Capitulum 9
Capitulum 9
Distincta ad quaestionem responsio
PRo responsione ad propositam quaestionem, utIque ea quae objecta sunt & alia quae objici possunt dissolvantur, notanda sunt quaedam.
Primum: A diabolo & ministris ejus tam angelis quam hominibus fieri possunt & interdum facta sunt & fient quaedam falsa miracula veris similia, eriam ad confirmationem erroris. Ratio est quia in his nihil est quod facultatem naturae superet. Tale estquod Apocal. 13. pro magno prodigio per alteram bestiam facto narratur, quod fecerit etiam ignem de caelo descendere in terram, quod & Job 1. Satan fecisse legitur. Item quod imagini bestiae, id est, idolo datum est ut loqueretur, quod & in idolis gentilium & per ventrem Pythonissarum daemones facere soliti sunt; sed horum neutrum, etsi vulgo mirabile habeatur, excedit vires naturae. Possunt enim a daemonibus causae quaedam in natura procurari, e quibus hi effectus naturaliter sequantur. Et hoc de iis quae ab Antichristo fierent, dici posse significat S. Augustinus lib. 20. de Civitate Dei cap. 19. Nec repugnat, quod ibidem ea vocet, vera prodigia. Vera enim prodigia intelligit, non quae vere ac proprie sint miracula, juxta descriptionem superius datam, sed ut ipse exponit, quae ut apparent, vere fiunt absque sensuum illusione.
Secundum: Fieri possunt ab haereticis & daemonibus etiam in confirmationem falsae doctrinae mirabilia quaedam, quae vulgus Christianorum discernere nequeat a veris miraculis, quae quidem hanc ob causam aliquando miracula vocantur a scripto ribus sacris. In scriptura vero dicuntur signa & prodigia, & virtutes, Matth. 24. 2. Thessal. 2. Apocal. 13. Sed contra hujusmodi deceptionem fides suos praemunivit Christus dicens: Nolite exigere, nolite credere. Notandum enim quod non dicit, Disquirite diligenter signa, num vera sint miracula. Nam praecipua confirmatio fidelium esse debet doctrina ecclesiae, jam olim a Christo & Apostolis per indubitata miracula confirmata, & ad posteros transmissa, ita ut etiamsi angelus de caelo aliud annunciet, non sit ei credendum, Galat. 1. Similiter ergo credendum non esset, si pro falsa doctrina per haereticos vera fierent miracula.
Tertium: Licet non ad omnes pertineat discretio miraculorum, multiplex tamen discrimen inter vera & falsa miracula observari potest. Nam falsa miracula aut solam habent admirationem, aut humanae curiositati serviunt, aut talia sunt quibus tantum nocetur hominibus, aut si prodesse videantur, hactenus tantum id faciunt, quia eorum authores daemones a nocumento desistunt, vel pro qualicumque beneficio corporali, cujus tamen naturales causae possent a sagacioribus inveniri, gravissima superstitione & impietate animas obligant. Quae omnia contrario modo reperiuntur in miraculis veris, qualia sunt quae a Christo & ministris ejus Prophetis & Apostolis facta legimus. Nam de Christo quidem dicitur Actor. 10. quod pertransiit benefaciendo & sanando omnes oppressos a diabolo. Qualia & in evangeliis passim de eo dicuntur, ut illud: Bene omnia fecit, &c. De Petro Actor. 5. & de Paulo Actor. ultim. legitur quod curabant omnes infirmos qui ad se deferebantur. His similia sunt quae a caeteris Apostolis & a Prophetis facta legimus. Unde S. Augustinus lib. 28. contra Faustum cap. 4. scribit Paulum post Ascensionem Domini vocatum ad apostolatum meruisse fidem; quia talia faciebat signa, qualia & Apostoli operabantur. Dicens eniqum talia, &c. significare voluit esse quasdam notas quibus vera miracula qualia faciebant Apostoli, discernantur a falsis qualia faciunt pseudoprophetae. Quin & aliis modis declarare solet Deus quid inter vera & falsa miracula intersit. Nam Exodi 7. & 8. Moyses Dei minister certo praedicere potuit quid facturus esset, quod Magi Pharaonis non potuerunt. Potuit & plagas immissas auferre, quod illi non poterant, cum e contra serpens Moysi devoraverit serpentes eorum, qui nec ultra tertium signum progredi sunt permissi, cum Moyses nullum signum frustra tentaverit. Item Moyses ad ea facienda utebatur sola extensione manus aut virgae, illi adhibebant incantationes magicas.
