Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De Angelorum corporibus aliorum quorundam sententiae expenduntur

§. 3. De Angelorum corporibus aliorum quorundam sententiae expenduntur.

APud veteres Ecclesiae scriptores non perinde atque hodie certa fuit & omnibus probata sententia angelos & daemones incorporeos esse, neque corpora sibi naturaliter unita habere.

Quidam enim secuti Platonis & sequacium ejus, ut Porphyrii & Apulei sententiam docentium daemones tam bonos quam malos esse animalia quaedam aerea (de qua vide Apuleum libro. de Deo Socratis) hoc ipsum de angelis tradiderunt, eosque proinde aut corporeos esse, aut corpora naturaliter unita habere dixerunt.

Nonnulli vero de tota hac re tanquam de re dubia locuti sunt. Inter quos imprimis ponimus Augustinum, tametsi in eam partem quae angelis corpora tribuit, multis locis proniorem. Nam ut erat Platonica disciplina imbutus, Platonicorum opinionem de corporibus angelorum sic alicubi commemorat, ut eam approbare videatur, velut libro 8. de civitate capite decimoquarto, decimoquinto & decimosexto. Quin alibi frequenter angelos animalia vocat & corpora eis attribuit. Loca sunt libro 1. contra Academicos capite septimo, & libro secundo de ordine capite nono, libro secundo de trinitate cap. 7. & lib. 3. cap. 1. in expositione psalmi 85. & 145. libro nono de civitate capite decimotertio, & libro undecimo capite vicesimotertio, & libro vicesimoprimo capite tertio. Item epistola 111. & 115. sermone 102. de diversis cap. 9. & lib. 83. quaestionum quaest. 47. & 67. Denique libro de divinatione daemonum capite tertio, cur acriore sensu & motus celeritate daemones praestent hominibus, rationem reddit ex eo quod praediti sunt corpore aereo, id est, corpore subtilioris elementi. Quod autem hanc opinionem non pro certa habuerit, ex aliis ) ostenditur locis, quae dubitationem ejus super hac quaest. tanquam difficili palam declarant. Nam Enchiridii capite 59. difficillimam esse dicit quaestionem de corporibus angelorum, & lib. 1. retractationum c. 26. id quod dixerat quaest. 67. inter 83. quosdam angelos animaliter vivere, retractat velut audacius dictum, quam quod ostendi possit. Praeterea libro vicesimoprimo de civitate capite 10. cum dixisset daemonibus quoque sua esse corpora ex aere conflata. Si autem quisquam, inquit, nulla habere corpora daemones asseverat, non est hac de re aut laborandum operosa inquisitione, aut contentiosa disputatione certandum. Idem & alibi de corporibus angelorum dubitanter loquitur, ut libro tertio de Genesi ad literam cap. 10. Dicit enim conditionaliter: Si haec ita sunt, &c. & lib. 15. de civitate Dei cap. 23. necnon epistola 157. In eadem dubitatione Bernardus haesisse se fatetur libro quinto de consideratione capite 4. & sermone quinto & sexto super Cantica. Nam existimat quidem angelos sua ministeria exequi non posse sine corporibus, an autem ea corpora ad eorum substantiam pertineant, ipsisve naturaliter uniantur, ut sint animalia sicut homines, an vero ea pro voluntate sumant & ponant, nescire se profitetur. Neque tamen hi duo authores dubitandum putarunt de anima rationali quin ea sit incorporea, ut ex eorum scriptis clare potest ostendi, quemadmodum alibi docebimus scilicet ad distinctionem 17. Ex quo non leve fumitur argumentum juxta eorundem sententiam angelos suapte natura esse incorporeos, licet iis quacumque ratione corpora conjuncta esse opinati fuerint.

Porro alii quidam docuerunt non modo angelos, sed & animas humanas & in universum omnem creaturam corpoream esse, nihilque praeter unum Deum esse quod sit prorsus incorporeum. Ita sentiunt Origenes libro secundo periarchon capite secundo & tertio, Cassianus collatione 7. c. 13. Gennadius lib. de ecclesiasticis dogmatibus cap. 11. & 12. Faustus Regiensis episcopus peculiari lib. de ea re conscripto; cujus idem Gennadius meminit in libro de scriptoribus ecclesiasticis, & author libri de spiritu & anima cap. 18. qui liber fertur inter opera Augustini. Sed horum authoritas non est magni ponderis. Nam Origenis multa dogmata ab ecclesia proscripta sunt. Tres sequentes authores ab errore Pelagiano male audiunt. Postremus incognitus est author, de quo vide Trithemium in Augustino. Quanquam & alii nonnulli, quorum verba recitat Burchardus libro vicesimo sui decreti cap. 41. & 42. eandem sententiam tradiderunt. Quae quidem verum aliquem sensum habere potest, quemadmodum in eodem libro de spiritu & anima declaratur, nempe omnem creaturam corpoream esse, non simpliciter sed Dei comparatione, quippe qui solus ita incorporeus est, ut sit infinitus, incircumscriptus & omnino simplex, omnisque compositionis expers. Quo sensu Patres quidam praecipui eorum quos supra pro diversa sententia adduximus, interdum fatentur angelos corporeos & circumscriptos esse, ut Basilius lib. de spiritu sancto cap. 16. Naz. lib. 2. de Theologia in fine, Gregorius libro secundo moralium cap. 8. & Damascenus libro secundo de fide cap. duodecimo & lib. primo cap. 17. ubi & tribuit angelis locum intelligibilem, & dicit eos intelligibiliter in loco esse, quia oircumscripti sunt, & exponit, quia dum sunt in caelo, non sunt in terra.

