Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quot et qui sint Angelorum ordines

IN DISTINCTIONEM NONAM. §. 1. Quot & qui sint Angelorum ordines?

DE ordinibus angelorum quot & qui sint, & quibus proprietatibus inter se discreti, ita disserendum nobis est, ut meminerimus istorum cognitionem a sensibus atque experientia mortalium remotissimam esse, & proinde de iis non ex humanis rationibus pronunciandum, sed tantum asserendum quantum scripturae sacrae & majorum authoritas hic nobis praelucet. Nam & Patres hanc rem sobrie sibi attingendam putarunt. Unde Hilarius narrans psal. 129. Quis angelorum & potestatum & dominationum & thronorum & principatuum officia rationesque percipiet? Similiter Aug. Ench. 58. ingenue fatetur se ignorare, quomodo se habeat beatissima illa & superna societas, & quae ibi sint differentiae personarum & lib. ad Orosium contra Priscillianistas, & Origenistas cap. 11. dicit se firmissime credere & indubitata fidem tenere, quod in caelestibus sint sedes, dominationes, &c. & quod inter se differant, sed quaenam illa sint & quid inter se differant, nescire, nec in ea ignorantia ullum esse periculum. Item Bern. lib. 5. de consideratione c. 4. post enumerata quaedam de angelis quae legendo comperta dicit, & fide tenenda (inter quae ponit quod distincti sint in personas, dispositi in dignitates, ab initio stantes in ordine suo) tandem docet opinionis esse, non fidei, quibus officiis, meritis, gradibus, ordinibus inter se distinguantur, quorum in scripturis distincta exprimuntur nomina. Et in serm. de S. Martino cum ordines angelorum enumerasset, ait: Bene nomina novi, forte hoc totum est. Quin & ipse Dion. lib. de caelesti hier. cap. 6. ubi tractationem doctrinae de angelorum ordinibus aggreditur, praefatur solum Deum & ipsos angelos certo scire quot sint & qui caelestium naturarum ordines.

Ut igitur hac in re scripturam imprimis ducem sequamur, ex Apost. Paulo colligimus sex aut septem distinctos ordines angelorum. Nam Col. 1. quatuor expressit ordinum angelicorum nomina, thronos, dominationes, principatus & potestates, & quamvis Aug. Enchir. loco jam citato existimet Apost. quatuor illis vocabulis universam caelestem societatem complexum esse; ex aliis tamen Apost. locis aliud apparet. Siquidem in epist. ad Eph. 1. addit virtutes. Ac ne putemus vel hoc ordinum numero totam multitudinem caelestium spirituum ab eo comprehensam fuisse; addit ibidem hanc generalem clausulam: Et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Dictis ergo ordinibus addit idem Apost. angelos Rom. 8. utique tanquam ordinem a principatibus & virtutibus distinctum; cum alioqui nomen angeli passim per universam scripturam communiter omnibus supernis spiritibus tribuatur. His accedit archangeli nomen, quod idem Apost. 1. Thess. 4. nec non Judas in sua epistola expresserunt. Hoc autem etsi non ab aliis nominibus distinxerunt, ipso tamen nomine quandam prae aliis angelis vel omnibus vel aliquibus excellentiam ac superioritatem significari dubium non est. Et haec quidem ex Apost. Paulo.

Porro apud Isa. cap. 9. Seraphim velut peculiaris angelorum ordo nominatur, sicut & in praefatione canonis missae, & eodem pertinere videtur, si nominis interpretationem attendamus, quod psalmista psalm. 103. quosdam Dei ministros vocat ignem urentem, sive ut ad Hebr. 1. citatur ab Apostolo, flammam ignis.

Nomen Cherubim vel singulari numero Cherub pro angelo vel angelis certi alicujus ordinis positum habemus Genes. 3. Ezech. 10. & 28. Quibus adde canticum ecclesiasticum Te Deum, in quo junguntur cherubim & seraphim. Nam in aliis scripturae locis ut Exod. 25. 3. Reg. 6. & 7. 2. Paral. 3. & ubicunque in psalm. aut alibi sedere dicitur Dominus super Cherubim, eo nomine ad literam intelliguntur imagines quaedam in sanctuario super propitiatorium positae, ipsumque alis expansis obtegentes, ut ex dictis locis manifestum est.

