Capitulum 5
Capitulum 5
Angelos esse immortales
IN quaestione de immortalitate angelorum, illud imprimis secundum fidem catholicam tenendum est omnes angelos tam bonos, quam malos, semper futuros esse, nec unquam interituros, & proinde immortales seu incorruptibiles esse hoc sensu, quod nunquam esse definent. Probatio manifesta est ex aeterna beatitudine bonorum, & aeterna miseria malorum. Hanc enim utramque fide credimus secundum scripturas. Ac de malis quidem loca sunt Matth25. Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo & angelis ejus. Et in epistola Judae: Angelos, inquit, qui non servaverunt suum principatum vinculis aeternis sub caligine reservavit. De bonis autem probant quaecumque justis hominibus vitam aeternam promittunt. Promittitur enim nobis in evangelio aequalitas angelorum Luc. 20. Et mensura hominis eadem est angeli, Apocal. 21. Quare si justorum hominum aeterna futura est beatitudo, igitur & sanctorum angelorum. Quanquam nec perfecta foret horum beatitudo, si ea aliquando terminanda esset. Quin etiam
ex malis angelis certissimum argumentum sumitur de bonis. Si enim mali semper erunt, quod utique per se bonum est, & vehementer optabile; igitur & boni. Deinde si mali semper in poena; ergo boni semper in gloria. Non enim patitur ordo justitiae divinae ut supplicia malorum aeterna sint, bonorum vero praemia temporaria.
Adde si boni angeli aliquando interirent, futurum ut regnum Christi tandem minueretur. Nam non solum homines, verum etiam angeli ad regnum Christi pertinent, uti docet Apostolus Colos. 1. & Heb. 12.
Secundo, de angelis in universum probatur hac ratione; quia animas humanas immortales credere necesse est, juxta totius Ecclesiae sensum, & Concilii Lateranensis sub Leone X. definitionem Session. 8. Angeli vero animas & humanum genus perfectione antecellunt 2. Petri 2. & Hebraeo 2. quare & ipsos immortales esse credendum est.
Tertio, Dionysius lib. de divinis nominibus c. 3. 4. & 6. tribuit angelis vitam indeficientem & morte carentem. Idemque sensus est omnium patrum & omnium fidelium, quem Sophronius patriarcha Hierosolymitanus expressit in epistola quae lecta est in sexta synodo actione undecima, approbata vero a patribus ejusdem synodi Act. 13. In ea enim tam angelos quam animas hominum incorruptibiles & immortales esse docet.
Sed hac re constituta quaeritur, utrum angeli, quod sunt incorruptibiles, habeant ex natura, an aliunde. Nam Platonis quidem in Timaeo sententia est Deos minores, id est, angelos natura dissolubiles, id est, corruptibiles esse. Caeterum Dei beneficio semper victuros, atque ea ratione immortales esse. Cui sententiae Gabriel quaest. 1. super distinct. 2. hujus libri eatenus accedit, ut doceat angelos natura sua corruptibiles per manutenentiam Dei extrinsecam perpetuo in esse conservari. Qui ita sentiunt, idem pari E ratione tradunt de animabus humanis.
Probant autem primo per apostolum dicentem de Deo 1. Timoth. 6. Qui solus habet immortalitatem, scilicet per naturam. Deinde authoritate Gregorii qui libro decimosexto moralium capite decimooctavo dicit, quod omnia tenderent in nihilum, nisi ea manus omnipotentis conservaret.
Tertio, testimoniis patrum aperte docentium angelos non natura, sed gratia immortales esse. Nam B. Ambrosius lib. 3. de fide ad Gratianum capite secundo sic ait: Neque angelus immortalis est naturaliter, cujus immortalitas in voluntate est creatoris, & infra generaliter de omni creatura. Ergo corruptelae & mortis etiamsi non moriatur aut peccet, capax tamen omnis creatura. Nec ex immortali natura habet, sed ex disciplina vel gratia si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo immortalitas quae donatur, alia quae sine capacitate matabilitatis est semper. Haec ille. Sed & Hier. lib. 2. contra Pelagianos cap. 3. adductis verbis apostoli modo citatis ita scribit: Et certe legimus immortales angelos, immortales thronos, & dominationes caterasque virtutes. Sed solus Deus est immortalis, quia non est per gratiam ut caetera, sed per naturam. Idem scribens in Tit. 1. dicit solum Deum naturaliter immortalem & verum esse, caeteros, ut angelos & animas ex Dei largitione immortalitatem & veritatem consequi. Eadem & Origenis fuit sententia, referente Epihanio in haeresi Origenistarum. Eadem est apud Damascenum libro secundo de fide capite 3. & Theophyl. super illud Hebr. 12. Declarat mobilium transtationem
Denique eadem disertis verbis legitur in sexta synodo actione undecima, nimirum in epistola Sophronii supra memorata. Sic enim habet: Intellectualia & invisibilia, nullatenus quidem moriuntur, neque corrumpuntur, non tamen sunt immortalia per naturam, neque in essentiam incorruptibilem transeunt, sed gratiam eis largitus est Deus a corruptione & morte ea coercentem. Sic hominum animae permanent incorruptae, sic angeli immortales perseverant, non naturam revera incorruptam, proprieve immortalem habentes essentiam, sed gratiam a Deo sortiti, quae immortalitatem largitur & incorruptionem eis providet. Quo etiam pertinet quod patres aliquando dicunt, quicquid factum est corruptibile esse, scilicet natura sua, atque inde probari filium Dei non esse factum, quia constat eum non esse corruptioni obnoxium. Unde est illud Prudentii in apotheosi contra Judaeos:
Quod fieri recipit, recipit quandoque perire. Verum his nihil obstantibus fatendum est vere & recte dici angelos esse natura immortales & incorruptibiles. Probat id sanctus Thomas prima parte quaestione quinquagesima articulo quinto hac perspicua ratione; quia angcli non sunt compositi ex materia & forma, sed sunt formae quaedam per se subsistentes. Nihil autem corrumpitur nisi per hoc quod forma ejus a materia separatur. Harum enim partium separatio, compositorum corruptio est. Ejusdem authoris alias rationes id probantes videibidem, & lib. 2. contra gentes cap. 94. & 55.
