Capitulum 20
Capitulum 20
Responsio ad objecta
Nam primum argumentum recte probat per homines malos, interdum fieri vera miracula; sed non pro confirmatione falsi. Quod & per daemones facere potest Deus, velut si per eos hominem aliquem insigniter sceleratum, extraordinario modo punire velit ad ostendendum hominibus, quantopere ipsi peccata displiceant. Et hoc modo factae intelligi possunt quaedam punitiones impiorum, quas scriptura commemorat. Ubi tamen notandum, non hinc fore consequens ipsos daemones facere miracula; quia nec quoties per hominem quemcumque miraculum fit, ipse homo miraculum facere dicitur. Nam ut habetur Act. decimonono, quidam a corpore Pauli delata sudaria languidis imponebant, a quibus statim recedebant languores. Nec tamen illi deferentes & imponentes dicebantur facere miracula, sed Paulus a cujus corpore talia deferebantur, & ad cujus sanctitatem denunciandam tali modo miracula fiebant, ut docet sanctus Thomas, ubi supra articulo secundo in corpore. Unde licet concedatur Deum per daemones interdum facere miraculum, non tamen conceditur ipsos daemones facere miracula; quia nec ipsi daemones praedicant veritatem quam cupiant miraculo confirmari, nec ad declarandam eorum sanctitatem, quae nulla est, ulla miracula vel ab ipsis fiunt vel ab aliis. Horum autem alterutrum requiri videtur ad hoc ut quis secundum modum loquendi fidelibus usitatum dicatur facere miraculum, quemadmodum eodem loco sanctus Thomas indicat.
Secundum argumentum non probat de veris miraculis, sed falsis verorum quandam similitudinem habentibus, licet quaedam eorum vera sint quoad rem sensibus exhibitam, velut cum ignis descendit de caelo, qua in re sensus non decipitur, sed ideo verum miraculum non est, quia fit per causas naturales. Et hoc sensu significat Augustinus apostoli locum intelligi posse de veris prodigiis, ut supra declaratum est. Vocantur autem Matth. 24. & Apoc. 13. signa magna, quia talia erunt in oculis hominum, qui ad ea tanquam magna miracula valde stupebunt. Quomodo autem daturus sit Antichristus spiritum imagini bestiae, & facturus ut loquatur, jam supra dictum est; tametsi dici etiam potest sensum illius loci esse figuratum & allegoricum, sicut multa alia in apocalypsi, de quo vide commentatores.
Ad tertium respondetur id quod dicit Lactantius, Antichristum facturum ut sol cursum sistat, nec in scripturis legi, nec apud graviores authores. Potest tamen intelligi cum id facturum apparenter, scilicet oculos hominum fascinando, ut videatur sol stare diemque facere solito longiorem; quomodo & lunam arte diabolica caelo deducunt maleficae. De quo vide Aug. lib. 10. de civitate cap. 16. & Vivem in ejusdem loci commentario.
Quarto loco adducta miracula sunt quidem ab haereticis quibusdam facta non ope daemonum, sed Dec operante, non ad confirmandam haeresim, sed vel ad asserendum verum aliquem fidei articulum quem communiter nobiscum tenet haereticus, vel ad commendationem nominis Christi, quod invocat, vel ad testificandum vera esse sacramenta etiam per haereticum administrata. Quae omnia continentur sub attestatione veritatis. Nec tamen quicquam horum fieret, si haereticus actu protestaretur se miraculum facere pro errore quem praedicat.
Ad quintum respondetur discrimen esse inter donum miraculorum & donum linguarum atque alia hujus generis. Nam ut docet sanctus Thomas ejusdem quaest. articulo primo ad primum principium operandi miracula, non est aliqua qualitas habitualiter manens in anima, ut ea pro arbitrio uti possit homo ad quodcumque voluerit, sicut utitur habitu artis aut scientiae, sed ille dicitur habere donum miraculorum, cujus mens ex inspiratione divina aliquando movetur ad faciendum aliquid, ad quod sequitur effectus miraculi, quod Deus sua virtute facit. Igitur hoc donum non est habitus permanens, sed impressio transiens, quae cum non sit in hominis potestate, non poterit homo eam recipere dum vult errorem confirmare, quia repugnat ordinatio divina. At donum linguarum habitus est semel infusus, quo dein ceps utitur homo quando & quomodo vult sine novo miraculo, idemque judicium de gratia sermonis & caeteris hujusmodi.
Ad sextum dicendum posse aliquem facere miraculum ex prava intentione in animo latente, aut etiam exterius se per aliquod signum prodente, velut ad ostentationem aut quaestum, quomodo forte Judas fecit miracula, & illi de quibus Matth. 7. quia diceturillis, Nunquam novi vos. Sed qui sic facit, non per hoc probat malum illud quod intendit bonum esse aut Deo placere; quia non ad hujus rei testificationem facit miraculum, neque facere potest ob rationem saepe dictam.
Septimum argumentum tantummodo probat quid absolute Deo possibile sit, non quid secundum potentiam ordinariam, ut dictum est supra.
Ad octavum respondetur, hujusmodi probationem electorum non esse rationabilem, quia repugnat ordinationi Dei, qua voluit & constituit vera miracula esse veritatis indubitata testimonia..
Ad nonum respondetur, locum Deut. rectius intelligi de propheta diaboli, quales sunt arioli sive divini per quos diabolus interdum vera quaedam, sed naturali via sibi cognita praedicit. Nam quod ad Dei prophetam attinet, cum nec prophetiae donum sit habitus permanens, sed impressio transiens, ut modo de gratia miraculorum dicebamus (consistit enim in interiori illuminatione mentis) non videtur quod propheta eodem instanti quo movetur a Deo ad aliquid supernaturaliter cognoscendum, possit eo dono uti ad seductionem aliorum. Posset tamen revelationem prius acceptam postea proferre ad homines quos per veritatem suae praedictionis vellet in errorem ducere, scilicet utens vera praedictione tanquam sigillo confirmandi erroris. Quo pacto fieri etiam potuit, ut daemones aliqua secreta per bonos angelos cognita patefecerint hominibus per hoc inducere eos volentes ad sui cultum.
Ad decimum respondeo Chrysostomum loqui eo modo quo Paulus apostolus loquitur ad Gal. 1. dicens: Licet angelus de celo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Loquuntur enim ambo sub conditione quae impossibilis est, qua tamen posita negant vel angelo vel miraculis credendum esse; quia tali casu nec angelus esset in veritate confirmatus, nec miraculum esset ex ordinatione divina certum & infallibile veritatis testimonium, & proinde sepositis miraculis aliunde petenda tunc esset catholicae veritatis confirmatio, velut ex doctrina prophetarum & apostolorum, & ex perpetua traditione ecclesiae, quam traditionem ibidem, ut & alibi saepe, urget apostolus. Quod autem Chrysostomus conditionem intelligat impossibilem, satis indicat superioribus verbis, quibus negat vera esse haereticorum miracula ad seductionem facta.
Ad postremum, quamvis authoritate Gersonis nolumus premi, respondemus tamen eum non omnino affirmare, sed dubitanter loqui de hac reDicit enim quod etsi Deus miracula faceret per mendaces & seductores, nunquam tamen ita falsari sigillum suum permitteret, quin per scripturas & prophetas vel etiam aliter reclamaret, & mendacio contradiceret. Verum est tamen hunc authorem in istam sententiam satis propendere, propterea quod opinetur Augustinum & multos alios ita sentire. Qua in re falli eum existimamus.
On this page