Capitulum 2
Capitulum 2
Quae singulorum ordinum proprietates
PRoprietates quibus inter se ordines angelici distinguuntur, probabiliter petuntur ab ipsis eorum nominibus. Nomina enim rebus a proprietatibus imponi solent, quod praesertim locum habere debet in angelis, quorum nomina non ad aliud serviunt quam ut ipsi per ea nobis innotescant. Qua autem proprietates nominibus ordinum significatae sint, docte expositum est a Dionysio libr. caelestis hicrarchiae capite 7. 8. & 9. & a Gregorio homilia 34. super evangelia, & a Bernardo loco proxime citato de consideratione. Quorum duos priores insecutus S. Thomas prima parte quaest. 108. art. 5. & 6. luculente satis nominum & graduum angelicotum rationem declarat. Est autem secundum Dionysium, Nazianzenum & Damascenum Graecos authores haec collocatio caelestium agminum per tres hierarchias & novem ordines, ut prima, id est, summa hicrarchia complectatur Seraphim, Cherubim, Thronos: Secunda, dominationes, virtutes, potestates; Tertia, principatus, archangelos, angelos. At secundum Latinos Gregorium, Bernardum, Magistrum, & Scholasticos, prima quidem hierarchia similiter se habet: media vero continet dominationes, principatus, potestates, & infima, virtutes, archangelos, angelos. Priorem enumerationis ordinem diximus fundatum videri in epistola Pauli Ephes. 1. Posteriorem in ejusdem epistola Colos. 1. Atque hunc ordinem a Latinis receptum nos etiam sequentes, hanc singulorum nominum rationem ex supra dictis authoribus rationabiliter reddere possumus. Angeli dicuntur, vel qui minora nunciant, ut Gregorius exponit; vel qui singulis hominibus dati sunt in custodiam, ut vult Bernardus. Archangeli secundum utrumque qui majora nunciant; secundum alios qui praefecturas habent non in singulos homines, sed in multitudinem, quales sunt qui apud Daniel. cap. 10. principes regnorum dicuntur. Virtutes secundum utrumque vocantur illi, per quos signa & miracula fiunt. Notandum autem quod Ecclesia hunc ordinem in officio divino vocat virtutes caelorum; nimirum respiciens ad locum evangelii Matth. 24. & Luc. 21. ubi dicitur quod Christo ad judicium venturo virtutes calorum commovebuntur. Quo etiam Bernardus respexit. Unde videri posset ad hunc ordinem pertinere solas intelligentias caelorum motrices. Quod si ita sit, perexiguus erit numerus angelorum hoc ordine comprehensorum, scilicet A pro numero caelorum quos movent. Quare potius dicendum virtutes caelorum non dici quod caelos moveant, sed quia sunt in caelis tanquam habitaculo, quasi dicas exercitus caelestes. Hoc enim nomen angelis attributum habemus 3. Reg. ultim. & 2. Paralip. 18. sicut & Luc. 2. vocantur militia caelestis. Exercitus autem vocari virtutes inde ostenditur, quod in scripturis indifferenter modo Deum virtutum, modo Deum exercituum nominatum legimus. Nec male tamen virtutibus ut nomen est tertii ordinis, operatio miraculorum ascribitur, quia de signis & prodigiis in caelo & in terra apparituris loquebatur Dominus, quando dixit virtutes caelorum commovendas. Id quod etiam a Bernardo observatum est. Potestates secundum utrumque praedictum authorem sunt, quorum ministerio potestas principis tenebrarum cohibetur, ne quantum vult, noceat. Principatus sunt, qui subjectis angelis ad explendum divina ministeria principantur, disponendo quae singulis agersda sunt, ut interpretatur Gregorius; vel ut Bernardus, quorum moderamine omnis in terris principatus constituitur, regitur ac mutatur. Dominationes, secundum eosdem aubores, dicuntur, qui praedictis ordinibus sic supereminent, ut eorum respectu caeteri videantur omnes administratorii spiritus, & ad istos tanquam ad dominos omne eorum officium referatur Throni, id est, sedes in quibus Deus sedere ideo dicitur secundum Gregorium quia per eos judicia decernit, & ut ait Bernardus, omnia cum tranquillitate judicat; vel secundum S. Thom. qui prae subjectis ordinibus eam habent excellentiam, quod immediate in Deo rationes divinorum operum cognoscant Cherubim a scientia dicti, quod tantam habeant scientiae ac sapientiae plenitudinem, ut eam velut refundant in ordines subjectos. Seraphim ab ardore quod toti divino amore succensi succendant & alios ad Deum ardenter amandum.
