Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum fidei sit angelos osse incorporeos

§. 4. Utrum fidei sit angelos osse incorporeos.

QUibusdam videtur ad fidem pertinere doctrinam superius traditam, scilicet angelos incorporeos esse, nec habere corpora sibi naturaliter unita, & proinde non sine errore fidei contrario posse contrarium asseri. Quorum potissimum argumentum est ex decreto generalis concilii Lateranensis, in quo ut supra dictum est, definitur conditam a Deo esse creaturam spiritualem, id est, angelicam, & corporalem, id est, mundanam. Ubi si spiritualis creatura extenderetur etiam ad corpora subtiliora, qualis est aer, jam non consisteret distinctio quam in eo decreto concilium intendit, inter creaturam spiritualem & corporalem. Nam utroque membro aer contineretur; priori quidem juxta suppositionem factam; posteriori vero quia aer, cum sit unum ex quatuor elementis, pertinet haud dubie ex intentione concilii ad corporalem, id est, mundanam creaturam, sicut & elementum ignis.

Eundem intellectum probant ex eo quod sic angelica creatura vocatur ibi spiritualis, sicut anima rationalis vocatur spiritus, cum subjungit: Ac deinde humanam quasi communem ex spiritu & corpore constitutam. Denique ex eo quod corporalia & spiritualia in eodem decreto vocantur visibilia & invisibilia, quemadmodum & in symbolo Constantinopolitano. Invisibilia autem in sacris literis intelliguntur quae pure spiritualia sunt & incorporea, ut Rom. 1. Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, &c. Colos. 1. S. est imago Dei invisibilis 1. Timoth. 1. Invisibili soli Deo honor & gloria, & Tobiae duodecimo. Ego cibo & potu invisibili utor.

His addunt scripturas, in quibus angeli tam mali, quam boni, spiritus vocantur, sicut Deus vocatur spiritus.

Verum alii moderatius & rectius existimant his quidem argumentis effici, quo minus absque temeritate aliqua post Lateranense decretum affirmari possit angelos esse corporeos aut habere corpora. Satis enim evidenter ex decreto apparet A hanc fuisse mentem patrum illius concilii, quod angelica creatura sit spiritualis, eo modo quo anima humana spiritus est, non autem eo modo quo aer & ventus, aut aliud quodcumque subtile corpus. Caeterum id ab ccclesia definitum esse, & proinde ad fidem pertinere negant. Qua in sententia sunt sanctus Thomas de malo quaest. de daemonibus articulo primo. Sixtus Senensis lib. 5. Bibliothecae sanctae, annotatione 8. ubi profitetur non obstante decreto Lateranensi se malle sequi Bernardi modestiam nihil de hac re pro certo definientis; tametsi Bernardus Lateranensi concilio antiquior est, item Bartholomaeus Carranza collector summae conciliorum in annotatione ad actionem quintam septimae synodi & Cajetanus qui adeo non putat esse fidei, ut scribens super illud Ephes. 2. Secundum principem potestatis aeris hujus, affirmet daemones esse spiritus aereos. Ac denique Dominicus Bannes supra primam partem quaest. 51. art. 1. ubi temeritatis quidem notat adversam sententiam, maxime propter Lateranense decretum, sed eam tamen ab haeresi liberat.

Praeterea probatur hoc modo: Nam apud patres & praecipuos Ecclesiae doctores res fuit admodum ambigua, aliis affirmantibus angelos incorporeos osse, aliis nec paucioribus negantibus, aliis dubitantibus, adeo ut Magister hac distinctione considerans hanc varietatem opinionum non audeat quicquam definite loqui. Quocirca de re quae apud illos tam incertae fuit traditionis, non est verisimile patres Lateranensis concilii voluisse definitam proferre sententiam, praesertim ea quaestione non prius ex professo inter ipsos agitata.

Porro ad verba concilii potest responderi patrum intentionem in eo decreto constituendo non fuisse, ut definirent quasdam esse creaturas mere spirituales & omnino corporis expertes, sed hoc tantum, Deum esse authorem & creatorem omnium quae sunt in universo, tam eorum quae dicuntur corporalia & visibilia, quam eorum quae spiritualia & invisibilia, sive haec prorsus corpore careant, sive alia generaliori ratione spiritualia & invisibilia dicantur. Haec autem declaratio probatur, quia videtur decretum illud factum contra haeresim Manichaeorum illo tempore non parum grassantem, quae unum verum Deum negabat omnium authorem: At vero quia patres in eodem decreto satis videntur explicuisse mentem suam de angelis tanquam creatura pure spirituali, licet absque intentione definiendi, inde est, quod temere facturus sit qui post illud decretum ausus fuerit aliter docere. Est & hoc obiter addendum, sicut in sacris literis vocabulum spiritus interdum quibusdam corporibus tribuitur, ita & quaedam corpora dici invisibilia. Nam Gen. 1. secundum versionem 70. terra dicitur invisibilis, & Heb. 11. tota creatura corporea, qualis primum condita fuit, nulla adhuc facta discretione, invisibilis vocatur, his verbis, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Unde patet argumentum quod petebatur a distinctione visibilium & invisibilium, ad probandum aliquam creaturam esse prorsus incorpoream, non omnino certum esse secundum scripturam sacram.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4