Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

An essentiam Dei viderit aliquis in hac vita

§. 10. An essentiam Dei viderit aliquis in hac vita?

OCcasione corporalium apparitionum, de quibus hic proprie agitur, ulterius quaeri solet; utrum in hac vita concessum alicui fuerit, ut Deij. essentiam videret, non quidem oculis corporis, quod omnino impossibile esse diximus, sed oculis mentis. Pro parte affirmante facit authoritas Augustini qui lib. 12. de Genesi ad liter. cap. 26. & 27. putat id quod Moysinegatum fuit Exod. 33. quando ei dictum est. Non poteris videre faciem meam, &c. alias ei concessulouisse, idque significari verbis Domini Numer. 12. de Moyse dicentis: Ore ad os loquor ei. & palam & non per aenigmata & figuras Dominum videt. Hinc enim Augustinus colligit in ea substantia qua Deus est, nulla assumpta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur, Deum a Moyse visum fuisse. Et hoc idem sentit de Apostolo Paulo, quando raptus fuit in tertium caelum, ut patet eodem loco usque ad finem libri. Similia de Moyse & Paulo disputat epistola 112. de videndo Deo ad Paulinam cap. 13. De solo autem Paulo eandem sententiam tradit S. Augustini titulo lib. 65. quaestionum ad Orosium quaest. 63.

Denique de utroque, sermo quidam ex iis qui feruntur ad fratres in eremo, verbis admodum apertis, sed quos Augustini non esse plane convenit inter doctos.

Huc item allegantur Basilius homil. 1. Hexam. Moysi tribuens eandem Dei visionem quam angelis, & S. Ambrosius ejusdem tituli lib. I cap. 2. simile quid de Moyse, dicens: Item commentarius Ambrosianus super 2. Corinth. 12. nec non Beda & S. Anselmus in ejusdem loci commentario, & Hugo Victorinus quaest. 34. super eandem epistolam, de Paulo id ipsum affirmantes. Quibus accedunt Lyranus & Burgensis.

Inter Scholasticos vero sanctus Thomas, Augustini motus authoritate eandem de Moyse & Paulo opinionem tenet prima parte quaestione 12. articul. undecimo ad secundum, & secunda secundae quaestione 174. articulo quarto, & quaestione 175. articulo tertio, quarto & quinto, docet autem eos Deum per essentiam vidisse, constitutos quidem in hac vita mortali, sed abreptos, ut loquitur, a sensibus corporeis, licet animae eorum per idem tempus non essent a corporibus separatae. Hoc enim ipse Augustinus lib. 12. de Genesi ad literam cap. 27. se sentire satis indicat. Sanctum Thomam in hoc sequuntur Cajetanus ac caeteri ejus sequaces, nec non Durandus in 4. dist. 49. quaest. 6.

Horum omnium praecipuum fundamentum est in duabus scripturis: Altera loquente de Moyse Numer. 12. Cujus quidem loci in hanc partem sententia confirmari posse videtur ex his verbis Apostoli 1. Corinth. 13. Videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quae verba persimilia sunt illis quae Numer. 12. habentur. Certum est autem Apostolum hic loqui de visione Dei per essen tiam in eo quod dicit. Facie ad faciem. Altera de Paulo 2. Corinth. 12. ubi ipse de se scribit se raptum fuisse usque ad tertium caelum & in paradisum, & audivisse arcana verba, quae non licet homini loquiNam tertium caelum sedes beatorum est fruentium visione Dei; & paradisus tanquam beatorum locus latroni promittitur a Christo Luc. 23. Arcana autem & ineffabilia verba non videntur alia convenientius intelligi quam mysteria solis beatis spiritibus conspicua.

Addunt etiam scripturam Exod. 33. ubi Dominus hanc visionem Moysi promisisse videtur his verbis: Ego ostendam tibi omne bonum. Haec enim promissio non videtur posse compleri nisi ostensa & ad videndum exhibita Dei essentia.

