Capitulum 15
Capitulum 15
Quatenus a daemonibus futura aut hominum cogitationes cognosci queant
FUturorum contingentium praenotionem, & occultarum cogitationum inspectionem Deo propriam esse, satis ex superioribus, nec non iis quae ad distinctionem 38. lib. 1. dicta sunt, est manifestum. Quocirca vanissime sibi daemones horum scientiam arrogant, cum nec bonis angelis ea cognoscere nisi quantum Deus revelat, sit concessum.
Esse autem daemones futurorum eventuum ignaros, satis arguit oraculorum quorumdam in gentilitate per eos editorum obscuritas, atque perplexitas, ut vel non intelligi, vel in diversos & contrarios sensus verti possent. Unde Sanctus Augustinus lib. 3. de Civitate Dei, capite 17. scribit daemones solitos ea arte sua oracula contexere, ut quomodocumque res caderet, verum dixisse viderentur. Et Lactantius lib. 2. divinarum institutionum capite 14 dicit eos ut consiliorum Dei penitus ignaros solere responsa in ambiguos exitus temperare. Cujus rei exempla passim suppeditant historiae, etiam ab ethnicis conscriptae, ut ab Herodoto, Thucydide Livio & aliis; quod & Cicero diserte libro secundo de divinatione ubi fidem omnem prorsus abrogat Deorum, id est, daemonum responsis quibus futura praedicunt, affirmans ea partim falsa esse, partim casu vera, partim flexiloqua & obscura, ut interpres egeat interprete, & sors ipsa referenda sit ad sortes; partim ambigua & quae ad dialecticam referenda sint, quale illud est: Aio te Aacida Remanos vincere posse.
Rursus hanc ignorantiam manifeste arguit quod tentationes diabolicae saepissime frustrantur. Si enim diabolus futurum eventum tentationum suarum praescivisset, ut est superbissimus, neque Christum Dominum, neque Sanctum Job, neque alios multos a quibus turpiter victus & confusus abscessit, aggredi voluisset. Unde & falsam sibi victoriam de Sancto Job promittens, ait: Tange cuncta quae possidet nisi in faciem benedixerit tibi, & iterum: Tange os ejus & carnem, & tunc videbis quod in facie tua benedicat tibi. Hoc modo ratiocinatur S. Ambrosius libro 2. in Luc. 3. agens de tentatione Christi.
Praeterea nesciebat diabolus se ex hominibus expellendum, & tyrannidem quam in homines exercebat, amissurum per Christum ejusque mortem. Unde clamant in evangelio daemones, Venisti ante tempus torquere nos. Et Paulus 1. Corinth. 2. de sapientia Dei in mysterio abscondita. Quam, inquit, nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Nam ut Leo scribit sermone 9. de Passione Domini, nec ipse diabolus intellexit, quod saeviendo in Christum suum destrueret principatum. Et sermone undecimo, si, inquit, crudelis & superbus inimicus consilium misericordiae Dei nosse potuisset, Judaeorum animos mansuetudine potius temperare, quam injustis odiis studuisset accendere, ne omnium captivorum amit teret servitutem, dum nihil sibi debentis persequitur libertatem. Fefellit ergo illum malignitas sua, & Et Sanctus Augustinus in Psalm. 130. Si sciret tantum damnum se passurum, non funderet in terram pretium quo redemptum est genus humanum.
Postremo: Si angeli non fuerunt praescii sui casus quando adhuc boni & sancti erant, quanto minus post lapsum peccato obtenebrati futuros eventus praescire putandi sunt?
Quae argumenta non solum ostendunt daemones non habere certam praecognitionem futurorum eventuum, sed multorum ne probabilem quidem, propterea quod Dei consilia, & cordium humanorum cogitationes etiam praesentes, ex quibus futurorum eventus saepe dependent, plerumque prorsus eos lateant.
Verumtamen sciendum, sicut sanctis angelis frequenter innotescunt utriusque generis secreta per Dei revelationem, ita per angelos ea interdum innotescere daemonibus, ut testatur Augustinus lib. 2. quaestione 2. ad Simplicianum, & alibi, ut supra annotavimus. Quod adeo mirum videri non debet, cum etiam donum Prophetiae communicetur aliquando malis hominibus, qui sunt diaboli membra, qualis fuit Balaam.
An autem ad hoc genus pertineant oracula Sibyllarum & quaedam Apollinis & Mercurii Trismegisti etiam de Christi futuro ad ventu & passione & judicio, & aliis religionis nostrae mysteriis, qualia leguntur apud Eusebium, Lactantium, S. Augustinum, Metaphrasten & alios; An vero a Deo vel bonis angelis immediate fuerint hujusmodi omnia? vel eorum nonnulla inspirata; non est omnino certum; tametsi hoc posterius satis sit probabile.
Praeterea cum daemones habeant totius naturae A scientiam ab initio sibi insitam, & insuper singularium magnam experientiam, cumque ea quae in remotissimis locis geruntur, vi naturae suae spiritualis, videre & cognoscere queant, facile possunt ex causis praesentibus sibi cognitis, licet nobis occultis, futura quaedam vel certo praedicare, vel probabiliter conjicere; vel etiam quae ipsimet adhibitis naturalibus causis facturi sunt, praenunciare, quorum nihil ad illam Deo propriam futurorum notitiam pertinet. Nihil enim horum, nisi secundum causas praesentes noverunt, quae quia non semper necessariae sunt, fit ut ipsi saepenumero circa rerum futurarum aestimationes fallantur, quemadmodum S. Augustinus testatur lib. 9. de Civitate Dei, cap. 22. Et his modis Antonius apud sanctum Athanasium ostendit daemones quaedam futura praedicere, ut pluvias, tempestates, incrementa Nili, &c. scilicet ex causis naturalibus quas non ignorat, proventura: Item adventum amici quem videt jam venientem, aut accinctum ad iter.
Porro similiter possunt ex indiciis quibusdam externis vel aliis occultioribus signis, ut supra de angelis in genere diximus, notitia quadam conjecturali cognoscere cogitationes & affectiones hominum. Cum enim id faciant interdum homines, testeSapiente Proverb. 27. multo magis id poterunt daemones, quorum est & natura subtilior, & experientia major. De hac re videatur sanctus Augustinus libro de divinatione daemonum, & libro 1. contra Academicos capite 6. & 7. Item sanctus Hieronymus super illud Matth. 15. De corde exeunt pravae cogitationes, & Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus capite 81.
On this page