Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quales in assumptis corporibus operationes angeli exerceant

§. 7. Quales in assumptis corporibus operationes angeli exerceant.

QUaeri solet de operationibus quas visi sunt angeli in assumptis corporibus exercere, verae ne fuerint an apparentes dumtaxat & imaginariae; & si verae, an fuerint vitales operationes. Ad quod respondendum, sicut vera corpora assumpserunt, ita sine dubio veras fuisse operationes quas in iis exercuerunt, ut ex supra dictis manifestum est. Caeterum nullas earum fuisse vitales, id est, opera vitae. Cujus ratio est; quia corpora assumpta ab angelis non vivunt vita prima. Non enim ab angelis informantur. Quare nec opera vitae possunt in iis ab angelis exerceri. Nam vita secunda vitam primam necessario praesupponit.

Item nihil potest exercere opera vitae; quod non habet potentiale principium ad ejusmodi operationes. Atqui angeli quamvis habeant principium, id est, virtutem qua possint corpora, seu partes eorum localiter movere, & hoc motu mediante figurare & certis qualitatibus afficere, imo & quaedam in illis opera exercere habentia aliquid commune cum operibus vitae corporalis, iisdemque valde similia; non tamen habent principium potentiale ad veras & proprie dictas hujusmodi actiones, quia non habent sensum, neque vim progressi vam, comestivam, generativam, &c. ergo non possunt eas exercere. Quare quoties scriptura testatur angelos fuisse locutos, edisse, bibisse, ambulasse, vel quid simile in assumptis corporibus egisse; non proprie sed metaphorice loquitur, videlicet haec eis tribuens ob similitudinem talium operum cum veris operibus vitae, quemadmodum bene docet Theodoretus in Genes. 4. Hinc & Philosophus libro 2. de anima dicit, vocem esse actum animati corporis, lyram vero aut tibiam non emittere vocem nisi secundum metaphoram. Verumtamen sciendum quidquid in hujusmodi operibus invenitur, quod commune esse possit animato corpori, totum id ab angelis per assumpta corpora exerceri posse velut sonum articulatum in aere excitare, qualem nos loquentes excitamus, cibum frangere, & comminuere, liquorem infundere, & utrumque in partes interiores trajicere atque etiam consumere, quod homines edentes & bibentes faciunt. Item movere corpus eo modo quo moventur homines ambulantes. Propter haec enim & locuti fuisse, & edisse, ac bibisse, & ambulasse leguntur in scripturis. Quod autem non fuerit illa proprii nominis commestio & bibitio, testatur angelus Raphael his verbis Tobiae duodecimo. Videbar quidem vobiscum manducare & bibere, sed ego cibo invisibili & potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Nam etsi haec angeli verba quidam ad effectum nutritionis referunt, videntur tamen simpliciter accipienda de manducatione & bibitione proprie dicta. Quod autem de his dicit, id similiter de caeteris vitae corporalis operibus intelligendum est. Nec aliter sentiendum de operationibus quas daemones in assumptis corporibus exercent. Unde & quod generasse interdum leguntur apud authores, ita accipiendum, quod semen ab homine susceptum infuderunt quasi per coitum vasis muliebribus ad hominis generationem, sicut & ab aliis corporibus semina assumunt ad variarum rerum effectiones, quemadmodum hoc ex sancto Augustino lib. 15. de Civitate Dei, cap. 23. declarat S. Thomas prima parte quaest. 51. art. 3. ad ultimum. Quam ob causam, ut idem S. August. ait lib. 3. de Irinitate, cap. 8. qui ex tali concubitu nascitur, non daemonis filius dicendus est, sed hominis potius a quo semen acceptum fuit.

Insuper notandum quod etiamsi angelus assumeret corpus vivens (fieri enim posse ut verum hominem assumat, licet id minus congruum esset, fatetur ibidem sanctus Thomas ad primum) & in eo commoveret vitales operationes sensuum & aliarum potentiarum, ne sic quidem tamen proprie diceretur, exempli gratia, videre, audire, loqui, edere, bibere, ambulare, sed tantummodo corpus aut hominem ad has actiones movendo suscitare. Cujus ratio est; quia operationes illae talibus vocabulis expressae hoc important, ut ab interno ejus cui tribuuntur, principio proficiscantur. Unde etiam est quod etsi Deus omnium operationum vitalium tam in brutis, quam hominibus, propriissime sit author, non tamen illae operationes propriis nominibus expressae Deo tribuuntur. Non enim dicitur Deus ambulare, comedere, volare, &c. scilicet ob rationem consimilem, eo quod hae voces significent operationem internam operanti. Dicitur enim ambulare, non quisquis veram ambulationem producit, sed qui eam producit in semetipso. Et ita de aliis.

At vero quoniam Deus homo factus operationes vitales in seipso homine produxit, fit ut hac ratione Deus proprie manduca verit, biberit, ambulaverit, ac caetera humana fecerit, quae de eo tanquam vero homine scribunt evangelistae. Quare & post resurrectionem vere ac proprie manducavit, ut se non phantasma, sed verum ac vivum hominem esse ostenderet. Nec veritati aut proprietati comestionis derogat, quod cibo tunc sumpto non fuerit nutritus. Certum est enim veram comestionem sine nutritione consistere. Est enim comestio nutritione prior, & ab ea quandoque separatur ut in aegrotis & cibum comestum rejicientibus. Fuit autem in Christo post relurrectionem vera comestio, tum quia procedebat ab interno potentiali principio ad eam operationem ordinato; tum quia nec vis nutritiva, cui facultas comestiva subservit, deerat. Nam corpus Christi talis erat naturae, etiam post resurrectionem, in quod cibus possit converti; quemadmodum sanctus Thomas docet ibidem ad quintum, & S. August. indicat epist. 49. quaest. 1.

Una est objectio adversus praedicta, quod Patres angelis & daemonibus interdum sensum tribuunt, ut sanctus Augustinus in expositione Psalmi 96. & alibi. Sensus autem potentiale principium est ad exercendas operationes sensitivas. Ex quo consequens videtur has saltem vitales operationes ab angelis in corporibus exerceri posse. Sed respondetur sensum, ut angelis tribuitur, significare in genere facultatem cognoscendi seu percipiendi res sensibiles, sive id fiat per intellectum, in cujus objecto etiam sensibilia comprehenduntur, sive per sensum proprie dictum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7