Capitulum 16
Capitulum 16
Quae potentia competat angelis tam bonis quam l malis circa res corporeas
POtentiam naturalem angelorum bonorum ac malorum circa res corporeas immutandas latissime patere ea ratione ostenditur, quod natura rerum sic instituta sit a Deo, ut creatura corporea naturae angelicae tanquam praestantiori ac digniori subjiciatur, atque ab ea regatur. Hoc autem fieri non potest nisi competat angelis potentia quaedam naturalis qua res corporeas movere aut immutare possint. Hujusmodi potentiam ac praefecturam angelis in genere tam bonis quam malis Patres attribuunt, ut sanctus August. lib. 83. quaestionum quaestione 79. dicens unamquamque rem visibilem in hoc mundo habere angelicam potestatem sibi praepositam. Ex libro 3. de Trinitate cap. 4. ubi dicit omnia corpora regi per spiritum vitae rationalem, id est, intellectualem, & Gregor. libro 4. dial. cap. 5. affirmans in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi posse. Item sic docent Sanct. Basilius homil. 9. Epiphanius in haeresi Origenistarum verbis ex Methodio adductis, Joann. Damascenus lib. 2. de fide Orthodoxa cap. 4. & Prudentius in hamartigenia circa medium, & communiter scholastici doctores. Neque id praeter authoritatem scripturae. Nam Apoc. 7. & 14. & alibi certos angelos certis corporeis creaturis praefectos legimus. Et quod ad malos attinet, de diabolo dicitur Job. 14. non est super terram potestas quae comparetur ei. Quem eundem Apostolus Ephes. 2. vocat principem potestatis aeris hujus, daemones autem cap. 6. principes & potestates, & mundi rectores tenebrarum harum.
Ad hanc igitur angelicam super rebus corporeis potentiam distinctius explicandam notanda sunt quae sequuntur.
Secundum: Materia corporalis non obsequitur angelis ad nutum, id est, immediate ad transmutationem formalem, ita scilicet ut pro imperio voluntatis possint immutare corpora secundum formas essentiales vel accidentales velut occidendo, vivificando, transformando, morbos immittendo, sanitatem praestando, calorem aut frigus inducendo, &c. Docet hoc sanctus Augustinus libro tertio de Trinitate capite 8. "Non est putandum, inquit, istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed soli Deo."
Praeterea si hoc possent boni vel mali angeli, jam Deo propria non esset operatio miraculorum, nec proinde Christus per miracula recte suam divinitatem comprobasset, quoniam ea fecit solo voluntatis imperio.
Haec quoque Philosophi doctrina est lib. 7. Metaphysicae, ubi ostendit formas non imprimi in materiam ab aliqua substantia separata, sed in actum reduci, de potentia materiae per actionem formae in materia existentis. Idem docet Magister hac distinctione, & S. Thomas prima parte quaest. 110. art. 2. & caeteri scholastici.
Tertium: Natura corporalis apta est moveri localiter a natura spirituali, id est, ab angelis immediate, sic nimirum ut ad nutum & solo imperio voluntatis transferre eam possit de loco ad locum. Quod quidem innumeris exemplis probatur. Angelus enim Domini Philippum ex via ducente Gazam transtulit in Azotum, & Habacuc ex Judaea in BaD apte intelligitur. Item angeli movent caelos saltem bylonem, & de angelis dicitur in Psalm. 90. In manibus portabunt te, ubi per manum virtus movendi juxta multorum opinionem, & quoties in assumptis apparent corporibus, eadem corpora atque eorum membra localiter movent, nec sine motu locali possunt colligere & componere semina corporalia ad effectus aliquos producendos.
Nec minus id de daemonibus est manifestum. Nam & ipsi assumpta a se corpora movent, & rerum semina ad aliquid producendum colligunt. Item Satan concussit quatuor angulos domus filii Job, eamque evertit, & Simonem Magum in altum subvexit; imo & Christum opinione multorum per aera transvexit in montem & in civitatem sanctam. Iidem daemones localiter movent obsessorum corpora vel ad incessum, vel etiam prorsus violente, ut constat ex evangelio de daemone qui puerum projiciebat nunc in ignem, nunc in aquam, & de alio projiciente hominem in terram, & de iis qui porcos praecipitaverunt in mare. Sed & linguas obsessorum movent, ad certos sonos, quomodo & ipse diabolus movit linguam serpentis ad humanam loquelam. Compertum quoque est quosdam obsessos aut vexatos a daemonibus ascendisse rectos muros, & culmina domorum, quod per se ac sine ope daemonum non possent. Compertum etiam quod maleficas & sagas per longa terrarum spatia transvexerint, licet id generatim a quibusdam pertinaciter magis quam scienter negetur.
