Capitulum 12
Capitulum 12
Utrum daemones illabantur mentibus. hominum
QUaerit Magister utrum daemones animabus seu mentibus hominum illabantur, idque exponit secundum substantiam. Qua de re Didymus in libris de spiritu sancto nonnulla disserit. Nam lib. 1. non procul ab initio docet spiritum sanctum implere animas hominum, id vero angelis nequaquam competere. Quo argumento concludit spiritum sanctum Deum esse, non creaturam.
Idem porro sub finem libri tertii explicat quomodo Satanas interdum non tantum intrare in cor hominis, sed & implere illud dicatur, videlicet non mentem ipsam movendo, quae potestas, solius est Trinitatis, sed multiplicia vitiorum incentiva, quibus ipse plenus est, suggerendo. Ex Didymo suam accepisse sententiam videtur Gennadius, libro de ecclesiasticis dogmatibus cap. 82. Ex eodem non modo sententiam accepit, sed & ipsa verba descripsit Beda in suum commentarium super Actor. 5. Et ille quidem negat daemones substantialiter illabi animae: Hic vero dicit solam Trinitatem posse implere mentem hominis secundum substantiam, verba utriusque authoris sunt in Magistro. Cujus contemporancus Bernardus serm. 5. super Cantica aliis verbis hoc idem docet. Exstat etiam inter opera August. liber de spiritu & anima, cujus capit. 27. dicitur quod solus Deus implet mentem hominis, licet aliquo modo Satanas etiam implere dicatur. Haec istorum doctrina quo plenius intelligatur, sciendum est multis modis soli Deo competere, quod aut impleat hominum mentes, aut iis illabatur.
Ac primo confitendum est (quod a dictis aut horibus traditur) solum Deum implere mentem hominis secundum substantiam, id est, solum Deum praesentia suae naturae intimum esse toti animae intrinsecus eam continendo, conservando, gubernando, & in ea operando. Cujus rei imago quaedam est in anima respectu corporis. Ipsa enim totum corpus implet, quodammodo secundum substantiam, dum sua praesentia dat & conservat corpori vitam, ipsum gubernat & in eo operatur.
Secundo, solus Deus implet cor hominis; quoad desiderii ejus capacitatem. Quod quidem fit quando visione substantiae ejus satjatur desiderium creaturae rationalis: Unde scriptum est in psalmo: Qui replet in bonis desiderium tuum; & in alio: Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Tertio, solus Deus cor hominis implet per cognitionem, quia omnia cordis penetralia & recessus, id est, quascumque etiam cogitationes occultissimas, affectiones, & intentiones cordis, ipse solus intima sua virtute scrutatur & cognoscit. Unde Joannes I. epistolae capite tertios Majorest Deus corde nostro & novit omnia.
Quarto, peculiari quadam ratione Deus illabi diScitur mentibus hominum, quando eas gratiae suae praesentia sanctificat, & domicilium ac templum suum efficit. Quas etiam hac eadem ratione implere dicitur infusione gratiae abundantioris, juxta illud Actor. 2. Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Et illud Ecclesiasticum: Reple tuorum corda fidelium. Horum igitur quae dicta sunt, nihil competere potest angelis, ne bonis quidem; sed tam boni angeli quam mali non aliter quam extrinsecus mentem movere possunt, objiciendo sensibus tam internis quam externis imagines earum rerum, quae ad electionem boni vel mali inclinent, atque per hunc modum res hujusmodi intellectui ac voluntati proponendo, minime vero consensum voluntatis (quod solius Dei est) efficaciter operando. Unde tantum suadere & suggerere vel bona vel mala dicendi sunt.
Porro daemonum suggestioni qui consentiunt, in eos jam intrare, eosque interdum etiam implere diabolus dicitur, non secundum substantiam eo modo quo supra explicatum est, quem Deo proprium diximus; sed secundum effectum suggestionis extrinsecus adhibitae, & secundum potestatem do minationis. Ita legimus Luc. 22. diabolum intrasse in Judam quando consilium coepit tradendi Dominum. Pro quo Joannes cap. 13. dicit diabolum misisse in cor Judae ut traderet Dominum. Ita rursus apud Joannem infra eodem capit. legimus Satanam post buccellam intrasse in Judam, quando ad exequendum scelus proditionis e sacro convivio surrexit atque exivt. Sic etiam Actor. 5. legimus a Petro dictum Ananiae: Cur implevit Satanas cor tuum! quomodo secundum fidem Graecorum codicum legunt etiam authores Latini, Fulgentius epistola 1. cap. 8. & Beda in commentario, quomodo etiam vertit Hieronymus ex Didymo libro 3. de Spiritu sancto.
Hanc autem phrasim qua diabolus dicitur ingredi cor hominis, adeo probat Gregorius lib. 6. epistolarum epistola 31. ut hoc negantem dicat in haeresim Pelagianam cadere; nimirum agens contra quosdam qui dicebant animam Adae non fuisse mortuam in peccato, eo quod diabolus in cor hominis non ingrederetur. Quae doctrina Pelagiana est, primo canoni Arausicano contraria.
Jam quod de daemonibus dicitur, id conformiter de bonis angelis intelligendum, qui & ipsi secundum effectus sanctarum suggestionum ingredi in cor hominis, atque in eo operari recte dicuntur, juxta illud Zachar. 1. Angelus loquebatur in me. Qua scriptura ad hanc rem utitur Bernardus libro quinto de consideratione ad Eugenium cap. 5. ubi hoc ipsum bonis angelis diserte tradit, & quomodo hoc aliter angelis, aliter Deo competat dilucide exponit.
On this page