Capitulum 3
Capitulum 3
Ordines angelorum ab initio distinctos fuisse
AD quaestionem utrum angeli in hicrarchias & ordines ab initio, quo creati sunt, fuerint distributi, eamque distinctionem a natura habeant, affirmative respondendum juxta communem Theologorum doctrinam, quam & S. Thomas tradit prima parte quaest. 108. articulo quarto, & in scripto super hanc distinctionem articulo septimo. Cujus doctrinae ratio est, quia juxta omnium sententiam angeli in sua creatione differentes naturae dotes acceperunt & gratiam quoque sive in creatione datam, sive postea collatam, pro capacitate naturalium, majorem vel minorem sortiti sunt, ut dictum est ad distinctionem tertiam. Per has igitur tam naturalium quam gratuitorum donorum differentias in angelorum republica distinguuntur hierarchiae & ordines, sed ita ut constituti per naturam perfecti fuerint per gratiam, eo quod gratia naturae sit perfectiva. Unde quamvis daemones gratiam amiserint, quia tamen, ut ait Sanct. Dionysius, naturalia in eis manserunt integra, fit ut & in illis adhuc ordinem praelationis & subjectionis cognoscat scriptura, prout declaratum est ad distinctionem sextam, ubi de praelatura daemonum agebatur. Quae res certo argumento est ordines angelicos per naturam & proinde ab initio distinctos esse. Huc item faciunt ea argumenta quibus ad eandem distinctionem ostensum est e singulis ordinibus aliquos angelos cecidisse. Hinc enim illud saltem consequens est, ante lapsum malorum & confirmationem bonorum extitisse hanc ordinum distributionem.
Denique Bernardo tam certum fuit angelos ab initio stetisse in ordine suo, ut hoc iis annumeret, quae se de angelis fide tenere dicit lib. 5. de consideratione capite quarto. Quare non sine errore est, quod Rupertus lib. 3. de processione Spiritus sancti cap. 17. negat ordines angelicos ab initio fuisse distinctos, dicitque quod eos boni angeli acceperunt in remunerationem pro eo quod non peccarunt, sed creatori suo subjici maluerunt. In qua opinione reperitur etiam author altercationis Ecclesiae & synagogae capite tertio, dum contendit non prius A fuisse constitutos ordines angelorum, quam essent confirmati. Quod & probare conatur ex ipsis nominibus Seraphim, Throni, &c. Cui argumento satisfactum est a nobis loco proxime citato. In eadem opinione videri potest etiam Magister fuisse, dum §. E. ad praesentem quaestionem respondet negative. Sed si sententia ejus diligenter expendatur, invenietur reipsa cum nostra convenire. Non enim aliud vult, quam distinctos fuisse angelos ab initio secundum sola dona naturalia, quibus postea demum accesserit distinctio secundum dona gratuita. Quod quidem a Magistro asseritur conformiter illi opinioni qua putat angelos non fuisse creatos in gratia. Forsitan autem hoc modo etiam Ruperti atque alterius innominati authoris opinio jam dicta poterit excusari. Nam & scholastici quidam, inter quos etiam Bonaventura, fere similiter loquuntur.
On this page