Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Angeli hominibus apparentes quam personam gesserint

§. 8. Angeli hominibus apparentes quam personam gesserint?

PRo scripturarum intellectu quoad apparitiones quae per angelos factae leguntur, & omnino quoad operationes eorum sensibiles hominibus exhibitas, notandum eas aliquando factas fuisse in ipsorum angelorum personis, aliquando vero in persona Dei. In persona quidem angelorum, quo¬ ties locuti sunt velut nuntii a Deo missi quomodo Raphael angelus utrumque Tobiam allocutus est, quando se iis declaravit, & quis esset, aperuit Tobiae duodecimo. Quomodo etiam Gabrielem legimus aut apparuisse aut locutum fuisse Danieli capite nono & decimo. Item Zachariae & Beatae Virgini Luc. primo. Similiter in persona angelorum apparuerunt angeli puero Elizaei, quando dixit ei Elizaeus, Plures nobiscum sunt quam cum illis. 4. Reg. 6. Quin ubicumque in novo testamento leguntur apparuisse angeli humana specie, in propria tantum persona, non autem Dei, locuti inveniuntur. Ex quo enim Deus homo factus inter homines visibilis apparuit, & in veritate humanae naturae ascendit in caelum, non amplius per angelos in humana specie apparentes Dei persona repraesentanda fuit. Nam & apparitiones ante Christi adventum in humana specie factae ex persona Dei, omnes figurae quaedam erant praenuntiantes Deum aliquando futurum hominem, & in vera carne humana inter homines appariturum, ut annotavit S. Thomas prima parte quaest. 51. art. 2. ad primum. Unde sanctus Hilarius scribens in Psalm. 68. dicit filium Dei ad assumendae carnis fidem in hominis specie ab Abraham adoratum, & cum Jacob colluctatum fuisse.

Porro ex Dei persona sequentes habemus angelorum apparitiones in scriptura veteris testamenti, nempe quotiescumque locuti leguntur verbis tanquam a Deo prolatis, licet ipsi assumptis corporibus ea verba formarent. Quod neque falso neque absurde fieri docet S. Augustinus libro 3. de Trinitate capite undecimo. "Quia, inquit, cum verba judicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis; ille praece dixit, sed ille judex". Est autem notandum apparitionem sive allocutionem angelicam ex Dei persona aliquando factam esse sine significatione certae alicujus personae in Deo, velut quando in paradiso dictum est ad Adam: Adam ubi es? Genes. tertio & quando Abrahae dictum est: Egredere de terra tua, Genes. duodecimo, & alias saepe. Aliquando vero in hujusmodi apparitionibus significata est aliqua personarum divinarum distinctio, sic videlicet, ut verba ab angelo prolata ad unam quampiam personam peculiariter referri possint. Ac primum ad personam patris apte referuntur haec verba, Exodi vicesimo. Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Mystice enim significata sunt verba Patris ad filium quem ex Aegypto vocavit Osec 11. Similis est locus Judicum secundo, ubi cum dixisset scriptura ascendisse angelum Domini de Galgalis ad locum flentium, haec eum dixisse commemorat: Eduxi vos de Aegypto & introduxi in terram, &c. Sic & illud Genes. 22. Patri recte accommodatur, ubi Deus Abrahae praecipit immolationem filii. Quo nimirum praecepto significata est voluntas Dei Patris filium tradere volentis in mortem pro redemptione hominis.

Ad personam filii apposite refertur quod ab angelo in Dei persona dicitur Exod. 3. Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, & descendi ut liberem eum. Quibus verbis praefiguratum est filium Dei descensurum de caelo ad liberandum genus humanum. Huc quoque referendum quod Dan. 3. legitur angelus Domini descendisse cum Azaria & sociis ejus in fornacem. Nam de eo in medio fornacis conspecto postea dicit Nabuchodonosor: Et species quarti similis filio DeiImo vero quorundam est haud improbabilis opinio omnes apparitiones angelicas ante Christi ad ventum humana specie factas, eodem corporis schemate & forma fuisse exhibitas, qua Christus ipse postea in carne apparuit; quia nimirum ut supra diximus, filii Dei in carne venturi figuram praeferebant. Sic fere sentiunt Eusebius, Theodoretus & alii Graeci. Quo etiam spectant supra citata S. Hilarii verba. Et illud quod in officio esiastico canitur: O Adonai, qui Moysi in igne flamma rubi apparuisti, & ei in Sina legem dedisti, veni ad redimendum nos in brachio extento. Et illud: Surrexit Christus de sepulchro qui liberavit tres pueros de camino ignis ardentis. Unde & author quaestionum veteris testamenti apud S. Augustinum parte secunda quaestione 18. Nabuchodonosor, inquit, regni merito in camino Christum vidit.

