Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

Scientia daemonum quam late pateat

§. 14. Scientia daemonum quam late pateat.

QUae superius de scientia angelorum dicta sunt, utrum etiam ad daemones quorum spiritualis natura infecta est peccato, extendi debeant; quaeri potest. Nam intellectum eorum peccato obtenebratum esse non est dubium. Consistit autem ea obtenebratio in ignorantia rerum quas scire oportet aut convenit. Quare quantum ignorantiae daemonibus per peccatum accessit, tantum decessit scientiae, quam tamen non omnem ab iis ablatam esse certissime constat, maxime si nómine scientiae generaliter intelligamus notitiam cujuscumque veritatis. Hac enim ab iis sublata nec scirent se esse, nec miseros esse, nec aeternis poenis addictos. Unde & poena damnationis eorum vel nulla esset, vel multo minor esset quam secundum scripturas credi debet, cum ea potissimum in hoc consistat, quod damnatus certo sciat damnationis suae poenam nunquam terminandam. Quod autem multarum rerum cognitione praediti sint daemones, multis argumentis ostenditur.

Atque imprimis id arguit ipsum nomen daemonum, quod malignis spiritibus tam sacrae literae quam profanae passim attribuunt. Daemones enim a Graecis tanquam scientes & gnaros multarum rerum dictos esse tradunt Lactantius libro secundo divinarum institutionum capite decimo quarto, & Sanctus Augustinus libro nono de Civitate Dei, capite vigesimo, & ante eos Plato in Cratylo: Idem vero Sanctus Augustinus ejusdem libri capite 19. affirmat non modo in literis sacris daemonis vocabulum semper in malam partem accipi, verum etiam apud authores seculares vix unquam in bonam partem acceptum reperiri. Quamobrem apud Socratem libro tertio historiae capite decimonono, & Nicephorum libro decimo, capite tricesimosexto, taxatur imprudentia Libanii sophistae qui Julianum apostatam laudare volens dixerit: O daemonum alumne, daemonum sectator, daemonum assessor; cum vocabulum daemonis etsi medium, proclivius tamen intelligeretur in malam partem. Adde quod scriptura Genes. 3. 2. Corinth. 2. & 11. atque alibi diabolo ac caeteris daemonibus tribuit calliditatem & versutiam, quae quidem sine multa rerum cognitione esse non solet.

Insuper id arguunt multiplices eorum operationes mirabiles ac specie tenus miraculosae, quibus vel seducere vel aperte nocere conantur hominibus. Eas enim efficiunt applicando activa passivis, & varie contemperando causas naturales. Quod certe non possent, nisi rerum naturas bene cognitas haberent.

His accedunt tres modi quibus patres docent daemones rerum cognitionem accipere. Primus est per naturae subtilitatem. Licet enim privati sint lumine gratiae, remanent tamen lucidi lumine intellectualis naturae.

Secundus, per revelationem sanctorum angelorum, qui secundum Dei voluntatem sicut hominibus, ita & daemonibus interdum secreta quaedam manifestant.

Tertius, per experientiam longi temporis, id est, tot millium annorum quot ab initio mundi fluxerunt. Quam quidem experientiam adjuvant haec duo, quod nunquam vel momento cessant a cognitione rerum percipienda. Non enim aliquando fatigantur ut somnum aut requiem actionibus suis interponere debeant sicut homines. Et quod discurrere possunt per universum orbem, nec ullis corporeis obstaculis impediuntur. Ex his tribus cognoscendi viis seu modis, potissimum primo & tertio colligunt Patres multa rerum cognitione praeditos esse daemones, ut S. Augustinus lib. 2. de Genesi ad litteram cap. 17. & lib. de divinatione daemonum cap. 3. 4. 5. & 6. Isidorus libro 1. de summo bono cap. 12. Rupertus lib. 1. de victoria verbi Dei, cap. 26. & post eos S. Thomas prima parte quaest. 64. articulo primo ad quintum, ubi etiam explicat quomodo hoc quod de experientia daemonum dicitur, accipiendum sit, cum experientia soleat P oriri a sensu, sensus autem non sit in daemonibus. Cognoscunt, inquit, per experientiam, non quasi a sensu eam accipientes, sed dum in rebus singularibus completur similitudo ejus speciei intelligibilis quam sibi naturaliter habent inditam, aliqua cognoscunt praesentia, quae. non praecognoverunt futura.