Porro diversa sententia alios multos & magnos habet authores, constanter negantes quemquam in hac mortali vita positum ea visione Deum intueri posse, quae in aeternam vitam mundis corde servatur, dicente Domino: Beati mundi corde, quoniam ips Deum videbunt. Neque ullam ab hac regula exceptionem admittentes. Ita docet imprimis Evaristus Papa in 1. epistola decretali, ubi exponens illa verba Pauli 1. Timoth. 6. Qui lucem habitat inaccessibilem, etiam negat ullum hominem in hoc mortali corpore lucem illam aliquatenus posse contueri, dicitque Moysen, & caeteros prophetas tantum in aenigmate & figura Deum vidisse.

Idem docent sanctus Dionysius Pauli discipulus libr. de mystica Theologia capit. 1. Gregorius Nazianzenus libr. de fide circa finem, & libr. 2. Theologiae sub initium. Item hujus discipulus sanctus Hieronymus in commentario super Isa. 6. Moysen ab hujusmodi visione nominatim excludens; quod & facit libr. 3. contra Pelagianos capit. 5. Joann. Chrysostomus homilia 14. super Joannem similiter hanc visionem a Moyse removens. Qui etiam scribens in 2. Corinth. 12. satis hoc ipsum significat de Paulo. Leo in sermone de transfiguratione Domini. Cyrillus libr. 1. in Joannem cap. 22. & libr. 4. capit. 8. Gregorius Romanus libr. 5. moralium. capit. 20. & libr. 18. cap. 37. & 38. quo loco & de Moyse & Paulo negat. Item homilia 8. super Ezechiel. ubi & Paulo quamvis in tertium caelum rapto visionem hanc denegat, & objectionem de Isaia qui vidit gloriam Dei dissolvit. Item Angelomus super Cantica ad illud capitis quinti. Atque transierat, Franco tomo 12. de gratia Dei, nominatim id negans de Paulo. Prudentius in apotheosi contra Patripassianos significans nec Moysi id contigisse quamvis petenti. Item in hymno ante somnum sic canit: Ades pater supreme, quem nemo vidit unquam. His adde glossatorem super illud Excd. 33. Non videbit me homo, &c. A quibus authoribus nequaquam sejungendum putamus sanctum Ambrosium licet pro diversa parte allatum. Nam libr. 5. de fide ad Gratianum, capit. ultim. aperte negat Moysen & Paulum in hac vita facie ad faciem Deum vidisse, ac de utroque ex scriptura probat. Basilius quoque homilia 1. de jejunio, dicens quod Elias in spelunca meruit, quantum fas est homini Deum videre, significare videtur nemini in hac vita contingere perfectam Dei visionem. Nam illud, quantum fas est homini, videtur supplendum, mortali, nisi forte quis existimet Basilium absolute locutum, cum ait, quantum fas est homini, atque ita non solum Moysi, sed etiam Eliae beneficium ejusmodi visionis ascripsisse. Quin etiam Cajetanus in commentario Numer. 12. a priori sententia recedit, affirmans eo loco nec Hebraice significari visionem Dei per essentiam. Sed nec. in commentario 2. Corinth. 12. ejusmodi visionis meminit.

Utuntur autem Patres ad hujus sententiae probationem his fere scripturis tam speciatim ad Moysen & Paulum quam generatim ad caeteros omnes mortales pertinentibus, Exod. 33. Non poteris videre faciem meam. Non enim videbit me homo & vivet. Et infra: Faciem autem meam videre non poteris; & 1. Corinth. 13. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut & cognitus sum. Et paulo ante: Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Utuntur & his scripturis Joannis 1. Deum nemo vidit unquam. Et 1. Timoth. 6. Qui lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Est licet has scripturas quia absolute loquuntur & non pro certo tempore, alii malunt intelligere de visione quae fit oculis corporeis (in quem sensum & superius eas adduximus) tamen verior sensus est de beatifica, sicut ostendo in commentario 1. Timoth. 6.

