Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

In quibus corporibus angeli hominibus appareant

§. 6. In quibus corporibus angeli hominibus appareant.

CUm angeli, ut ante dictum est, propria corpora non habeant, & tamen constet eos frequenter in specie corporali hommibus apparuisse, proximum est ut quaeramus in quibus & qualibus corporibus ejusmodi apparitiones factae fuerint. Neque jam locus est illi dubitationi quam movet S. Augustinus lib. 2. de Trin. cap. 7. & repetit lib. 3. cap. 1. utrum angeli de creatura corporea corporalem speciem assumant in usum ministerii sui, an ipsum corpus suum mutent ac vertant in species quas volunt, accommodatas atque aptas actionibus suis. Haec enim posterior quaestionis pars, per ea quae diximus jam exclusa est. Et ipse sanctus Augustinus alibi eam excludit, dum remota dubitatione docet angelos Abrahae aliisque sanctis in assumptis corporibus apparuisse, ut libro decimoquinto de Civitate Dei, capite vicesimotertio, & libro 16. capite vicesimonono. Quin etiamsi angeli propria corpora haberent, adhuc dicendum esset eos non in suis sed aliunde assumptis corporibus apparere, nec posset sustineri posterior pars quaestionis S. Augustini, ut recte docet Dominicus Bannes ; quia propria eorum corpora sua natura essent invisibila, nec possent in species visibiles formari naturaliter. Proinde tantum quaerendum nobis restat, quomodo angeli qui neque corporei sunt, neque propria habent corpora, neque si haberent, talia essent quae videri possent, corporaliter apparuisse legantur. Sed & hanc quaestionem S. Augustin. expiicatu difficilem putat Enchir. 59. multa commemorans angelicarum apparitionum exempla, quibus ostendat hujus difficultatem quaestionis.

Primum autem, eorum opinio probari nullo modo potest, qui dicunt omnes angelicas apparitiones quas scriptura commemorat, non vere exterius exhibitas, sed tantum phantasticas fuisse, nimirum sola facta immutatione circa imaginationem eorum quibus angeli leguntur apparuisse, quomodo Joannes non oculis corporeis, sed in spiritu vidit Apocalypsim, & Petrus in ecstasi vidit vas animalibus plenum de caelo descendens, & fere in universum prophetae ea quae sibi revelabantur, non corpore sed spiritu viderunt. Quae opinio pugnat cum manifestis scripturis testantibus angelos ab hominibus visos & contrectatos fuisse corporaliter etiam usque ad pedum lotionem, velut ab Abraham, Loth, Jacob, Tobia patre & filio, B. Virgine, Zacharia, mulieribus in Resurrectione Domini, & Apostolis in ejusdem Ascensione, & alias saepissime. Quae cuncta ad solam imaginationem & visionem propheticam referri nulla ratione possunt.

Eandem opinionem refellit hoc argumento sanctus Thomas prima parte quaest. 51. art. 2. Quod videtur imaginaria visione, id in sola est imaginatione videntis, & proinde non videtur indifferenter ab omnibus. At scriptura sic introducit interdum angelos apparentes, ut communiter ab omnibus viderentur. Sic enim angeli qui apparuerunt Abrahae, visi sunt a tota ejus familia & a Loth totaque ejus familia, & a civibus Sodomorum. Similiter angelus qui apparuit Tobiae, passim ab omnibus videbatur. Non igitur haec in sola contigerunt imaginatione, sed secundum visionem corpoream, qua videtur id quod positum est extra videntem.

Porro hae rationes etiam valent ad illam refutandam opinionem, quae ponit dictas apparitiones factas esse per quandam immutationem sensuum exteriorum, qua fieret ut id quod non est apparet, quomodo in caelo & nube colores apparent qui non sunt.