Haec igitur novem jam enumerata angelicorum ordinum vocabula ex scripturis collecta accepimus; tametsi ex iisdem non omnino liqueat ordines his vocabulis significatos omnes inter se distingui. Diceret enim aliquis vel plura vocabula eidem ordini significando imposita esse; vel ita se habere ut alterum in altero contineatur. Nam archangeliquidem nomen in scriptura tantum legitur numero singulari, idemque attributum Michaeli, qui non ex penultimo est ordine angelorum, sed primus in supremo juxta communem doctorum opinionem, uti proxima dist. dicetur. Unde nomen archangeli ut penultimum angelorum ordinem significat, non videtur haberi in scriptura, nisi juxta eos qui Michaelem esse dicunt de penultimo angelorum ordine, quorum sententia quam parum sit probabilis, infra docebimus. Itaque miror Greg. hom. 34. dicentem, quod angelos & archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur, cum archangelorum rara sit in scripturis imo nulla mentio, nisi duobus tantum locis in numero singulari, ubi pene certum est non peculiarem ordinem significari, sed principem omnium angelorum. Porro Hier. lib. 2. contra Pelag. cap. 3. nomen virtutum generale facit, cum ait: Legimus angelos, thronos, dominationes caeterasque virtutes. Sed & in 2. epist. Pet. 2. & in ep. Judae legimus δόξας, id est, glorias seu splendores. Quod de angelis multi ac probabiliter interpretantur. Ex quo suspicari quispiam posset novem praedictis ordinibus hunc decimum pro complemento adjiciendum esse.

Veruntamen novem nec plures nec pauciores esse angelorum ordines, gradu ac dignitate inter se distinctos, multorum Patrum consensu traditumest. Nam Ignatius in epistola ad Trallianos (quam ut germanam illius authoris incatalogo agnoscit Hieronymus. novem ordines enumerat, militias principatuum loco ponens. Totidem Dionysius Ignatio coaevus recenset in lib. de caelesti Hierarchia capit. 6. ubi ex instituto eam rem tractans, tres angelorum Hierarchias constituens, eas rursus singulas in ternos ordines, qui simul novem efficiunt, subdistinguit.

Porro Dionys. hac in re authorem allegant & sequuntur Greg. homil. 34. super evang. & Damasc. lib. 2. de fide orthodoxa cap. 3. Eundem numerum tradunt Hieron. lib. 2. apologiae contra Ruf. Chrysost. hom. 4. super Gen. Eucher. I. formularum spiritualium cap. 11. Bernarduslib. 5. de consideratione cap. 4. & in serm. de S. Martino, & homil. 18. super Cant. Rupertus lib. 3. de processione Spiritus sancti cap. 16. Author altercationis Ecclesiae & synagogae cap. 3. & author sermonis Athanas. ascriptide Assumpt. B. Virg. Nec dissentit Nazianzen. dum lib. 4. de Theologia sub finem totidem atque eosdem enumerat ordines, licet Hebraica vocabula, Cherubim & Seraphim in Graeca, quae splendores & accensiones significat, commutet. His accedit officium Ecclesiasticum quod in festo S. Michaelis ac rursum in festo omnium Sanctorum eosdem ordines omnes enumerat. Est autem inter authores jam dictos nonnulla enumerationis diversitas. Nam Greg. & Bernard. a Dion. & Damas. in unius ordinis collocatione dissident. Virtutes enim tertio loco ponunt ab inferioribus ad superiores ascendendo, quos illi in secunda hierarchia medio loco constituunt, id est, quinto ac medio loco inter univerlos, ubi a Greg. & Bernardo collocantur principatus. Et quidem pro Dion. facere videtur enumerationis ordo qui est apud Apost. Eph. 1. ubi virtutem ponit inter potestatem & dominationem. At Greg. favere videtur alter Apost. locus qui est Col. 1. ubi inter dominationes & potestates medii nominantur principatus. Utriusque autem dispositionis congruitatem diligenter explicat S. Thom. 1. p. q. 108. art. 6. in corp. ac denique in responsione ad ult. ambas sententias ita conciliari posse putat, si dicamus Greg. principatus esse qui Dionys. sunt virtutes, & Greg. virtutes, qui Dion. sunt principatus. Hoc enim colligi posse ex ipsius Greg. declaratione.

