Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Angelos non habere corpora sibi naturaliter unita

§. 2. Angelos non habere corpora sibi naturaliter unita.

NOn idem est quaerere, utrum angeli sint corIporei, & utrum habeant corpora sibi naturaliter unita, sicut non idem est horum utrumque quaerere de animabus. Nam animae quidem humanae nequaquam corporeae sunt, sed tamen corporibus naturaliter uniuntur. Secus vero dicendum de angelis. Hi enim neque corporei sunt, neque ulla corpora habent quibus naturaliter uniantur. Eos corporeos non esse jam probatum est. Quod autem corporibus non uniantur naturaliter, eo scilicet modo quo anima unitur corpori, cum quo unam perfectam substantiam, ac naturale compositum, id est, hominem constituit, probatur: Quia angelus in genere intellectualium est substantia quaedam totalis & perfecta. Non enim ut de parte substantiae, sed ut de tota quadam intellectuali substantia loquuntur scripturae, ubicumque de angelis meminerunt, videlicet eo modo de angelis loquentes, quo de hominibus, non autem quo de animabus aut spiritibus hominum. Quod inde perspicuum est, quia si de angelis loquerentur sicut de animabus, certe alicubi suo nomine exprimerent ipsam perfectam substantiam ex angelo & corpore constantem, sicut mille locis nominant hominem qui constat ex anima & corpore. Illud vero nomen nusquam exstat, neque in scripturis, neque alibi.

Ad eundem modum & Patres loquuntur de angelis. Quare similiter ex eorum sententia angeli non modo non sunt corporei, verum nec ullis corporibus naturaliter uniti.

Probat autem hanc doctrinam S. Thomas 1. part. q. 51. art. 1. hujusmodi ratione; Quea habere corpus naturaliter sibi nnitum accidens quoddam est intellectualis substantiae, sicut habere alas accidit animali ut est animal. Nam anima rationalis habet corpus sibi naturaliter unitum, non quia est intellectualis substantia, sed quia est in eo genere imperfecta, id est, ejus naturae quae necesse habeat scientiam suam accipere per sensus corporeos a rebus sensibilibus. Jam autem in quocunque genere invenitur aliquid imperfectum, in eodem praexistere oportet aliquid perfectum, cui scilicet insit perfectio quae deest alteri, & cujus defectu alterum imperfectum dicitur. Sunt igitur aliquae substantiae intellectuales perfectae, quae non necesse habeant acquirere scientiam a rebus, & proinde non egeant corporibus quibus naturaliter uniantur.

Huc accedunt & aliae rationes. Nam si angeli haberent corpora propria, aut ea essent organizata & membris distincta, ut sunt humana corpora, aut essent confusa & indistincta, ut sunt homogenea. At horum neutrum dici potest. Non prius, quia illa membrorum distinctio potissimum subservit sensitivae cognitioni per quam accipitur cognitio intellectualis; nunc autem supponitur angelos non accipere cognitionem per sensum. Non posterius, quia ejusmodi corpora multo minus poterunt angelis ad suas operationes subservire, quamcumque illis corporibus figuram tribuas; quin potius impedimento illis erunt ad motum & ministeria, quia moveri non possunt nisi cum mora successionis & cum divisione medii corporis.

Alia ratio: Si quis contendat angelos accipere scientiam a rebus, & propter hoc dicat angelicas mentes egere corporibus, in quibus & sensus & sensuum organa sint distincta, scilicet ut horum adminiculo percipiant rerum cognitionem; jam consaquens erit angelos esse animalia quaedam sensu simul ac mente praedita, quae est hominis definitio. Erunt igitur angeli ejusdem naturae cum hominibus, atque revera homines. Neque enim a propria ratione hominis excludi poterunt. Nam crassum & subtile corpus habere, mortalem & immortalem esse, alimentis egere & non egere, nullum in natura discrimen faciunt.

Alia ratio: Si angeli habent propria corpora, fieri poterit ut ab iis separentur, sicut anima separabilis est a corpore. Quaeritur ergo, quare propter peccatum non fuerint angeli a suis corporibus separati, sicut separantur animae hominum per mortem; praesertim cum illi gravius peccaverint. Et utrum angeli a corporibus separati imperfectius intelligerent, quam conjuncti, & utrum vellent ad corpora redire, & quid omnino minus haberent separati, quam conjuncti, propter quod appeterent sibi corporum conjunctionem.

Rursum alia ratio: Angeli sunt motores caelorum; ergo non habent propria corpora sibi unita. Sequeretur enim quod caelos moverent motu suorum corporum. Quod quidem frustra poneretur. Nam eadem vis motiva quae tribueretur corporibus angelorum ad movendos caelos, compendio tribui posset ipsis corporibus caelorum.

Porro alias rationes videat studiosus apud Aristotelem libro duodecimo Metaphysicae cap. 6. 8. & ultimo, ubi de angelis caelorum motoribus sub nomine intelligentiarum disserens, probat eos corporum expertes esse ex eo, quia si corporei essent, caelos perpetuo motu ciere non possent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2