Dicendum igitur est cum sancto Augustino ubi supra, hujusmodi apparitiones fuisse factas in corporibus assumptis, non quidem de novo creatis, (nam tota materia corporea semel initio creata est,) neque vere habentibus naturam corporum, quorum speciem gerebant, uti opinatus fuit Tertullianus, (non enim veri homines erant ea corpora, in quibus angeli humana specie apparuerunt) sed in corporibus, ex aere vel alio quocumque ad praesentem usum apto & formabili corpore factis & ad usum assumptis. Nam sanctus Gregorius libro vicesimoseptimo moralium capite secundo, angelos oculis corporeis visos testatur assumptis ex aere formis. Et sanctus Augustinus libro 3. de Trinitate, capite primo, pro altera quaestionis suae parte, in quam postea inclinavit; ita quaerit, utrum angeli ex inferioribus elementis corpulentioribus assumant, quod sibi coaptatum, quasi aliquam vestem mutent, & vertant in quaslibet species corporales easque veras. Idem sermone decimosexto de diversis, qui est tractatus tertius contra Manichaeos, dicit Dominum potestati angelorum ita corpoream subdidisse creaturam, ut eam sibi pro voluntate coaptarent, atque inde verum corpus assumerent, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent. Quod autem legitur apud Bedam libro de natura rerum capite septimo angelos aetherea corpora assumere; aut non videtur verum, aut non proprie dictum. Nam si aetherea proprie intelligas, id est, caelestia; palam est ea non esse apta ad hunc usum. Si vero aetherea, id est, ex sublimiori & puriori aere accepta, potest concidi, non tamen est necesse, nihil enim vetat, imo magis credibile est ex aere nobis vicino angelos assumere corpora in quibus hominibus appareant. Unde glossator Bedae temperans authoris verba, addit, vel aerea: quamvis hoc male ab eo additum: daemones autem solum aerea: cum inter angelos bonos & malos quoad elementa ex quibus corpora assumunt, non videatur ponenda differentia.

Pertinet autem haec corporum assumendorum formatio ad tertium modum ex tribus superiori distinctione memoratis, quibus angelos miranda quaedam efficere diximus. Utuntur enim ad hujusmodi formanda corpora causis naturalibus.

Quamquam non immerito dubitari potest, utrum ad eam rem interveniat miraculum, an non. Promiraculo faciunt verba sancti Thomae in responsione ad tertium argumentum, quod tale erat. Angeli non assumunt corpora de terra vel aqua, quia non subito disparerent; neque de igne, quia comburerent ea quae contingerent; neque ex aere, quia aer infigurabilis est & incolorabilis; ergo non assumunt corpora. Ad quod respondet, licet aer in sua raritate manens non retineat figuram, neque colorem, quando tamen condensatur, & figurari eum posse & colorari, sicut patet in nubibus. Et sic, inquit, angeli assumunt corpora ex aere, condensando ipsum virtute divina, quantum necesse est ad corporis assumendi formationem. Ubi notandum quod addit, virtute divina. Quod ipsum etiam addiderat in responsione ad secundum, velut significans, quod naturalis virtus angeli ad hoc non sufficiat. Quod & ratio suadet: Non enim videtur aer naturaliter salva sua essentia redigi posse ad eam densitatem & soliditatem, quanta est in corporibus humanis & quanta apparet in corporibus assumptis angelorum. At neque videtur naturaliter recipere posse colorem. Sed nec illud videtur miraculo carere, quod hujusmodi corpora repente apparent, ac rursus repente dispareant, quasi eorum formatio & dissolutio repentina sit; nisi quis dicat eorum formationem aliquanto tempore praecedere apparitionem, nec rursum ea statim dissolvi cum disparent, sed tantummodo conspectum eorum repente & dari & subtrahi oculis humanis. Huc etiam facere videtur quod Augustinus libro tertio de trinitate capite primo mutationem istam elementi in speciem corporalem, declarat exemplo mutationis qua Christus aquam mutavit in vinum. Sed ad hoc dici potest, Augustinum in eo exemplo non respicere ad opus supernaturale, sed solum urgere veritatem conversionis unius in alterum. Dicit enim "elementa verti in veras species corporales, sicut aqua vera in verum vinum conversa est". Nam alioqui idem Augustinus eodem loco, & libro secundo capite septimo, & sermone decimosexto de diversis, satis significat se sentire, quod haec s corporum transformatio fiat ab angelis secundum attributam ipsis a creatore potentiam. At certe ni ita esset, non possent daemones in assumptis corporibus apparere; quia non est verisimile Deum illis in ea re per miraculum cooperari. Daemones autem assumere vera corpora infra probatur. Videtur autem dicendum alterum istorum. Nam si ex solo aere, quam suam esse sententiam sanctus Thomas indicat, hujusmodi corpora formentur, non videtur eorum formatio sine miraculo fieri posse, stante aeris natura, ob rationem supra dictam. Si vero demus etiam aliorum crassorum corporum accedere mixturam & compositionem, non videtur opus esse miraculo. Possunt enim angeli naturali sua virtute celeriter colligere diversa corpora diversis qualitatibus affecta, quibus inter se commissis fiat unum corpus humano corpori viventi simile, scilicet compactum, solidum, grave, calidum & quodammodo carneum & osseum, habens distincta sua quasi membra & membrorum proprietates. Quod tamen corpus non natura, sed compositione quadam unum sit, & proinde non unius speciei sed diversarum, ad quas pertinent corpora componentia. Nam si unius esset speciei, videretur maxime ad humani corporis naturam cui quam simillimum est, pertinere. Haec sententia magis consentanea ex dictis Augustini, qui praeterquam quod nusquam indicat haec corpora formari ex solo aere, etiam aperte diversum significat lib. 3. de trinitate cap. 1. dum de assumptis corporibus loquens, materiam eorum facit inferiora elementa corpulentiora. Nec ab hac sententia multum recedit Scotus, cum dicit hujusmodi corpora fieri ex aere imperfecte mixto, propterea quod non aliter possent habere figuram, neque colorem.