Porro alii scriptores in enumerandis ordinibus non videntur certae collocationis rationem habuisse. Nam Hier. contra Ruffin. scribens incipit a cherubim, & virtutes quarto a fine loco collocat, necnon in aliis quibusdam a Dion. & Greg. discrepat. Quod etiam observare est in officio ecclesiastico festorum S. Michaelis & omnium Sanctorum juxta usum Romanum.

Jam praeter memoratos authores sunt alii qui pauciores quidem enumerent angelicos ordines, non tamen cum exclusione numeri majoris. Nam (ut Maximinum haereticum praetereamus, qui verbis ab Aug. in 1. lib. contra eum scripto, recitatis octo enumerat ordines) Methodius apud Epiph. in haeresi Origenis tantummodo septem recenset. Ac totidem Hier. lib. 2. contra Jovinianum, addens tamen haec verba. Et omne nomen, &c. per quod significat se non omnes enumerasse. Numerum autem complet scribens contra Ruffin. ut dictum est. Ambr. vero lib I. de fide c. 1. quatuor dumtaxat enumerat, ut & Cyrillus Hierosolymitanus cateches. 6. Sed his patribus, ut dixi, non fuit propositum omnes angelicos ordines recensere, neque certum eorum numerum, atque ipsorum inter se differentias tradere; quemadmodum nec propositum est Ecclesiae in praefatione canonis missae, & in hymno Te Deum laudamus, & in aliis nonnullis partibus officii divini, in quibus contenta est aliquos tantum ordines nunc plures, nunc pauciores, suis nominibus expressisse. Et tamen in his omnibus notandum nomina ab aliis aut alio loco tacita, ab aliis aut alio loco fuisse expressa, ut etiam apud hos qui videntur minorem posuisse numerum, si diversa loca colligantur, non sit difficile reperire numerum novenarium. Quem quidem numerum angelicorum ordinum in scriptura nobis significatum esse per novem lapides preciosos quos in d scriptione principis Tyri enumerat Ezechiel 28. sentit Greg. hom. 34. super evangelia, & lib. 32. moralium cap. 18.

Ex his igitur Patrum sententiis non immerito Theologi posteriores concorditer docent novem esse angelorum distinctos inter se ordines. Quam corum doctrinam immerito traducunt hujus temporis haeretici velut curiosam ac temerariam. Non enim temeraria est aut curiosa, sed pia & Theologo digna inquisitio de vocibus in scriptura sacra proditis, quas res significent, & quae sit rerum significatarum distinctio, modo id moderate fiat, & absit audacia certo affirmandi quod liquido probari non possit. Ad quid emm (inquit Bernardus lib. 5. de consideratione capit. 4.) caelestium nomina innotuerunt, si ne opinari quidem salva fide aliquid licet de rebus quarum nomina sunt.

Verum hic breviter una & altera removenda est objectio. Nam Leo IX. apud Gratianum de consecratione dist. 1. cap. Hi duo, decem ordines angelorum agnoscere videtur, cum dicit decimum ordinem per superbiam corruisse; ubi glossa quaedam, nomen, inquit, decimi ordinis non habemus. Sed bene consequenter ibidem respondet alia glossa. Nec ha¬ bere possumus, cum non fuerint nisi novem. Sensus igitur est, ut eadem glossa exponit, tot angelos corruisse qui possent ordinem constituere; intellige quoad numerum. Unde & ex hominibus dicitur decimus ordo reparari. De quo infra.

Altera objectio superius mota est ex epistolis Petri & Judae, quae δόξας, id est, glorias seu majestates velut nomen alicujus ordinis videntur angelis tribuisse. Sed dici potest non significari ordinem a praedictis diversum, sed eum quem Gregorius Nazianzenus lib. 4. Theologiae splendores vocat, nos Hebraico nomine Cherubim, quod multitudinem scientiae significat. Quanquam & aliter potest responderi, scilicet in universum omnes caelestes spiritus doxarum nomine significari, propter excellentiam intellectualis eorum naturae, vel etiam propter gloriam beatitudinis. Non enim Apostoli doxas aliis ordinibus connumerant, tanquam ordinem ab aliis distinctum, sed solas nominant. Facilior autem responsio est (nescio tamen an verior) secundum eos qui doxas intelligunt non angelos sed homines potestate & gloria praeeminentes. Qua de re consulantur commentarii.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1