Capitulum 9
Capitulum 9
Quomodo Deus corporaliter apparuisse legatur
EX dictis perspicuum est, quomodo Deus aliquando corporaliter apparuisse legatur, nimirum angelis eo quo supra dictum est modo corpora sibi ad tale ministerium formantibus, & in Der persona loquentibus. Est autem firmissime tenendum in omnibus apparitionibus, quibus Deus corporaliter apparuisse legitur, non esse visam Dei substantiam oculis corporeis, sed tantummodo exhibitum corporeum aliquid, quo visibiliter conspecto aut sensibiliter percepto, Deus invisibiliter intellectui repraesentaretur. Ipsa enim Dei natura, cum sit incorporea & immaterialis, sub objecto visus corporalis, atque omnino sensuum corporeorum, tam interiorum quam exteriorum, non continetur. Neque enim potentia organica extendi potest ultra corporea. Quam certissimam hujus doctrinae rationem assignat sanctus Thomas prima parte quaestione 12. art. 3.
Scripturae sunt Joannis 1. & 1. Joannis 4. Deum nemo vidit unquam, & 1. Timoth. 1. ubi Apostolus invisibilem Deum vocat, & capit. sexto. Quem, inquit, nullus hominum vidit sed nec videre potest. Ex his enim & hujusmodi scripturis docet sanctus Augustinus Dei substantiam, ut nullo modo mutabilem, ita nec ullo modo corporaliter visibilem esse. Loca sunt lib. 2. de Trinitate, capit. decimosexto, decimoseptimo, & decimoocta vo, & lib. 3. cap. decimo & undecimo. Idem epistola 112. capit. 9. exponens illud: Deum nemo vidit unquam, negat Deum videri vel in hac vita, vel in futura, eo modo quo visibilia ista quae corporali visione cernunturSanctus Hieronymus quoque super Isa. 1. scribit faciem Dei juxta naturae suae proprietatem a nulla creatura videri, sed sola mente cerni. Et Joann. Chrysostomus homil. 39. in Genesim: Ne putes, inquit, oculis carnalibus videri divinam illam & incorruptibilem substantiam. Eadem est omnium Catholicorum doctrina. Quanquam hoc quod est, corporaliter videri non posse, non ita Deo peculiare est, ut non etiam omnibus substantiis incorpcreis commune sit. Quicquid enim incorporeum est, nec sensu nec imaginatione percipi potest, sed solo intellectu, ut constat ex ratione paulo ante allata.
Quod ergo legimus Exod. 33. Dominum cum Moyse locutum facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum, nequaquam in eum sensum accipi debet, ut Moyses intelligatur substantiam Dei corporalibus oculis aspexisse. Nam ea visione, cujus ibi mentio fit, Moyses haud contentus, paulo post Dominum rogat, ut ipsi faciem suam ostendat atque hoc responsum recipit: Non poterit videre faciem meam. Non enim videbit me homo & vivet. Et iterum: Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris. Non ergo proprie intelligi potest Moysen cum Deo locutum fuisse facie ad faciem; sed sensus est, eum fuisse cum Deo locutum familiariter, ita ut non tantum vocem loquentis perciperet, sed & speciem corpoream, qua Dei praesentia significaretur, aspiceret, qualiscumque demum ea species fuerit. Hoc enim scriptura non expressit.
Posteriora autem Dei vidit, quando in eo schemate videndum se illi Deus exhibuit, quo in carne, erat venturus. Est enim humana substantia altera eaque posterior ac multo inferior filii Dei natura. Ad eundem modum recte intelligitur quod Jacob Gen32. vidisse se dicit Dominum facie ad faciem. Quod que Isaias cap. 6. testatur se Dominum exercituum vidisse oculis suis.
Sed objicitur locus ex S. Augustino lib. 22. de civ. Dei, cap. 29. ubi dicit oculorum glorificatorum vim fore praepollentiorem quam oculorum mortalium, sic ut non tantum corpora videant, sed etram incorporalia, ipsamque incorpoream Dei naturam. Ad quod recte respondet S. Thomas ex S. Augustini sententia oculos corporeos glorificatos eo modo Deum visuros, quomodo nunc oculi nostri vident alicujus hominis vitam. Vita autem, inquit, non videtur oculo corporeo, ut per se visibile, sed ut sensibile per accidens. Quod quidem ab ipso sensu non cognoscitur, sed statim cum sensu ab aliqua alia virtute cognosci tiva. Sic enim in omnibus rebus corporalibus sensu perceptis statim ipse Deus menti occurret in illo beatitudinis statu. Hoc autem eodem S. Thoma teste, continget tum ex perspicuitate intellectus, tum ex refulgentia divinae claritatis mundo corporeo innovato. Atque hunc esse sensum verborum Augustini patet ex ipsius subjuncta declaratione, qua quaestionem de hac re a se motam plane ac diserte explicat.
Utrum vero simili quodam sensu possit excusari doctrina cujusdam veteris scriptoris Ecclesiastici nomine Servi Dei, de quo refert Gennadius in catalogo cap. 87. quod edito quodam libro docuerit Christum ab ipso ejus conceptu semper carnis suae oculis & Patrem vidisse & Spiritum sanctum, per specialem & unitam Dei & hominis societatem, idque contra quosdam qui dicebant Christum in hac vita degentem non vidisse carneis suis oculis Patrem, sed demum post resurrectionem suam & ascensionem in caelum, difficile est nobis aestimare, eo quod liber ille non exstet; tametsi Gennadlus ita rem commemorat ut authorem propter hanc doctrinam nullius condemnet erroris, sed ut scribentem contra quosdam errantes commendare potius videatur.
On this page