Utrum autem modus apparitionis angelicae jam explicatus, etiam daemonibus competat, quod pauIo ante supponebamus, quaeri potest. Ad quod respondetur daemones quoque vera corpora assumere posse in quibus appareant, nimirum eadem virtute naturali, qua id angeli boni possunt, idque etiam interdum ab illis fieri. Non enim verisimile est diabolum, quando permissus est Christum tentare, tantam in illum accepisse potestatem, ut sensibus ejus illuderet, aut phantasiam ejus quibus vellet, imaginibus commoveret, sed in assumpto vero corpore humanam formam habente ei apparuisse, quando & allocutus est eum, & e loco in locum duxit, Matth. 4.

Idem probatur ex iis quae de daemonibus incubis, & succubis leguntur apud authores fide dignos, attestante etiam S. Augustino lib. 15. de Civitate Dei cap. 23. & quaest. 3. in Genesim, & lib. 3. de Trinitate, cap. 8. & Innocentio VIII. in quadam decretali.

Plerumque tamen apparitiones daemonum, non aliud esse videntur, quam vel sensuum exteriorum illusiones, vel interioris phantasiae commotiones, utpote quibus proprium sit humanas mentes variis modis ludificare.

Sed quaeres an daemon possidens corpus humanum dicendus sit illud assumere, & an possit assumere corpora maleficarum. Respondeo cum sancto Thoma loco praeallegato ad secundum, & super hanc distinctionem quaestione 1. articulo tertio, tum demum censeri ab angelo aut daemone corpus aliquod assumi, quando ei conjungitur non solum ut motori, sed ut motori per ipsum corpus repraesentato, quemadmodum idem doctor ibidem bene explicat. Hoc autem non fit dum daemon hominem obsidet, aut maleficam in alium locum transportat. Nam ea ratione & lapides & nubes & alia quaecumque corpora assumere diceretur, quando ca sua virtute localiter movet. Similiter quoque faten¬ dum esset angelos assumere corpora caelestia, quia movent ea. Quae locutio aliena est a consuetudine doctorum.

Porro quod ad assumpta corpora attinet, ea disparentibus angelis, non in nihilum converti (ut Calvinus temere affirmavit, Tertulliani sententiae qui ea ex nihilo fieri dixit, altera ex parte respondens. sed eo redire, unde sumpta fuerant, hoc est in priorem materiam atque naturam existimandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6