Porro motum localem corporum efficiunt angeli, neque ut homines motu manuum vel alterius cujuscumque membri, cum sint incorporei, neque etiam ullo alterius generis motu mediante; quia motus localis primus est, cujus terminus non est forma ut caeterorum motuum, qui proinde istum praesupponunt, sed aliquid extrinsecum. Neque rursus eum efficiunt alio motu locali necessario mediante, quasi adhibitis instrumentis quibusdam corporeis corpora moventes; quia sic esset processus in infinitum cum & ipsa instrumenta non moveant nisi mota sed ad hunc modum, ut fere tradunt doctores, scilicet intelligendo actualiter mobile, locum a quo, locum ad quem, & spatium, ac deinde volendo, id est, voluntatis imperium adhibendo ad hoc ut tale corpus a tali loco ad talem locum per tale spatium tali motu & tali tempore feratur. Ac sane nisi hujusmodi virtutem motivam agnoscamus in angelis bonis & malis, nihil omnino poterunt naturaliter in hoc mundo corporeo, cum caeterae omnes mutationes corporeae motum localem, ut diximus, praesupponant. Nec praeter rationem videri debet eam vim & facultatem ad movenda corpora substantiis incorporeis attribui, cum uti dictum est, natura corporea sit illis naturaliter subjecta. Quod verum non esset nisi localiter ab iis & quidem immediate ac primo moveri posset. Ex quibus intelligitur hanc movendi virtutem in angelis non esse diversam ab intellectu & voluntate. Unde etiam est quod anima quae corpori praesidet per appetitum & voluntatem, movet corpus suum immediate, primo & principaliter motu locali; imo & bruta movent corpora sua per appetitum. Sunt tamen alii qui angelis attribuunt vim loco motivam realiter ab intellectu & voluntate distinctam.
Quartum: Possunt angeli corpora movere magna & mira celeritate, & quasi in tempore imperceptibili, non tamen in instanti. Cujus ratio est, quia motus localis instantaneus corporibus repugnat. Sequeretur enim eo motu aut nullum pertransiri spatium, aut idem corpus simul pluribus imo infinitis in locis esse, quod utrumque naturaliter est impossibile. Caeterum quanta celeritate secundum extremum virtutis suae movere possint habita ratione molis corporeae quae movetur, & utrum angeli superiores celerius movere possint quam inferiores; incertum est. Probabile tamen est celeritatem esse definitam.
Quintum: Nec unus angelus, nec omnes simul tam boni quam mali possunt sistere caelum aut contrario motu, aut celerius tardiusve ipsum movere quam secundum inclinationem naturalem movetur, aut stellam caelo deducere, aut orbem terrae de loco suo dimovere, aut corpus quodcumque e loco movere nullo alio succedente. Cujus doctrinae ratio est connexio & ordo universi semel a Deo institutus, quem immutare nulla potest causa particularis. Ad eum autem ordinem pertinet certus situs & collocatio partium principalium mundi ut caelorum & elementorum, nec non ipsorum motus, aut quies, atque ea partium omnium inter se conjunctio quae vacuum non admittat. Ita docet S. Thomas lib. 3. contra gentes cap. 101. & 102. de potentia quaest. 6. art. 8. opusculo 10. art. 16. & opusculo 11. art. 5. & Frater a Victoria relectione 12. de arte magica num. 33. Adde quod si angelus sistere posset caelum aut solem, non fuisset proprie miraculum quando ad petitionem Josue steterunt Sol & Luna.
Sextum: Angeli per motum localem applicantes activa passivis, caeteras efficiunt mutationes, ut alterationes, generationes, corruptiones, hominum interfectiones.
Septimum: Angeli per scientiam totius naturae sibi inditam a Deo, multas & miras in rebus corporeis mutationes efficere possunt, quae ob defectum hujusmodi scientiae fieri nequeunt ab hominibus, de hoc plura sequenti capite.
Octavum: Angeli mali naturali sua virtute multos effectus producere possunt absolute, a quibus tamen impediuntur & prohibentur per angelos bonos, ut verbi gratia concitare tempestates, excitare incendia, evertere domos, animalia occidere, morbos immittere, &c. Quae omnia cum naturaliter possint, non faciunt tamen nisi quantum a Deo permit¬ tuntur, ut patet ex iis quae habentur Job. 1. & 2. Exod. 8. Matth. 8. & alibi. Imo nec dubium quin totum genus humanum repente disperdere & occidere possent, si suae potestati dimitterentur, quemadmodum significat Augustinus in expositione psal. 96.
Postremo notanda ejusdem Augustini lib. 3. de Trinitate cap. 9. sententia, qua de daemonum virtute transmutandi res corporales post multa sic ait: "Quid autem possint per naturam, nec possint per prohibitionem, & quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, ime vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat dicens: Alii dijudicatio spirituum", & quae sequuntur.
On this page