intelligendae essent cum limitatione hac aut simili, Solus Deus naturaliter novit, &c. Quam utique limitationem nusquam insinuant addendam esse, ut sicut absolute verum est, solum Deum de facto nosse quaelibet futura contingentia, non obstante eo quod quaedam suis amicis revelat; ita etiam absolute verum maneat solum Deum de facto nosse passim quaelibet occulta cordium, quoniam ut dictum est, authoritates de utroque loquuntur eodem modo. Cui veritati similiter non obstat si sanctis angelis, & justorum hominum spiritibus detur in verbo intueri eas hominum cogitationes ac pia desideria, quorum cognitio ad ipsos pertinet, vel quia invocantur, vel quia custodes sunt, vel alia ratione.

His ita explicatis, ad argumenta partis affirmantis respondeamus.

Primi argumenti solutio jam patet ex ratione S. Thomae, qua statuitur diversitas inter actiones liboras, & non liberas in ordine ad cognitionem angelicam.

Ad secundum respondet S. Thomas non sequi si cognoscit angelus quod est in appetitu sensitivo vel phantasia hominis, eum cognoscere id quod est in cogitatione vel voluntate, quia, inquit, intellectus & voluntas non subjacent appetitui sensicivo, & phantasiae, sed potest eis voluntas diversimode uti.

Quod si urgeas argumentum a majori similitudine, respondebo caetera non esse paria. Hic enim occurrit libertas quae constituit cogitationes extra ordinem naturae; de cogitationibus autem & affectionibus non liberis recte procedit argumentum.

Ad tertium respondetur, angelos non intrare corda hominum sic ut omnia in cordibus hominum latentia perscrutentur & cognoscant, sed alio sensu, qui ad proximam distinctionem exponetur, ubi de ea re peculiaris erit quaestio.

Ad quartum respondetur duobus modis intelligi posse, quod dicitur cogitationes cordis ab elio cognosci, quemadmodum docet S. Thomas in explicatione praesentis quaestionis. Uno modo prout cogitationes sunt in intellectu, nec non affectiones ut sunt in voluntate. Quo sensu jam dudum probatum est illas a solo Deo cognosci. Aliomodo ut cognoscunt in suo effectu.. Sic autem non solum ab homine, ut argumentum recte probat, cogitationes hominum cognosci possunt, idque tanto subtilius, quanto effectus earum fuerint magis occulti. Cog. noscitur enim cogitatio non solum per enuntiationem linguae aliosve actus exteriores, verum etiam interdum per immutationem vultus, & alia signa occultiora, quatenus ea vel hominibus prudentibus ac sagacibus vel multo perfectius angelis naturaliter cognita esse possunt. Unde Augustinus lib. de divinatione daemonum cap. 5. scribit quod daemones aliquando dispositiones hominum non modo voce prolatas, sed etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore tota facilitate perdiscunt. Quod tamen ita retractat lib. 2. retractationum cap. 30. ut fateatur quidem verum esse quod cognoscant, dubitet autem de cognitionis modo, scilicet utrum per ejusmodi signa cognoscant, an virtute aliqua spirituali. Quae retractatio non vult esse dubium, an daemones naturali virtute cognoscant nostras cogitationes, ut sunt in parte intellectuali. Nam de eo Augustinus secundum scripturas non putavit ess. dubitandum; sed ejus dubitatio est, utrum effectus per quos cog noscuntur cogitationes, sint daemon ibus sensibiles, & signa sensibilia; an vero ipsi quadam spirituali & insensibili virtute cogitationes cognoscant per quosdam effectus. Quorum posterius verum est, quia daemones non sunt praediti facultate sentiendi, sed intelligendi tantum, sicut angeli boni, cum quibus sunt ejusdem spiritualis naturae. Ratio autem dubitationis Augustini fuit, quod dubium ei esset, an daemones habeant corpora quaedam sibi naturaliter unita. Hoc enim posito consequens videbatur ut etiam sensus aliquos in corporibus suis haberent. Caeterum pro ampliori declaratione secundi modi cognoscendi cogitationes, videatur S. Thomas in responsione ad tertium, ubi docet quando possit angelus cognoscere id quod est in appetitu sensitivo & apprehensione phantastica hominis, & quando non, ac praeterea quare cognito eo quod est in phantasia hominis, non statim cognoscat tanquam ex effectu ac signo id quod est in cogitatione aut voluntate.

Ad quintum respondetur, Basilium partim respicere ad incorpoream naturam caelestium spirituum, qua ut jam explicatum est, ad cognoscendas cogitationes in effectibus ac signis, plurimum valent, partim ad statum beatitudinis eorum, ex quo habent ut cognoscant omnia ad se quoquo modo pertinentia, etiamsi sint latentes cordium cogitationes. Et secundum hoc limitanda est Basilii sententia, maxime cum Gregorius alicubi sic seipsum simile quid dicentem exponat, ut dicetur ad dist. 11.

Ad id vero quod ex eodem S. Gregorio postremum objicitur, dicendum ea verba a S. Thoma recitata in Gregorio non reperiri. Sed quoniam similia apud Augustinum & Bernardum leguntur, respondemus cum S. Thoma in responsione ad primum, quod post resurrectionem claritas corporis repraesentabit qualitatem mentis quantum ad gratiae & gloriae quantitatem, & sic unusquisque mentem alterius videre poterit. An autem perfecta eorum beatitudo hoc requiret, ut inter ipsos omnium cogitationes omnibus pateant, non est omnino certum; tametsi hoc dicti Patres sentire videntur. Sed dici potest quod non cognoscent cogitationes occultas, quandoquidem omnium beatorum voluntas erit ut omnibus suae cogitationes pateant, ita ut nullas habituri sint quas non aliis loquendo manifestent. Sed de locutione angelorum nunc agamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12