Capitulum 13
Capitulum 13
Quomodo angeli invicem loquantur. aut illuminent
ESse aliquam angelorum ad invicem locutionem, clarum est e scripturis. Nam Isa. 6. duo Seraphim clamant alter ad alterum, Dan. 8. & Zachar. 2. unus angelus loquitur ad alterum, &. Paulus 1. Cor. 13. locutionem hanc agnoscit dicens: Si linguis hominum loquar & angelorum, &c.
Verum ut ait S. Gregorius lib. 2. moralium cap. 5. cum linguas angelorum audimus, dignum est ut mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur.
Sciendum ergo quod sicut aliquis loquitur sibi ipsi, quando mens ejus semetipsam convertit ad actualem considerationem rei intelligibilis (nam conceptus mentis vocatur verbum interius) ita quis loquitur alteri, quando conceptum mentis alteri manifestat. Hoc autem non tantum in nobis, verum etiam in angelis locum habet. Cum enim conceptus mentis angelicae per ipsius angeli voluntatem ordinatur ut manifestandus alteri, tunc & per hoc conceptus mentis angeli innotescit alteri. Atque hoc pacto intelligendum est unum angelum alteri loqui. Qua de re tota, breviter ex Theologorum, praesertim sancti Thomae doctrina, sunt haec praecipua notanda.
Primum: Tam inferiores angeli superioribus quam superiores inferioribus loqui possunt. Cujus ratio est, quia manifestatio eorum quae ad voluntatem pertinent, per ipsum volentem deducitur ad alios quoscumque, etiam superiores. Non enim pertinet ad perfectionem intellectus superiorum angelorum, ut cognoscant cogitationes & affectiones liberas inferiorum, imo nec hominum, ut patet ex supra dictis. Quare poterunt inferiores superioribus eas per voluntatis suae imperium manifestare, quod est eis loqui. De hac re agit S. Thomas 1. p. q. 107. art. 2. & Dom. Bannes ibidem.
Secundum: Loquitur angelus Deo, ut patet Zachar. 1. & 2. & alibi. Ratio est, quia angelus conceptum mentis. suae per voluntatem ordinat ad Deum, non quidem ut ei aliquid manifestet qui omnia perfectissime novit ab aeterno, sed ut ab eo aliquid accipiat, quomodo & in humanis discipulus loquitur ad Magistrum ut ab eo discat. Loquitur ergo angelus Deo, quando consulit divinam voluntatem de agendis, vel ejus excellentiam admiratur, vel eum pro nobis orat. Sic hanc locutionem ange lorum ad Deum exponunt Gregor. lib. 2. moralium cap. 2. & S. Thomas art. 3. q. supra dictae.
Tertium: Locutionem unius angeli ad alium nulla potest impedire localis distantia. Ratio, quia locutio angeli tota consistit in intellectuali operatio ne, ac proinde nullo modo dependet, neque a loco ut sit, nec a loci propinquitate, ut ab alio percipiatur. Unde sicut distantia localis non impedit quin unus angelus alium videre possit, ita nec impedit quo minus percipiat, quod in eo sibi manifestandum ordinatur, quod est loquentem audire. Idque etiam probatur exemplo animarum, de quibus paulo post dicetur. Ita docet S. Thomas ejusdem quaest. art. 4.
Quartum: Unius angeli ad alium locutio non pervenit ad omnes angrlos. Si enim potest unus homo alteri soli loqui, scilicet aliis id quod loquitur non audientibus, multo magis hoc possunt angeli inter se. Et ratio manifesta est; quia potest angelus conceptum mentis suae ordinare ad hunc vel illum angelum prout voluerit. Cum ergo ratio percipiendi conceptum sit hujusmodi voluntaria ordinatio, consequens est ut solus ille angelus percipiat ad quem conceptus a loquente ordinatur. Haec ejusdem sancti Thomae doctrina est ibidem art. 5.
Quintum: Si unus angelus pluribus aut omnibus angelis loquatur, id a pluribus aut omnibus auditur atque percipitur. Ratio eadem est cum superiori. Nam voluntaria ordinatio conceptus manifestandi erit causa cognitionis ejus in omnibus illis ad quoscumque eum angelus ordinaverit.
Sextum: Ut angelus audiat alium sibiloquentem, non requiritur in eo voluntas audiendi, qua libere se inclinet ad alterius percipiendam locutionem, quasi sine ea voluntate alter frustra ipsi loqueretur. Ratio est, quia naturale est angelo conceptum mentis alterius angeli ad se ordinatum percipere. Hoc enim ad ejus perfectionem pertinet naturalem. Unde ad id non opus est inclinatione voluntatis libera, sicut nec Deus libere cognoscit cogitationes nostras, sed necessitate suae naturae qua non potest non cognoscere omne cognoscibile. Alia ratio, quia voluntas audiendi in angelo frustra poneretur. Aut enim natura prior esset illa voluntas locutione alterius, & sic prius esset audire quam loqui, quod est absurdum: Aut natura posterior, quod dici non potest; quia sic voluntatem illam excitaret alterius locutioQuae quidem excitatio non esset sine impressione conceptus in intellectum audientis; atque ita perceptio conceptus ejus qui loquitur, esset in audiente priusquam haberet voluntatem audiendi. Quod similiter est absurdum. Neque vero hinc consequens est, posse unum angelum alteri invito ingerere cognitionem sui conceptus, si videlicet alter nollet eam admittere. Nam ad actum notitiae cujuscumque non potest angelus esse invitus, cum omnis notitia veritatis intellectum ejus perficiat.
