Capitulum 11
Capitulum 11
Quomodo daemones obsideant homines corporaliter
CUm daemones sint incorporei, nihil est quod Deos impediat, modo divinitus permittantur, quo minus ingrediantur in hominum corpora. Habent enim omnes angeli tam boni, quam mali ex natura sua virtutem transmutandi corpora humana, sicut & alia corpora naturalia, quemadmodum alibi dictum est. Quoniam autem Joanne Damasceno teste, ubi operantur, ibi sunt, hinc est quod dicuntur illabi corporibus, sive intrare corpora, atque in iis esse, quando in iis operantur, scilicet ea quoque transmutando. Tunc enim ratione operationis ipsi vel angeli vel daemones substantialiter, id est, secundum substantiam suam in corporibus esse vere dicuntur, quamvis non ita secundum substantiam, ut sint de substantia hominis, ac per modum formae substantialis aut interni principii moveant corpus sicut anima movet; sed instar motoris externi, quomodo intelligentia caelum & gubernator movet navim.
Et primum quidem possunt daemones in humanis corporibus mutationes facere mere corporales, velut e loco in locum transferre, morbos immittere, hominem mutum, surdum, vel coecum efficere, in ignem vel aquam projicere, corpus ejus incurvum reddere, ut sursum aspicere nequeat, & similia. Quorum exempla habemus in evangelio¬
Deinde mediante eadem virtute motiva possunt varie operari circa sensus hominum exteriores, eosque immutare; vel intrinsecus in organa impedimentum immittentes; vel forinsecus objiciendo species alienas; vel alio quocunque modo iis illudendo, ita ut homines etiam praesentia non percipiant, & ea quae non sunt, videre sibi videantur. Quo pertinet hominum in bestias transformatio, secundum externam dumtaxat & apparentem speciem. Cujus exempla quaedam refert S. August. lib. 18. de civit. Dei, cap. 18. Haec autem omnia & his similia, sunt obsessionis diabolicae genera quaedam, sed imperfecta tantum & sccundaria. Unde nec solent qui talia patiuntur, simpliciter obsessi vocari, sed a diabolo vexari. Atque his modis possunt daemones etiam bestias obsidere, Deo permittente. Cujus rei exemplum de porcis habemus in evangelio, & de serpente in Gen. Perfectum vero ac praecipuum obsessionis diabolicae genus est, quando daemon ita commovet & perturbat hominis imaginationem, ut mentis usus impediatur. Id autem facit vel varie concitando humores in corpore, unde naturaliter sequitur interiorum sensuum perturbatio, ut fit etiam in iis qui absque daemonis vexatione phrenetide laborant. Vel magis immediate circa interiores sensus operando, dum species aut inexistentes permiscet atque confundit, aut peregrinas objicit. Ubi notandum quoniam phrenetici daemoniacis in multis similes sunt, ita ut hac in re saepe contingat error, dum vel daemoniaci judicantur, qui tantum phrenetici sunt; vel contra, eos qui vere obsessi sunt a daemone, hujusmodi signo cognoscendos esse, si faciant aut dicant aliqua, quae ab homine fieri nequeant absque operatione substantiae separatae, cujusmodi sunt arcana dicta aut facta aliorum nec visa nec audita prodere, dicere quid in remotis locis geratur, lingua quam nunquam didicerint loqui, literas quas non didicerint legere aut scribere & alia his similia. Quorum nihil facere possunt nec qui tantum phrenetici sunt, nec qui simulate tantum daemoniaci.
Porro qui juxta perfectum hunc modum a diabolo vexantur peculiariter obsessi & possessi a diabolo & daemoniaci dici solent. Neque hoc loco inter obsessos & possessos distinguimus, quod quidam faciunt; quasi plus aliquid sit possessum esse a daemone quam obsessum. Nam scriptura quidem neutrum habet vocabulum. Patres autem utrolibet indifferenter utuntur. Iidem vocantur etiam Graeco vocabulo energumeni, quasi inoperati, id est, ab inoperante spiritu acti. De hoc igitur genere evangelium subinde testatur non tantum quod daemonibus vexati, verum etiam quod in eos ingressi sint daemones, scilicet pro¬ p pter efficaciorem & pleniorem in ipsis operandi potestatem. Qua etiam rationis usum in illis intervertunt, adeo ut nesciant quid agant aut loquantur, quando daemon in eis agit aut loquitur, sicut nec serpens in quo diabolus tentavit Evam, nec asina qua angelus locutus est ad Balaam, uti scribit S Thomas secunda secundae quaest. 165. art. 2.
Illud denique notandum, daemoniacos etsi intervalla quaedam habeant quibus cesset in iis actualis operatio diabolica, tandiu tamen a daemone obsessos dici, donec potestas operandi in iis daemoni fuerit adempta, quod fit per daemonis ejectionem, quae non aliud est quam potestatis quam in obsessum habebat, ablatio.
On this page