Accedunt scripturae quae visionem Dei justis promittunt in praemium tripuendum post hanc vitam, ut Matth. 5. 1. Joann. 3. Apoc. ult. Psal. 16. & alibi, non igitur apparet hoc cuiquam concedi durante hac vita qua adhuc certatur pro praemio¬

Postremo, si Moyses & Paulus viderunt Dei essentiam; ergo desierunt habere fidem, utpote non consistentem cum clara Dei visione, ut patet ex ipso Apostolo 1. Corinth. 13. & proinde desierunt esse via¬ tores. Nec sufficere videtur responsio S. Thomae secunda secundae, quaestione 175. articulo tertio ad secundum, scilicet lumen gloriae in illis non habuisse esse permanens, sed fuisse eis datum per modum transeuntis. Nam ne in transitu quidem, nec in instanti simul consistunt fides & lumen gloriae, quomodo simul in eodem esse non possunt lumen clarum & obscurum.

Deinde ex eadem sententia consequens videbitur Moysen & Paulum ne quidem cessante ejusmodi visione potuisse habere actum fidei. Sicut enim qui vidit Romam ejusque postea meminit, non habet fidem sed evidentiam de eo quod vidit; ita qui vidit per essentiam Deum, si postea ejus visionis recordetur (sicut haud dubie recordati fuerunt Moyses &

Paulus, dato eo quod viderint) evidentiam habebit rei visae, non fidem.

Ad quaestionem respondetur. Primo quidem non esse impossibile cuiquam in hac mortali vita concedi a Deo ut Deum per essentiam videat, praesertim eo modo quem sanctus Angustinus & sanctus Thomas ponunt, scilicet per abstractionem animae non quidem a corpore, sed a sensibus corporeis, & ab usu vitae hujus mortalis. Neque absurdum esse id fieri ad tempus & per modum actionis cujusdam transeuntis, anima statim post ad vitae mortalis officia redeunte. Nam hujusmodi visio non facit absolute

beatum, quia non adfert impeccabilitatem, nisi pro eo tempore quo durat. Unde non est impossibile eum qui hoc modo Deum viderit, postea peccare & damnari.

Secundo, nec illud simpliciter impossibile est, ut quis utens sensibus corporeis Deum per essentiam videat. Habemus enim hujus rei exemplum in Christo, cujus anima Deum perfecte vidit incessanter ab initio conceptionis, cum esset in carne mortali. Nam in corpore immortali, & tamen sensibus corporeis utente anima, Deum videre erit omnibus peatis commune.

Tertio, quamvis haec non sunt impossibilia, probabilior tamen sententia est, nemini mortalium ne Paulo quidem & Moysi, ac multo minus Eliae, Isaiae, Stephano, Benedicto, aut cuiquam aliorum concessum fuisse, ut in hac vita Deum per essentiam videret. Quae res satis probatur argumentis adductis pro parte negante.

Nec contrarium probat scriptura Numer. 12. Quod enim ibi dicitur Moyses palam & non aenigmate Dominum videre, sed ore ad os cum eo loqui, dictum est aliorum prophetarum comparatione, quibus non tam illustres & manifestae de Deo imagines exhibebantur, quibusque Deus non tanta familiaritate loquebatur, ut Moysi. Hoc enim significat phrasis illa. Ore ad os loqui. Nec aliud eo loco dicitur quam quod Exod. 33. dicit scriptura. Loquebatur autem Dominus ad Moysenfacie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum. Ubi tamen adhuc postea dictum est ei: Non poteris videre faciem meam. Satis igitur apparet Dominum illis verbis Num. 12. loqui de ordinario & perseveranti modo quo cum Moyse agebat, supra alios prophetas, non de una aliqua visione singulari ac momentanea. Cujus scriptura nusquam meminit. Quod & Cajetanus in ejus loci commentario docte observavit. Ex quibus etiam intelligitur non debere hunc locum comparari cum eo qui est apud Apostolum 1. Corinth. 13. Nam eo loco comparatio fit notitiae Dei ac rerum divinarum quae potest haberi in hac vita, cum ea quae pro praemio exspectatur in altera vita. Itaque hujus comparatione nunc videmus per speculum in aenigmate, quia tunc videbimus facie ad faciem, id est, omnino perfecte, ita ut perfectior visio non sit deinceps exspectanda.