Quartum: Non solum a malis, verum etiam ab haereticis & schismaticis, imo & a paganis fieri possunt vera miracula Deo per ea veritatem ali¬ A quam ad fidem aut mores portinentem approbanteDe malis locus est apertus, Matth. 7. & 1. Corinth. 13. de haereticis & schismaticis sunt testimonia allata in quarto argumento. De paganis a Dei notitia alienis exempla sunt apud Valerium, Livium, & alios, quorum aliqua adducit S. Augustinus lib. 10. de Civitate Dei, cap. 16. tametsi non omnia ab illis commemorata in hoc numero sunt ponenda. Refert quoque Suetonius imperatorem Vespasianum cuidam coeco lumen restituisse, & alterius cujusdam debile crus solo contactu solidasse. Plura de hujusmodi miraculis vide apud Joannem Gersonem in praedicto sermone.
Quintum: Fieri potest ut quis pro veritatis attestatione miraculum faciat, quo postea abutatur ad falsam doctrinam comprobandam, sive miraculum fecerit adhuc bonus & in fide sanus existens, sive jam malus aut etiam haereticus. Nihil enim vetat quo minus qui miraculum fecit, eo perversitatis postea deveniat, ut miraculi a se facti authoritatem & testimonium assumat ad confirmationem erroris, & contendat sibi credi oportere, quia miraculum fecerit. Et quidem scriptura testatur Galatas, in quibus virtutes, id est, miracula fuerat Deus operatus, Galat. 3. a veritate evangelii postea abductos fuisse. Quod exemplum S. Hieronymus in commentario valere vult adversus haereticos qui (ut ait) probationem fidei suae ex eo si signum aliquod fecerint, arbitrantur. Et huc pertinent miracula quae Donatistae, Novatiani, Ariani ab hominibus suae sectae patrata torquebant ad probationem sui erroris, cum non ad hoc facta essent. Huc etiam referunt quidam scripturam Deuter. 13. quasi de vero propheta loquentem.
Porro de toto hoc genere miraculorum quae per haereticos fiunt, aut fieri videntur, vide S. Augustinum lib. 18. de Civitate Dei, cap. 18. lib. 13. contra Faustum cap. 1. de unitate ecclesiae cap. 16. & 17. lib. 83. quaestionum quaest. 79. epist. 49. q. 6. & de utilitate credendi cap. 16. Item S. Cyprianum de idolorum vanitate & Lactantium lib. 2. divinarum institutionum cap. 17.
Sextum: Fieri potest ut Deus in miraculis exhibendis etiam daemonum ministerio utatur. Neque id incredibile est aliquando fieri praesertim in punitione malorum, quemadmodum indicare videtur S. Augustinus in expositione Psalmi 77. ad illud, Immissiones per angelos malos. Ita sentit Gerson loco allegato.
Septimum: Neque daemones neque homines ulla virtute possunt facere miraculum verum pro confirmatione erroris, id est, aliis verbis: Deus statuit nunquam exaudire petitionem daemonis vel hominis volentis ad confirmandum errorem miraculum adhibere; imo nec potest hujusmodi petitionem exaudire, si loquamur de potentia ordinaria. Cujus ratio est, quia Deus instituit miracula tanquam signa quaedam & testimonia ejus rei ad quam verificandam ab eo qui illa coram hominibus exhibet, inducuntur. Cum enim rerum naturam Deus semel instituerit, ab ejus ordine non recedit nisi per opus extraordinarium & supernaturale velit aliquid loqui & significare hominibus. Censetur autem illud loqui velle, quod loquitur angelus vel homo per cujus ministerium tale opus hominibus ostendit. Quare cum Deus qui prima veritas est, non possit esse testis falsitatis, consequitur eum stante hac sua ordinatione, non posse miraculum operari per eum qui illud exhibeat, ut falsum aliquid apud homines testificetur. Atque hujus rei insinuandae causa miracula in scripturis passim signa appellantur, quasi veritatis alicujus ad homines significativa. Haec doctrina est S. Thomae 2. 2. quaest. 178. art. 2. in cor¬ pore, & in responsione ad tertium, ubi dicit miracula semper esse vera testimonia ejus ad quod inducuntur, ideóque a malis falsam doctrinam annunciantibus nunquam fieri vera miracula ad confirmationem suae doctrinae. Quod idem docet lectione secunda in 2. Thess. 2.