Caeterum e diverso fatendum est, daemones non modo multa nescire, ut futura contingentiae, cogitationes cordium, numerum electorum ac reproborum, ac multa possibilia (quae nec boni angeli noverunt nisi quatenus eis talia quaedam a Deo revelantur) verum etiam multarum rerum quae sciendae sunt, ignorantia ac multiplici errore teneri, maxime circa ea quae agenda sunt. Nesciunt enim neque intelligunt se uni Deo servire & subjici debere, quem justum & summe bonum esse negant, ideóque nec super omnia diligendum, colendum, honorandum credunt, sed magis putant his contraria, scilicet Deum tanquam injuste ipsos punientem odientes & blasphemantes, & quantum in ipsis est, ejus imperio & potentiae resistentes, & in his omnibus recte se facere arbitrantes. Unde est quod in scripturis interdum tenebrarum nomine designantur; ut Colos. 1. Qui eripuit nos de potestate tenebrarum. Lucae 22. Haec est hora vestra & potestas tenebrarum, id est, daemonum, quos ita scriptura appellat, quod in his quae pertinent ad Deum colendum, sint ob ignorantiam quasi merae tenebrae. Tales autem facti sunt merito primi peccati; tametsi nec hoc ipsum scire aut intelligere velint se peccasse aliquando, & per peccatum in has tenebras incidisse, aut omnino in tenebris esse, quemadmodum testatur Sanctus Dionysius libro de divinis nominibus c. 4. part. 4. dicens daemones non videre, quod facultates suas cernendi causa benigne concessas obstruxerint. Hujus autem rei potest argumentum sumi ex statu hominis. Si enim homo per peccatum non tantum malus, sed etiam coecus atque ignorans factus est, maxime in his quae sunt pietatis & verae sapientiae, magis id profecto sentiendum de daemonibus qui magis peccaverunt. Unde sicut de homine scriptum est, quod cum in honore esset non intellexit; sed jumentis insipientibus similis factus est. Psalm. 48. & de mundi sapientibus; obscuratum est insipiens cor eorum. Roman. 1. Ita dicitur diabolo Ezechielis 28. Perdidisti sapientiam tuam in decore tuo. Atque in eum sensum sanctus Hieronymus hunc prophetae locum interpretatus est. Inde est quod sanctus Augustinus libro 20. de Civitate Dei, capite primo, affirmat daemonum & hominum vitam erroribus aerumnisque plenissimam esse. Quodque Enchiridii 24. & 25. inter ea mala quae daemonibus cum homine communia facit, errorem enumerat.

Exstat etiam inter epistolas Ignatii una ad Philippenses in qua scribitur diabolum, quod bonum est, nescire, cum sit ignorantia repletus per inobedientiam, eumque licet omnia scire se fingat, multa nescire, & alia quaedam hujusmodi.

His adde quod multa contingunt in rebus, ad quae cognoscenda pertingit quidem naturalis facultas daemonum etiam post peccatum, sed quo minus ea cognoscant & videant, saepe illos a Deo vel sanctis angelis impediri, quale est quod ex eodem sancto Ignatio, sanctus Hieronymus adfert scribens in Matth. 1. Christum ideo a desponsata conceptum fuisse, ut partus ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum. Quod & ab Origene in Matth. scribente annotatum est. Quin etiam in eo magna diaboli ignorantia deprehenditur, quod scripturas legit & non intelligit, sicut haeretici quorum est pa¬ rens. Unde & Christum scripturas impertinenter allegando tentavit, sicut haeretici tentant filios ecclesiae. Denique conjecturis suis saepe fallitur, dum ex malitia & odio, & calumniandi studio pronior est ad facta hominum, & externa signa male interpretanda quam bene. Hinc accusator fratrum dicitur etiam injustus & mendax, cujus exemplum habemus in accusatione sanctus Job, quem calumniatus est apud Deum, quod non sincere, sed propter bona temporalia Deum coleret. Quod quidem eum vere putasse & suspicatum fuisse testatur sanctus Augustinus concione undecima & duodecima super Psalmum 118. Unde sequitur diabolum nescire quinam inter eos qui Deum colere videntur, sincera intentione eum colant, qui secus, nec modo nescire, sed etiam opinione falli ac decipi. Ex his & illud consequens est, daemones ignorare quid de se boni agatur per divinam providentiam, dum permittuntur humanum genus varie tentare, seducere, affligere, quemadmodum docet sanctus Augustinus libro de vera religione capite 40.

Quae cum ita sint, constetque daemones & multa scire & multa nescire, ut cognitionis ejus terminos aliquousque probabiliter designemus, ex doctrina S. Thomae quaest. 64. art. 1. quem multi sequuntur, haec tria notanda sunt.