Porro generalior ratio est, quae sumitur a remotione contrarii. Nihil enim corrumpitur nisi a contrario. Angelis autem nihil est contrarium cujus actione corrumpi aut ad corruptionem disponi possint. Hanc rationem voco generaliorem; quia etiam in corporibus caelestibus locum habet, eorumque probat incorruptibilitatem, cum prior ratio ad solas pertineat incorporeas substantias. Quocirca potiori ratione angeli & animae rationales incorruptibiles sunt quam caeli. Nam angeli & animae cum sint formae simplices & immateriales, ita sunt incorruptibiles, ut nec virtute divina destrui possint, nisi per annihilationem. Caeli vero quia constant materia & forma, destrui possunt a Deo dissolutione partium, materia manente. Unde collige si caeli sunt incorruptibiles natura, ut docent pnhilosophi naturales, multo magis angelos natura immortales, id est, incorruptibiles esse. Et haec de angelis seu intelligentiis doctrina est Aristotelis libro secundo de caelo, & libro 12. Metaphysicae. Cui omnes recte philosophantes assentiuntur. Platonem aliud sensisse non mirum, ut qui angelis corpora attribuerit, eaque ex elemento aeris conflata. Sed rectius Dionysius idem philosophus & Theologus, qui libr. de divinis nominibus, cap. 4. tradit intellectuales substantias habere vitam sempiternam atque indeficientem, easque ab omni interitu, morte, materia & ortu solutas ac liberas esse, nec in eas cadere instabilem & fluxam mutationem. His enim verbis immortalitatem angelorum in naturam ipsorum immaterialem refert, non in accessoriam Dei largitionem. Quod facit & aliis locis supra citatis. Sic & Methodius apud Epiphanium, in haeresi Origenistarum, cum contradicit Origeni in eo quod dixerat angelos non natura, sed gratia immortales esse; quod tamen quo sensu defendi possit, mox dicemus. Item Gennadius libr. de ecclesiasticis dogmatibus capite decimotertio: Immortales, inquit, esse credimus intellectuales naturas, quia carne carent, nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam.
Paulus soli Deo tribuit immortalitatem, vel hoc sensu, quia perfecta & omnimoda immutabilitas soli Deo competit. Eam autem significavit Apostolus immortalitatis nomine, quia omnis mutatio mors quaedam est, ut ait sanctus Augustinus libr. 3. contra Maximinum cap. 12. & sanctus Bernardus sermone 81. in Cantica, & ante eos Dionysius de divinis nominibus cap. 6. & S. Ambrosius libr. 3. de fide capit. 12. vel quia solus Deus essentialiter vita est, caetera autem vivunt participatione. Quomodo idem Apostolus solum Deum sapientem vocat, & a Christodictum est: Nemo bonus nisi solus Deus. Jam nihil vetat angelum & participatione immortalem esse & natura, quia nimirum natura ejus immortalis dependet ab alia causa, id est, a Deo, qui solus independenter immortalis est, sapiens & bonus. Huic sensui favet sanctus Ambrosius libro tertio de fide ad Gratianum capite secundo.
Ad sanctum Gregorium respondetur cum sancto Thoma in responsione ad tertium, verbis ejus non significari quod in angelis sit aliquod corruptionis principium; sed quod esse angelorum de pendeat a Deo sicut a causa, quae si cesset causare, res concidet in nihilum. Non autem dicitur, inquit sanctus Thomas, aliquid esse corruptibile per hoc quod Deus possit illud in non esse redigere, subtrahendo suam conservationem, sed per hoc quod in seipso aliquod principium corruptionis habet vel contrarietatem, vel saltem potentiam materiae. Sic ille.
Ad ea denique Patrum testimonia quae gratiae Dei tribuunt immortalitatem angelorum; respondetur eos nomine gratiae, neque gratiam justificantem intelligere, neque omnino donum aliquod ordinis supernaturalis. Quod ex eo patet, quia gratiam illam faciunt communem angelis malis cum bonis, nec non animabus hominum impiorum, in quibus constat nullum remanere donum supernaturale; Sed intelligunt Dei beneplacitum ac liberam voluntatem, qua voluit angelos facere & perpetuo conservare immortales; quae quidem voluntas gratia vocatur, quia est beneficium Dei creaturae indebitum. Qua ratione universum creationis beneficium gratia vocari potest.
On this page