In his porro angelicis ordinibus observandum est omnem excellentiam cujuscumque inferioris ordinis contineri in excellentia cujuscumque superioris, non contra. Quamvis enim omnes spirituales perfectiones sint omnibus angelis communes, non tamen aequaliter. Nam superiores ordines ut naturae conditione caeteris capaciores sunt, ita plenius & perfectius Dei dona participant; cumque in ipsis etiam perfectionibus sit quidam gradus, perfectio superior attribuitur superiori ordini per proprietatem, inferiori vero per participationem. At e converso perfectio inferior attribuitur inferiori per proprietatem, superiori vero per excessum. Atque ita fit ut superior ordo a superiori perfectione nomen sortiatur, ut docet S. Thomas art. 5. supra dictae quaestionis in corpore.
Etsi vero maximum Dei donum & proinde maxima perfectio sit Deum videre sicuti est, utpote in quo sita sit intellectualis creaturae summa felicitas: idcirco tamen non Cherubim, quod a scientia dicitur, sed Seraphim quod ab ardore, id est, amore, primi ordinis nomen est, quia ut recte docet Magister majus donum est charitas quam scientia. Quod intellige pro statu hujus vitae. Nam in statu beatifico visio Dei praecellit caetera dona. Sunt autem angelis & angelorum ordinibus indita nomina non propter ipsos sed nostri causa, quibus charitas tanquam excellentissimum Dei donum inter ea quae in hac vita consequi possumus, ab Apostolo commendatur 1. Corinth. 13.
Denique sciendum non omnem distinctionem graduum & officiorum angelicorum a nobis cognosci. Cum enim valde imperfectam de angelis notitiam acceperimus, ut testatur Dionysius libro caelestis hierarchiae capite sexto, non nisi in communi ordines eorum & officia distinguere possumus, secundum quem modum multi angeli sub uno ordine continentur, cum alioqui & in uno eodemque ordine sit accipere primos, medios & ultimos, scilicet secundum accessum vel recessum ab ordine superiori, quemadmodum docet idem S. Dionysius ejusdem libri capit. quarto & decimo. Quo pertinet etiam illud quod Magister in textu docet, & convenienter probat nec ejusdem ordinis omnes angelos inter se esse aut fuisse ab initio aequales, quandoquidem Lucifer quamvis esset in primo ordine, caeteros tamen ejusdem ordinis omnes antecelluit. Quod si perfecte officia & differentias angelorum cognosceremus, perfecte etiam sciremus unumquemque angelum habere suum proprium officium, & suum proprium ordinem in rebus, sicut habet unaquaeque stella, ut ait S. Thomas articulo tertio quaestionis supra citatae. Quare licet omnes angeli ejusdem ordinis in communi quodam & illi ordini proprio officio conveniant, minime tamen existimandum est eos omnes simpliciter natura pares esse. Quin potius admodum congruit ordini totius universi in tota universitate angelorum ne duos quidem reperiri ita pares aut similes, ut non alter alterum naturae simul & gratiae dotibus antecellat, ut & alibi diximus. Idque omnino fatendum secundum eam opinionem, quae ponit omnes angelos inter se specie differre, quae diversae species sunt ut diversi numeri, quorum alius semper alium unitate aut unitatibus excedit.
On this page