Capitulum 8
Capitulum 8
Utrum per daemones vera fiant miracula
DAEmones propria virtute miracula facere non posse certissimum est, cum nec boni angeli, s. n. c sancti homines id possint. Est enim miraculum usu scholae Christianae (nam latius utuntur ea voce Latini authores) omne opus quod totius naturaefa¬ cultatem excedit, quodque fit praeter communem cursum rerum; cujusmodi sunt sterilem foecundari, caecum illuminari, mortuum resuscitari, solem obscurari, & quaecumque in natura causas non habent, si tamen etiam fiant praeter communem cursum rerum. Quod adjecimus, quia sunt nonnulla facultatem naturae excedentia & in solum Deum principaliter ac proprie referenda, quae tamen ideo miracula non censentur, quod praeter communem cursum rerum a Deo institutarum non fiant, ut creatio mundi quae fuit ipsius naturae institutio. Item ut animarum creatio, gratiae infusio, panis & vmi transubstantiatio, nec non aliorum sacramentorum effectus. Quod enim usitatum est, licet sit supra naturam, non vocatur miraculum, ut. S. Augustinus docet lib. 3. de Trinitate cap. 6. Cum autem tam haec quam illa superent virtutem omnem creatam, dicuntur tamen homines vel angeli miracula facere, sicut & effectus sacramentorum causare per modum instrumenti seu ministerii, quoties scilicet vel ad preces eorum talia fiunt a Deo, vel Deus aliquo eorum ministerio ad haec facienda utitur, uti declarat S. Thomas 2. 2. quaest. 178. art. 1.
Quaeritur ergo num sicut per angelos bonos ita & per daemones aliquando Deus miraculum faciat. Sic enim videri potest.
Primo, quia sicut per homines sanctos, ita interdum etiam per malos qui sunt membra diaboli fiunt miracula, quales sunt quidicent in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, & daemonia ejecimus, & virtutes multas fecimus? & tamen audient. Nunquam novi vos, discedite a me operarii iniquitatis. Matth. 7.
Secundo, quia etiam pseudoprophetae & pseudochristi, qui specialiter sunt diaboli ministri, facient signa magna & prodigia Matth. 24. Sed & ipsius Antichristi qui futurus est electissimum diaboli organum, adventus erit in omni virtute & signis & prodigiis 2. Thess. 2. & Apoc. 13. & apostolus quidem ad Thessalonicenses scribens expresse ea quae facturus est Antichristus, tribuit operationi Satanae; In Apoc. vero dicitur facturus signa magna, nec tantum facturus ut ignis descendat de caelo, sed etiam daturus spiritum imagini bestiae, & facturus ut loquatur imago bestiae. Quin etiam significatur quod seipsum mortuum sit redditurus vitae. Sic enim a nonnullis intelligitur illud, quod scribit Joannes vidisse unum de capitibus bestiae quasi occisum in mortem, & plagam mortis ejus curatam, adeo ut propter hoc universa terra admirata fuerit post bestiam.
Nec obstare videtur quod apostolus addit, mendacibus; vocantur enim signa & prodigia mendacia, ut quidam exponunt, non quod apparentia tantum & illusoria futura sint, non autem vera, sed quia in mendacium & errorem homines ducent. Sic enim sequitur, Et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, & adhuc: Ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, &c. Atque hanc expositionem Augustinus sibi non improbari significat libro 20. de civitate cap. 19. ubi ea vocat vera prodigia, licet ad mendacium inductura. Haec autem prodigia facturus est Antichristus, ut & caeteri pseudoprophetae auxilio diaboli & angelorum ejus. Quare tam his quam illis ea videntur tribuenda.
Tertio: Lactantius in epitome divinarum institutionum cap. 8. dicit Antichristum facturum, non tantum ut ignis descendat de caelo, & imago quam posuerit, loquatur, quod utrumque habemus in Apocalypsi, verum etiam ut sol desistat a cursu suo, quod constat fieri non posse nisi per miraculum proprie dictum.
Quarto: Passim fatentur Patres & testantur historiae fieri vera miracula extra ecclesiam etiam a pseudoprophetis, haereticis, & schismaticis, ut S. Hilarius canone 6. in Matth. S. Augustinus lib. de unitate ecclesiae cap. 18. & 19. S. Gregorius lib. 20. moralium cap. 8. Socrates lib. 1. historiae ecclesiasticae cap. 9. & lib. 7. c. 17. & 38. Sozomenus lib. I. cap. 14. Nicephorus lib. 8. cap. 41. & lib. 9. cap. 18. & lib. 11. c. 42. Quae testimonia sunt de Donatistis, Arianis, Novatianis. Non est autem verisimile ab istis facta fuisse miracula sine ope & operatione daemonum, quorum haeretici sunt consortes: Igitur & per daemones facta sunt.
Quinto: Videtur insuper ostendi non quomodocumque, sed etiam ad confirmationem erroris posse ab haereticis, & proinde etiam a daemonibus haereticorum magistris & cooperariis vera fieri miracula; quia donis quae vocantur gratiae gratis datae, velut dono linguarum, gratia sermonis, & exhortationis potest quis uti ad malum finem, etiam ad haeresis confirmationem; ergo & dono miraculorum.
Sexto: Probatur idem hac ratione: quia intentio non est de ratione operis. Quare Deo cooperante ad miraculum poterit homo malum aliquid intendere, ut propriam gloriam: Igitur & erroris confirmationem, sicut in sacramentis Deo effectum operante, potest minister animum habere intentum ad quaestum vel inanem gloriam.
Septimo: Deus potest omni tempore miraculum facere, ergo & mortuum suscitare tunc quando pro ejus suscitatione haereticus orat ut suam haeresim eo miraculo comprobet. Neque enim haereticus orando potest impedire Deum quo minus id faciat, quandoquidem nulla hominis malitia impedire potest opus potentiae divinae.
Octavo: Videtur hoc ipsum rationabile & consentaneum providentiae Dei circa suos electos, ut ad eorum probandam fidei fortitudinem etiam per malos & haereticos fidem electorum expugnare volentes aliquid operetur supra naturam.
Nono: Potest quis prophetare ut seducat homines a vera religione ad falsam, juxta illud Deut. 13. Si surrexerit in medio tui prophetes, &c. ubi etiam rationem hanc addit scriptura, quia, inquit, tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, &c. ergo & poterit quis ad similem effectum miraculum facere. Non minus enim ad actum propheticum quam ad actum miraculosum requiri videtur nova ac supernaturalis ope ratio Dei.
On this page