Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Angelos esse natura incorporeos

IN DISTINCTIONEM OCTAVAM. §. 1. Angelos esse natura incorporeos.

COMMUNIS est & constans omnium Scholasticorum doctrina angelos esse natura prorsus incorporeos & pure. spirituales. Quod non minus de daemonibus, quam de angelis bonis intelligi volunt, utpote cum illos ab istis non natura, sed sola voluntatis malitia discernant. Solen autem ad id probandum e scripturis haec & hujusmodi testimonia proferri psalm. 103. Qui facit angelos suos spiritus. Hebraeorum primo Nonne omnes sunt administratorii spiritus? Ephel. 6. Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in calestibus. Quod utique de daemonibus dictum est, quos etiam passim in evangeliis modo simpliciter spiritus, modo spiritus nequam & immundos appellatos legi mus.

Verum existimant nonnulli probationem hanc ex vocabulo spiritus angelis attributo, non plane convincere quod sint incorporei, propterea quod constet idem vocabulum in scripturis saepenumero etiam corporibus quae tenuiora ac subtiliora sunt, ut aeri & ventis attribui. Quibus respondendum si propter hanc vocabuli aequivocationem incerta est e scripturis probatio, quod angeli sint incorporei, sequetur aeque incertum fore quod anima humana sit incorporea, ex eo quod saepe vocatur spiritus in sacris literis, ut psal. 30. & 145. Luc. 23. & 24. Ecclesiastae ultimo, Daniel. 3. 2. Machab. 7. Act. 23. 1. Corinth. 2. 1. Thess. 5. & alibi. Imo, sequetur, ne de Deo quidem quod sit incorporeus, certam esse probationem ex iis scripturis quae Deum spiritum esse pronunciant. Quod si has de anima rationali & maxime de Deo probationes ex scripturis ut bonas & solidas recipimus, sicut debemus, apparet illas quoque quae de angelis adferuntur simili ratione recipiendas esse, praesertim cum ex aliis scripturae locis non appareat quicquam contrarium, nihilo magis quam de Deo, propter quod nomen spiritus, ut angelis attribuitur, etiam ad quaedam corporea extendatur. Quin omnino fatendum est scripturam sic angelos vocare spiritus, quomodo animas humanas spiritus vocat, & quomodo Sadducaei negaverunt in rerum natura angelum aut spiritum esse Act. 23.

Quod si dicas ex eo saltem loco; Qui facit angelos suos spiritus, quem fere omnes huc ad probationem assumunt, infirmum duci argumentum, eo quod germanus sensus illius versiculi sit iste; Qui spiritus, id est, ventos facit angelos, id est, nuncios suos, mittens eos quocumque voluerit, quoniam & venti & mare obediunt ei & spiritus procellarum faciunt verbum ejus: unde simili sensu sequitur: Et ministros suos ignem urentem, quoniam & ignis: id est, fulgura faciunt verbum ejus. Respondeo eandem scripturam recipere plures sensus, & proinde nihil obstare quo minus ille versiculus etiam de spiritibus angelicis recte possit accipi, quomodo eum accepit, & interpretatus est apostolus Heb. 1.

Alia probatio sumitur ex eo quod Luc. 8. tota legio daemonum unum hominem obsedisse legitur. Quamvis enim corpus in infinitum sit divisibile, ideóque nihil vetet maximam corpusculorum multitudinem uno corpore humano contineri & concludi, quia tamen qui daemones corporeos faciunt, non corpuscula, sed corpora eis, tanquam animalibus tribuunt, contra eos probabile hinc efficitur, daemones incorporeos esse. Sed quoniam plus momenti videntur ad hanc doctrinam adferre rationes, ideo nonnullas, easque praecipuas hic subjiciemus.

Prima: Cum sit in universo creatura quaedam tantum corporea, ut arbores, lapides, elementa, caelum, & quicquid praeter hominem corporeum est; quaedam vero partim corporea, ut homo compositus ex corpore & anima; requirebat universi perfectio ut praeterea quaedam esset creatura tantum incorporea pureque spiritualis, cujusmodi praeter angelicam naturam nulla assignari potest. Sunt igitur angeli prorfus incorporei. Est haec ratio apud sanctum Thomam prima parte quaestione 50. artic. Qua etiam ad ostendendum angelos esse in rerum natura, usi sumus supra ad 2. distinct.

Secunda: angeli naturae sunt praestantioris quam animae humanae, sive adhuc conjunctae corporibus, sive jam ab iis separatae: Atquianimae humanae sine controversia sunt immateriales & incorporeae; quanto igitur magis angeli.

Tertia: Si Angeli essent corporei, tum quoties e caelo in terram mittuntur vel in caelum redeunt, aut dividi caelum oporteret, aut fieret penetratio dimensionum, quorum utrumque naturaliter est impossibile. Quare motus angelorum in caelum vel e caelo nunquam esset sine miraculo, sicque miracula essent quotidiana & quasi perpetua, quod nullo modo credendum est, maxime quia etiam daemones quibus non est ascribendum miraculum, sic moventur & terras penetrant usque in infernum.