Quod autem Exod. 33. Dominus dicit ad Moysen: Ego ostendam tibi omne bonum; intelligendum est cum exceptione subjuncta, dictumque est phrasi Hebraea hoc sensu: Quidvis tibi praestabo; hoc autem quod petis ut gloriam meam tibi ostendam, & faciem meam videas, praestare non possum, scilicet secundum ordinariam potentiam. Non enim videbit me homo & vivet. Unde loco hujus beneficii denegati mox aliud magnum amico praestitit, ostendens ei posteriora sua, id est, speciem humanitatis Christi.

At neque de Paulo convincit locus 2. Corinth. 12. Non enim ibi visionis Dei aliqua mentio, sed tantum raptus in caelum & paradisum, ubi audierat arcana & ineffabilia verba. Quorum nihil convincit Deum ab eo visum fuisse per essentiam. Nam in caelo empyreo creati fuerunt angeli, non tamen statim clara Dei visione beati. Paradisus autem Apostolo idem est cum tertio caelo. Audire vero minus est quam videre & magis ad fidem pertinet quam ad evidentiam cognitionis. Nam ex auditu fides est, non evidentia. Cum igitur non ad videndum, sed ad audiendum arcana quaedam raptum se dicat Paulus, idque probabilius anima manente in corpore, quemadmodum ipse etiam sanctus Thomas opinatur, quam a corpore separata, patet non admodum ex eo loco fieri probabile, quod Deum viderit per essentiam. Nec obstat quod ante dixerat: Veniam autem ad visiones & revelationes Domini. Nam visionis nomen in scripturis generale est, sicut & revelationis. Siquidem & Numer. 12. visio obscurioribus revelationibus annumeratur. Et Apostolus quidem hoc loco non intelligit visiones & revelationes Domini tanquam objecti, sed tanquam revelantis, scilicet Christi Domini. Nam alioqui dixisset, visionem Dei. Ac rursum quod genus visionum intelligat ostendit, quando velut exponens dicit se audivisse verba arcana, nimirum audiendi vocabulo significans illis suis visionibus adhuc aliquid ad evidentiam defuisse. Certe cum Apostolus eo loco commemoret sua gloriosa propter pseudo-apostolos, si Deum per essentiam vidisset, id utique clare expressisset, ut posset intelligi.

Nec concludit argumentum de latrone cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso. Latro enim in paradisum receptus est ut civis ibi permansurus, & proinde particeps regni & omnium bonorum cum Christo. Paulus autem ad horam illuc admissus tantum ut peregrinus, cui datum quidem audire quaedam illius loci secreta, sed non videre, id est, non perfectam eorum cognitionem & participationem assequi, sed imperfectam, licet excellentiorem ea quam caeteri fideles quasi a longe audiendo percipiunt. Unde nec Paulus dicit se cum Christo fuisse, sed quasi id sibi nondum contigerit adhuc postea dicit; Cupio dissolvi & esse cum Christo. Latroni autem dicitur: Mecum eris in paradiso.

Ad Patres vero quod attinet, quicquid sit de Basilii sententia qui de Moyse & Elia invenitur similiter locutus; sanctum Ambrosium certe non ita de Moyse sentire quod Deum viderit facie ad faciem, eo modo quo Paulus loquitur 1. Corinth. 13. satis ex alio loco, ubi id aperte de utroque negat, ostensum est. Quare quod in Hexam. dicit Moysen clara atque perspicua praesentiae divinae cognitione fuisse dignatum, tantummodo dictum est ad differentiam aliorum prophetarum, quibus minus claras sui species Deus exhibere solitus sit, ut ex ipso loco satis intelligitur. Unde quamvis sanctum Basilium in eo opere imitetur, ac saepe ad verbum exprimat; hic tamen non putavit addendum, perinde ut angeli; quod in Basilio habetur.

Porro commentarius Ambrosianus non aliud dicit quam Paulum raptum inparadisum, de quo Do¬ minus latroni promiserat; visionis autem Dei non meminit.

Bedae commentarius non est ab Augustino diversus, utpote contextus ex Augustini verbis. Eundem hac in re secuti sunt Anselmus & Hugo, ut in plerisque aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10