Septimum: Si plures uni simul diversa loquantur, unus ille plura simul per modum unius audiet, id est, cognoscet. Hoc enim modo plura simul intelligere possibile est non solum angelo, verum etiam homini, quemadmodum Philosophus docet lib. 3. de anima. Qua de re dictum supra, ubi de cognitione angelorum agebamus notabili 16.
Octavum: Probabile est etiam animas separatas habere facultatem loquendi sibi invicem, simili modo quo angeli inter se loquuntur, nec ulla locali distantia quo minus mutuas locutiones percipiant, impediri.
Quod utrumque probatur exemplo divitis, in inferno, & Abrahae in lympo constituti, qui utique secundum animas invicem collocuti leguntur, Lucae 26. quamvis inter eos chaos magnum intercederet. Quo exemplo utitur S. Thomas ad probandum localem distantiam non impedire quo minus angelus angelum loquentem audiat. Cum autem Deus non fecerit miraculum in anima divitis ad formandam ejusmodi locutionem, uti nec ad perceptionem locutionis Abrahae ad se factae; consequi videtur eam loquendi, nec non audiendi facultatem animae separatae naturalem esse.
Nonum: Similiter probabile est, angelos loqui animabus separatis & has vicissim illis. Cum enim utrisque insit facultas loquendi, nihil obstare videtur quo minus ea utantur ad invicem. Videatur hac de re Altisiodorensis in summa lib. 2. tractatu 10. cap. 3.
Decimum: Angelus non habet naturalem facultatem loquendi homini, neque vicissim homo loquendi angelo, sic nimirum ut alter alteri conceptum mentis suae imprimat eo solo, quod eum per imperium voluntatis ordinet ad intellectum alterius. Hujus ratio reddi potestoex eo. quia non idem cognoscendi modus comperit animae conjunctae, qui separatae. Nam conjuncta corpori naturaliter omnem suam cognitionem haurit per sensus cor¬ poris, cognitioni autem debet respondere locutio, quae proinde non videtur ab ea fieri posse, nisi per instrumentum vel affectionem corporis conjuncti.
Undecimum: Quod beati post resurrectionem sola voluntatis ordinatione loqui poterunt sibi mutuo, non erit facultatis naturalis, sed beneficii supernaturalis.
Duodecimum: Illuminatio quae species est locutionis, in angelis locum habet, dum unus alium illuminat, non quidem communicando ei lumen naturae, aut gratiae, aut gloriae, sed confortando lumen ipsius naturale, & manifestando ei veritatem de iis quae pertinent ad statum naturae, vel gratiae, vel gloriae. Nam illuminare in spiritualibus non aliud est, quam manifestationem cognitae, veritatis alii tradere. Sic docet Sanctus Thomas prima parte quaest. 106. art. 1. & concorditer caeter: Theologi secuti sanctum Dionysium Areopagitam qui hanc de illuminatione doctrinam tradit in libro de caelesti Hierarchia per multa capita, & de ecclesiastica hierarchia capite 6. & de divinis nominibus cap. 4.
Decimumtertium: Angeli superiores nunquam ab inferioribus illuminantur, sed contra inferiores a superioribus. Ratio est, quia ut ait Sanctus Dionysius lib. ecclesiasticae hierarchiae, cap. 5. hanc legem immobiliter fixit divinitas, ut inferiora reducantur in Deum per superiora. Et quia praetermissio ordinis qui debetur spiritualibus substantiis, in nullo pertinet ad ordinationem hominum in Deum, eo quod angelorum operationes non sint nobis manifestae, sicut operationes rerum visibilium; ideo ordo ille nunquam a Deo praetermittitur, sicut interdum fit in rebus corporalibus, scilicet ut praeter ordinem naturae corporalis aliquid Deus operetur miraculose ad ordinandum homines in ipsius cognitionem. Sic Sanctus Thomas ibidem art. 3.
Postremum: Angeli superiores semper illuminant inferiores, de omnibus quae noverunt, ita tamen ut semper remaneant in ordine superiori, scilicet perfectiorem de iis quae aliis manifestant, scientiam retinentes, quomodo unam eandemque rem perfectius intelligit doctor quam discipulus ab eo addiscens. Ita Sanctus Thomas docet ibidem art. 4. ex authoritate Sanctorum Dionysii & Gregorii. Quorum ille libro caelestis hierarchiae cap. 4. dicit quod unaquaeque caelestis essentia intelligentiam sibi a superiori datam inferiori communicat; hic vero in homilia 34. super evangelia testatur in illa caelesti patria, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possideri singulariter. Rationem autem hanc adfert Sanctus Thomas, quia cum bonum sit sui communicativum, quanto magis aliquid participat de ratione boni, tanto magis se aliis communicat; cum ergo sancti angeli sint in plenissima participatione divinae bonitatis, existimandum est eos quidquid a Deo percipiunt, subjectis angelis impertiri.
On this page