Sunt autem & alii nonnulli qui angelis non qualiacumque corpora tribuerunt, sed talia in quibus opera carnis exercere possint, eo quod Genesis 6. legantur filii Dei adamasse filias hominum, & cum iis carnaliter fuisse commixtos. Sed hanc erroneam & nimis crassam de angelis opinionem alibi refutavimus ad superiorem distinctionem.

Est praeterea Ruperti de corporibus angelorum & daemonum peculiaris quaedam sententia. Nam lib. 1. de victoria verbi Dei cap. 26. dicit daemones ante transgressionem quidem caelestia corpora gessisse, lapsos vero per superbiam in aeream qualitatem esse conversos, & cap. 28. probat angelos non esse factos ante caelum & terram, quia locales sunt & circumscripti, & ideo in loco corporeo creari eos debuisse, ubi deinde addit omnes angelos factos esse ex substantia aeris. Habent enim, inquit, corpora aerea, quae tamen & sint corpora caelestia. Porro apostatae angeli ab illa felicitate lapsi rursum in aeream qualita: tem conversi sunt. Haec ille, & alia quae sequuntur. Similia tradit lib. I. in Genesim cap. 11. & lib. 1. de Trinitate. Sed haec qua facilitate ab illo dicuntur absque graviori authoritate Scripturae, aut Sanctorum Patrum, eadem merito rejiciuntur.

Plus vero difficultatis habet quod ex septima synodo generali pro corporibus angelorum solet adferri. In cujus actione 5. ex lib. Joannis episcopi Thessalonicensis verba quaedam proferuntur, quibus author ille & angelos & animas nostras negat omnino corporis expertes & invisibiles esse; verum tenui corpore praeditos aereo sive igneo, ac multoties in proprio corpore visos esse. Eaque in sententia fuisse Basilium, Athanasium & Methodium. Quam & ejusdem synodi Patres videantur sua acclamatione comprobasse, ut qui post illius episcopi verba perlecta, dicente Tharasio patriarcha: Ostendit autem pater quod & angelos pingere oporteat, quando circumscribi possunt, & ut homines apparuerunt; respondisse leguntur. Etiam Domine. Sed respondemus, utcumque se habeat opinio Joannis aepiscopi, cujus in synodo verba lecta fuerunt; Patres synodi non ipsam opinionem approbasse, sed quod ex ea velut consequens idem episcopus deducebat, quodque suis deinde verbis Tharasius patriarcha repetebat, videlicet angelos recte pingi. Nam de sacrarum imaginum usu in ea synodo agebatur. Ad ejus autem rei probationem variae proferebantur sententiae Patrum, eatenus dumtaxat approbatae, quatenus ad statuendum usum sacrarum imaginum valebant. Nec ob id infirma probatione synodus utebatur. Probabat enim suam doctrinam argumento ducto ab authoritate & sententiis Patrum qui praecesserant, etiamsi patres ad confirmandas suas sententias non ubique certa & solida attulissent argumenta, nec veras semper adhibuissent sumptiones. Fit enim interdum ut ad probandum quod verum est; utantur authores argumentis parum firmis. Dici quóque potest synodum respexisse ad unam dumtaxat eamque extremam probationis partem, qua nimirum dicitur angelos saepenumero hominibus apparuisse in forma numana. Hoc enim & verum est & per se sufficiens ad probandum, quod in hujusmodi forma recte pingantur, sive natura sua corporei sint, sive incorporei.

Potest insuper objici de daemonibus, quod cum torqueantur igne corporeo, consequens videatur eos aut corporeos esse, aut propria quaedam habere corpora, in quibus ab igne patiantur, eo quod corpus in rem mere spiritualem agere non possit. Sed huic difficultati explicandae proprius est locus ad distinct. 44. lib. 4.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3