Plenius autem id probatur ex scriptura sacra tam veteris quam novi testamenti, ex qua clarissime constat proprium usum miraculorum esse ad probandam divinam veritatem, vel ad declarandam alicujus hominis sanctitatem, quod & ipsum pertinet ad veritatis confirmationem. Quae quidem probatio prorsus inefficax esset, si possent aliquo casu exhiberi miracula ad testificandum aliquid falsi. Sic Josue de miraculo transitus per Jordanem loquens capit. In hoc, inquit, scietis quia Dominus Deus vivens in medio vestri est, & Elias 3. Reg. 18. facturus miraculum sic Deum orat: Ostende hodie quod tu es Deus Israel, & ego servus tuus. Christus quoque & Apostoli operatione miraculorum usi sunt ad comprobandam suae praedicationis veritatem. Sic enim Dominus ait: Joan. 10. Si mihi non creditis, operibus credite, & Joan. 11. ad Patrem quando suscitaturus erat Lazarum. Ut credant, inquit, quia tu me misisti. Item Matth. 9. miraculi testimonio probat se habere potestatem remittendi peccata dicens: Ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem, &c. Rursum Joannes cap. ultim. generaliter de Christi miraculis, ait: Haec scripta sunt ut credatis, &c. & de ejus Apostolis Marcus cap. ultimo, illi autem praedicaverunt ubique Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis.
Praeterea pro hac sententia plurimum facit, quod nusquam legimus ad confirmationem alicujus erroris factum esse verum miraculum. Quin potius ex historiis discimus pseudoprophetas interdum aliquid tale tentasse, sed frustra. Nam 3. Reg. 18. cum de vera religione inter Eliam & prophetas Baal concertatio esset, & provocatio facta ad miraculum, vicit Elias, cum faceret quod illi non poterant. Similiter Simon Magus mortuum ad vitam revocare cum non posset, a Petro qui id facile potuit, superatus est. Sed & Polychronius monothelita quo suam haeresim miraculo confirmaret, in pleno concilio Patrum mortuum quendam resuscitare conatus, cum nihil efficere posset, explosus est, conclamante adversum cum concilio. Novo Simoni anathema, ut habetur actione 15. sextae synodi.
Haereticos quoque nostri saeculi Lutherum, Calvinum & alios nonnullos, ut suam doctrinam vulgo commendarent, miracula quaedam facere tentasse, sed eventu admodum infoelici, ex scriptorum fide dignorum narratione publice notum est.
Contra vero de S. Bernardo in ejus vita legimus, eum ad confirmandum dogma catholicum contra haereticos Henricianos benedixisse panes, ex quibus quotquot aegroti edebant, sanatos fuisse. Similia quaedam a S. Anthonio Paduano & aliis nonnullis facta vitae eorum conscriptae testantur.
Postremum: Si de absoluta Dei potentia loquamur, non videtur impossibile ut homine vel daemone potente exhiberi miraculum, ut per illud errorem doceat aut confirmet, Deus miraculum faciat; non quidem propter petitionem quasi illam exaudiat, sed dum ille petit, aut statim post ejus petitionem. Ratio est, quia nullam hoc includit contradictionem. Non enim necesse est miracula ad hoc esse instituta ut sint signa seu testimonia, sed potest ea Deus facere simpliciter & absque omni testificatione, sicut facit opera naturae. Quod ita esse satis probat argumentum septimo loco allatum.
On this page