Quarta: Angeli & daemones nullo corpore cedente versantur in hoc aere. Nulla enim experientia docet iis advenientibus aliud corpus cedere. Quare & hinc similiter, si corporei ponantur, sequetur penetratio dimensionum, eademque probatio est de daemonibus corpora humana sine ulla distensione ingredientibus.

Quinta: Angeli moventur in instanti; ergo sunt incorporei. Consequens patet, qui nullum corpus in instanti moveri potest, nam ita simul esset in medio & in termino. Non enim potest moveri de loco in locum nisi transeundo per medium. Probatur antecedens; quia angeli jussa Dei sine mora exequuntur quocumque mittantur. Non enim decet Deum habere nuncios moram aliquam pecessario patientes in mandatis perferendis, aut exequendis. Intercederet autem mora si moverentur motu successivo.

Adde quod si successive moverentur, saltem fatendum esset eos moveri mira celeritate. Unde necesse foret aerem quem pertranseunt, pari celeritate dividi, iterumque coire & claudi; quod quidem sine magno sonitu & sibilo fieri non posset, quem tamen nunquam percipimus, cum quidam angelorum & daemonum motus sint frequentissimi.

Sexta: Angeli praesunt toti corporeae creaturae etiam humanae; ergo ipsi non sunt pars corporeae creaturae, sed naturae cujusdam praestantioris.

His rationibus etiam patrum authoritas suffragatur. Nam Dionysius libro de divinis nominibus capite quarto, & libro de caelesti hierarchia capite secundo, diserte docet angelos corporis ac materiae prorsus expertes esse. Consentiunt Basilius homilia nona, quod Deus non est author malorum, & in expositione psalmi quadragesimiquarti, priori loco ad probationem adducens illud Ephes. 6. Contra spiritualia nequitiae. Et Gregorius Nazianzenus oratione in natalem Domini, & oratione secunda de Theologia; Chrysostomus quoque homilia vicesimasecunda in Genesim hoc ipsum omnino asserit, atque ex eo velut fundamento destruit opinionem quorundam, qui putarunt angelos cum mulieribus fuisse congressos, propter illud quod de filiis Dei legitur Genesis sexto; Et homilia decimasexta, super 1. Corinth. ad illud: An nescitis quoniam angelos judicabimus? dicit angelos esse incorporeae substantiae. Quod & de diabolo affirmat homilia quadragesimaquarta super Matth. Item Gregorius Romanus libro quarto moralium capite nono. Angelus, inquit, solummodo spiritus est; homo vero spiritus & caro. Eadem est Cyrilli sententia lib. 4. in Joannem capite decimo scribentis super illud: Ego sum panis vitae: Et Damasceni lib. 2. de fide capit. 3. & in dial. cap. 49. Quo etiam loco suos citat authores Dionysium & Gregorium Theologum. His adde Athanasium lib. de communi essentia Patris & filii, & Spiritus sancti. Theodoretum lib. 3. contra Graecos sub finem, Sophronium in epistola ad episcopum Constantinopolitanum quae lecta est in sexta synodo actione II. B. dam libro primo de elementis Philosophiae. Hugonem de sancto Victore lib. 1. de-Sacramentis parte quinta capite septimo & octavo. Quorum denique sententiam ut magis communem & catholicam potius sibi probari Magister indicat in textu

Accessit his postremo authoritas concilii Lateranensis habiti sub Innocentio tertio, cap. 1. ubi de¬¬ finitum est Deum utramque condidisse creaturam,¬ spiritualem & corporalem, angelicam scilicet & mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu & corpore constitutam. Quibus exverbis satis intelligitur sic angelicam creaturam ex mente concilii spiritualem dici, quemadmodum anima quae pars est hominis, spiritualis est, nimirum proprie, quomodo quod prorsus incorporeum est, spirituale dicitur.

Porro si incorporei sunt angeli, consequenter etiam sunt immateriales. Omne enim incorporeum immateriale est & contra; nam substantiae corporeae a materia habent quod corporeae sunt.

Probatur item ex humana anima, quam immaterialem esse constat. Quare multo magis angelos quorum excellentior est natura, fatendum est immateriales esse.

Docet hoc sanctus Thomas prima parte quaest. 50. art. 2. Quanquam ab eo dissentire videtur Bonaventura quaest. 1. distinctione tertia, ubi docet angelos ex materia & forma constare, addens tamen materiam angelorum non ejusdem esse rationis cum materia rerum corporearum. Quae sententia cum veritate conciliari poterit, si materiam intelligamus accipi metaphorice pro potentia receptiva. Quo sensu materiam agnoscimus ubicumque est mutatio e forma in formam aut privationem, vel contra, quia talis mutatio non est sine subjecto. Et hoc sensu quidam intelligunt quod August. dicit lib. 13. confessionum cap. 8. angelos constare ex materia. Sed de husententia agetur infra.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1