Primum: Cognitio daemonum quam habuerunt per naturam sive de Deo sive de creaturis, nec aplata est ab iis nec diminuta. Probatur id authoritate Sancti Dionysii, ubi supra dicentis collata eis angelica munera non esse immutata, sed remansisse & integra, & nitidissima. Ex quo videtur consequens, non solum potentias naturales integras daemonibus mansisse, quomodo quidam diversam sustinentes opinionem Sancti Dionysii verba haud satis plene exponunt, sed omnem cognitionem naturalem, videlicet remanentibus in eorum intellectu omnibus rerum naturalium speciebus ab initio impressis. Quod & sanctus Augustinus sentire videtur, dum libro 9. de Civitate Dei, capite vicesimosecundo, dicit bonis angelis omnem corporalium temporaliumque rerum scientiam qua inflantur daemones, vilem esse. Et libro tertio de Trinitate capite 9. dum dicit "non occurrere aliam rationem cur daemones non potuerint facere minutissimas muscas, qui ranas, serpentesque fecerant, nisi quia manus. aderat Domini prohibentis", &c. per quod significat etiam illorum minutissimorum animalculorum naturam, & procreandi ex occultis seminibus rationem daemonibus fuisse perspectam, sed ea scientia uti prohibitos a Deo fuisse. Quae res etiam videtur inductione probari. Sicut enim daemones ab initio habuerunt & adhuc habent notitiam naturae serpentum & ranarum & generationis eorum, scilicet quibus ex causis naturalibus etiam repente gigni possint, sic & muscarum & formicarum, & ita de aliis. Est enim parratio. Cur enim unius notitiam amisissent, alterius retinuissent? Ex hac igitur notitia secretorum naturae plurima operantur quae nobis eadem ignorantibus apparent mirabilia.

Porro sanctus Thomas sententiam ita probat, quia, inquit, illa cognitio consequitur ipsam naturam angeli, utpote qui secundum naturam suam est quidam intellectus, a cujus proinde natura propter substantiae ejus simplicitatem nihil subtrahi potest, quo subtracto puniatur, sicut homines puniuntur amputatione membrorum, quia ex materia constant. Quae probatio non sic accipienda est quasi neget per absolutam Dei potentiam auferri potuisse a daemonibus omnem cognitionem naturalem, sed significat hujusmodi punitionem non esse convenientem naturae ipsorum, quia non fieret servata integritate naturae. Siquidem tam lumen quam species intelligibiles pertinent ad naturam angelorum tanquam principia quaedam naturalis cognitionis.

Secundum: Cognitio quae est per gratiam, in nuda speculatione consistens, non est totaliter ablata daemonibus, sed magna ex parte diminuta atque deficiens. Quod probatur, quia de secretis divinis pauca revelantur & innotescunt daemonibus, sive per angelos, sive per effectus, ut testatur sanctus Augustinus lib. 9. de Civitate Dei, cap. 21. & 22. & lib. 2. de Genesi ad literam, cap. 17. & lib. 1. de consensu evangelistarum cap. 20.

Tertium: Cognitio quae habetur per gratiam effectiva & productiva divini amoris, nulla prorsus est in daemonibus, sicut nec ipsa charitas quam haec cognitio includit. Pertinet enim proprie ad donum sapientiae quam juxta Ezechielem perdidit angelus praevaricator in decore suo. De hoc genere seu modo cognitionis Dei multae sunt sententiae in prima epistola Joannis, & multa disseruntur a sancto Augustino epistola 112. capite undecimo, & aliquot sequentibus. Ad hanc autem cognitionem etiam ea referenda est qua inclinatur voluntas ad imperfectum Dei amorem, & aliqualem peccati detestationem, qualis saepe est in fidelibus manentibus in statu peccati mortalis. Satis enim constat ex aliis ante dictis ne quidem hujusmodi cognitionem Dei consistere posse in daemonibus cum obstinata malitia voluntatis ipsorum, uti nec omnino cognitionem practicam rerum agibilium, quandoquidem peccando non solum perdiderunt omnem bonitatem supernaturalem, verum consequenter etiam omnem rectitudinem moralem solis iis bonis quae pure ad ordinem naturae pertinent, integris remanentibus. Cum enim totus ordo moralis ex intentione finis pendeat, quae in daemonibus penitus est depravata; nihil moralis boni existimandum est in eis residuum mansisse. Naturalem vero Dei cognitionem & amorem, quo scilicet pure naturaliter in eum feruntur ut authorem naturae, cum caeteris naturalibus bonis quo minus retinuerint, nihil obstat. Haec enim omnia bona sunt non morali sed naturali duntaxat bbnitate.

Porro quae adversus hanc doctrinam, maxime ea parte qua daemonibus totius naturae cognitionem tribuit, objiciuntur ab iis qui diversum sentiunt; non tanti sunt ponderis, quin ex iis quae tum hoc capite, tum superius de scientia angelorum dicta sunt, probabiliter refelli possint.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14