Ad personam Spiritus sancti peculiariter pertinere videtur apparitio, seu potius exhibitio columnae nubis per diem & ignis per noctem, idque propter operationes Spiritui sancto appropriatas, sicut haud dubie ad ejus personam repraesentandam proprie pertinuit apparitio columbae super Christum descendentis, & linguarum ignearum super Apostolos.

Postremo quandam apparitionem factam legimus, qua distincte tres divinae personae significatae sunt, nempe Genes. 18. ubi scriptura refert tres viros Abrahae apparuisse, in quibus tamen tribus unum adoravit, ut de eo canit Ecclesia.

Est item ubi neque Dei neque angeli personam angelus repraesentasse videtur, sed hominis cujusdam, ut Raphael quando dixit: Ego sum Azarias, Ananiae magni filius. Tob. 5. Nisi quis malit hoc etiam dictum in persona ipsius angeli quamvis Tobia non intelligente, ut se dicat Azariam Ananiae magni filium propter significationes etymologicas horum nominum, ut quidam interpretantur. Huc autem referendae videntur apparitiones Sanctorum hominum defunctorum, ut Felicis Nolani Episcopi de quo S. Augustinus lib. de cura pro mortuis, imo & Nicolai & S. Augustini adhuc viventium. Quas apparitiones S. Augustinus putat factas per angelos hominum personam referentes.

Caeterum haec quae diximus omnia, aliaque his similia exhibita fuisse ministerio angelorum, multis locis ostendit scriptura sacra.

Primum apertissimus est locus Judicum secundo paulo ante citatus, ubi verba Dei tribuuntur angelo ante & post sermonem. Item Gen. 22. modo Dominus, modo angelus locutus fuisse ad Abraham dicitur, semper tamen verbis Dei, nisi quod posteriori loco etiam suam personam angelus insinuat cum ait: Permemetipsum juravi dicit Dominus. Sic Gen16. & angelus & Dominus apparuisse dicitur Hagar fugienti. Sic & Gen. 32. Jacob scribitur luctatus cum Domino, qui tamen Osee 12. angelus fuisse perhibetur. Ac rursum Judicum 13. is qui apparuit parentibus Samsonis, modo angelus, modo Dominus vocatur. Sed & apud Danielem cap. 3. Nabuchodonosor eum qui cum tribus pueris in fornacem descenderat, modo filium Dei vocat, modo angelum a Deomissum. Atque huc etiam reduci potest, quod Deut. ultim. legitur Moysen a Domino sepultum fuisse. Hoc enim Judas in epistola significat a Michaele Archangelo factum. Jam de visione Moysi ostensa in rubo Exod. 3. deque lege ei tradita in monte Exod. 20. quibus locis ipse locutus dicitur, & illa dicta sunt quae non possunt nisi in Dei persona dici; constat eandem esse rationem. Testatur enim Stephanus in oratione sua Act. 7. angelum Moysi in rubo apparuisse, & filios Israel in dispositione angelorum legem accepisse. Quod idem de lege per angelos data confirmat Apostolus Gal. 4. & Hebr. 2. An autem etiam vox patris de caelo super Christum audita tam ad Jordanem Matth. 3. quam in monte Matth. 17. dicentis: Hic est filius meus dilectus; & species columbae quae super eum descendit, Spiritum sanctum repraesentans, rursumque vox Patris respondentis ei; Et clarificavi & iterum clarificabo. Joan. 12. factae fuerint angelico ministerio, scriptura quidem aperte non dicit, idem tamen de his quod de supra memoratis exemplis judicandum esse, plusquam probabile est, non obstante contra opinione Dominici Soto, quoad speciem columbae, quam factam esse putat immediate a solo Deo ad repraesentandum Spiritum sanctum, idque, ut ait, propter dignitatem Christi Quae ratio nihilo magis probare videtur de specie columbae, quam de voce Patris, aliisque similibus. Illud certe quod Joan. 12. legitur angelico ministerio factum fuisse ex ipso loco apparet. Qui enim vocem intelligebant, & proinde ex persona Patris filio respondentis editam sciebant, dicebant tamen, Angelus ei locutus est. Sic & Luc. 22. angelus de caelo verbis, ut credibile est, paternis, Christum in agonia positum confortavit, tanquam orationi ejus quae ad Patrem ferebatur, respondens, sicut respondit Joan. 12. Nulla igitur obstat ratio cur non idem de specie columbae dicamus, praesertim cum Sanctus Augustinus lib. 4. de Trinitate, cap. ultim. non solum existimet apparitiones quae factae sunt ante Christi incarnationem, per angelos factas fuisse, sed & eas omnes quae post incarnationem verbi factae sunt, non sine intellectuali creatura exhibitas fuisse probabilius opinetur.

Plura de hujusmodi apparitionibus angelorum ministerio factis, vide apud eundem S. Augustinum lib. 2. ejusdem operis capit. 5. 6. & 7. & lib. 3. cap. decimo & undecimo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8