Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quibus modis daemones miranda quaedam operentur

§. 17. Quibus modis daemones miranda quaedam operentur.

QUaecumque daemones insolita & admiranda in rebus sensibilibus atque corporeis operantur, sive ea soli ipsi faciant, sive signa quaedam quibus ad ea facienda provocentur, adhibeant homines artibus magicis instructi, tanquam daemonum suplices & ministri, cujusmodi nonnulla referuntur in scriptura sacra, plurima vero leguntur apud alios aut hores sacros & prophanos; ea fere ab illis fiunt aliquo trium horum modorum.

Primo, per illusionem sensuum tam interiorum quam exteriorum, quibus objiciunt vel immittunt species & phantasmata earum rerum quae vel nusquam sunt vel non sunt praesentes, quomodo daemones S. Antonium, S. Martinum, aliosque sanctos variis phantasticis corporum formis objectis saepe infestasse leguntur, quomodo plerumque etiam magis suis & per eos aliis illudunt. Atque hujus rei aliquot exempla profert S. August. lib. 18. de Civitate Dei, cap. 18. Hic autem modus falsus est, quia per eum videtur esse quod non est, & effici quod non efficitur.

Secundo, dum summa atque imperceptibili celeritate sublato aliquo corpore aliud substituunt, ut recenter ac subito generatum videatur, quod hoc modo substituitur, quomodo multa eorum fieri potuerunt quae poetae fabulantur de transformationibus hominum in varias bestiarum, & aliarum rerum naturas. Cujus etiam modi exemplum extat apud Eusebium lib. 7. historiae cap. 13. Hic quoque modus fallax est, non quatenus putatur esse quod non est, sed quatenus putatur de novo creari & produci, quod jam ante alicubi existebat.

Tertio, dum applicant activa passivis, ut vel generetur aliquid novum & insolitum, vel aliquid solitum quidem & vulgare, sed novo & inusitato, atque hominibus incognito generationis modo. Cum enim daemones rerum naturalium proprietates ac vires, ut ex supra dictis patet, multo norint exactius & certius quam homines etiam talium rerum ut humana fert conditio, experientissimi, nec impediantur naturaliter quo minus occulta rerum semina de locis suis transferant, colligant, componant, & contemperent; fit ut multa ab iis effici videantur praeter naturae ordinem, quae revera fiunt naturaliter, quale est quod subito producunt serpentes aut ranas, ut habemus Exod. 7. & 8. quod ignem faciunt caelitus descendere, ut Apocal. 13. & alia hujusmodi. Non enim ipsi aut creatores sunt talium corporum, aut talium transmutationum ad nutum suae voluntatis authores, quod utrumque solius Dei esse jam superius ostensum est; sed in talibus efficiendis ipsius naturae sunt ministri, dum ei per varias agentium & patientium applicationes ad producendos hujusmodi effectus subserviunt, ut pote qui probe norint quibus rebus, quo temperamento inter se commissis, quae earum rerum alterationes, & quarum rerum novae generationes sequantur. Effectus autem omnes hujusmodi naturales sunt. Neque valde mirandum talia a daemonibus fieri, cum & homines qui arcana naturae penitius indagarunt, absque ullo superstitionis vitio multa facere possint similia per magiam quam vocant naturalem. Qua arte usus Jacob Patriarcha Genes. 30. fecit ut modo varia, modo unicoloria pecora nascerentur. Hic igitur modus verus est quidem, quatenus quod esse & fieri videtur, vere est & fit; fallax autem ex intentione daemonum, quatenus videri volunt facere opera divinitati propria, cum tantum subser viant ad opera naturae.

Notandum autem sub hoc tertio modo etiam primum comprehendi, in quantum sensuum illusio fieri non potest nisi forinsecus adhibitis quibusdam corporibus, aut intrinsecus commotis spiritibus animalibus aliisve humoribus eo modo, ex quo praedicta sensuum immutatio sequatur.

Quonam autem modo ex tribus jam dictis daemones ea quae in sacris litteris per se vel per magos & incantatores fecisse leguntur, operati fuerint velut quae in Exod. & apud Job referuntur, & quomodo per Antichristum ea quae leguntur in Apoc. diabolus facturus sit non omnino constat. Aliquo tamen horum modorum ea facta aut futura esse non dubitatur. Qua de re videantur doctorum ad ea loca commentarii, & Augustinus lib. 3. de Trinitate cap. 6. & tribus sequentibus ubi de toto hoc genere operationum quae per daemones circa corpoream creaturam fiunt, late disserit.

Et quamvis hic tantum de daemonum loquantur operatione, sciendum tamen etiam angelos bonos his modis ad exhibenda quaedam sensibus nostris insolita uti posse, non ut per ea nobis illudant, quod proprium est daemonum, sed ut aliquid utiliter significando nos doceant. Quare & primo modo uti possunt quantum attinet ad immutandos sensus tam interiores quam exteriores objectis aut immissis formis quibusdam sensibilibus, eo modo quo daemones id faciunt. Sed ea immutatio non erit sensuum illusio, quia non erit falsa significatio, sicut nec illa fuit, qua Christus se duobus discipulis aliena effigie ostendit Marci ultimo. Non enim proprie vocari potest illusio, ubi deest intentio fallendi, qualiscumque tandem fiat aut in rebus aut in sen sibus mutatio qua per se non aliud renunciatur intellectui quam quod est in sensu.

Porro sensus tantum naturaliter movetur ab objecto. Naturalis autem immutatio per se sensum non fallit, ac multo minus intellectum, sed fallitur. intellectus a seipso dum judicat esse quod non est, licet ad sic judicandum inducatur occasione ejus quod est in sensu, ut fit in multis aliis de quibus disputari solet lib. 2. de anima. Qua de re nonnulla etiam dicta sunt dist. 12. lib. 4. ubi docebamus in externis speciebus Eucharistiae nullam esse falsitatem. Patet igitur exclusa intentione fallendi primum etiam operandi modum a falsitate esse immunem, ac proinde bonis angelis posse esse communem. Ad quem vero modum ex dictis pertineat assumptio corporum in quibus interdum apparent angeli tam bonquam mali, circa proximam distinctionem explicabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7