Capitulum 4
Capitulum 4
Quomodo decimus ordo ex hominibus compleri dicatur
QUod est apud Magistrum §. G. decimum ordinem ex hominibus complendum esse, idque scripturam attestari; non de scriptura sacra intelligendum, quae hoc nusquam dicit, sed de scriptis sanctorum patrum, licet nec apud eos hoc ita expressum reperiatur. Allegat autem Magister Gregorium authorem, cujus in homilia 34. super evangelia legitur haec sententia. Decem drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum, sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus, &c. Ex quo loco sumpta est glossa ordinaria super parabolam de drachma perdita Luc. 15. quae sic habet: Novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus, &c. Simile quid indicat Leo IX. apud Gratianum de consecratione distinctione prima capit. Hi duo, quando dicit decimum ordinem per superbiam corruisse, eundemque ex hominibus supplendum esse. Ubi glossa ad eandem rem etiam Isidori profert authoritatem.
Porro sententia haec primum non ita accipienda est, quasi numerus hominum electorum diversam ab angelis societatem, & diversum aliquod regnum constituat. Qui sensus falsus est & scripturis contrarius; quippe cum Apostolus Hebr. 12. unam faciat civitatem atque ecclesiam hominum & angelorum. Unde & Aug. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 7. & lib. 12. cap. 1. & 9. & alibi docet non duas, sed unam esse societatem angelorum & hominum, ut quibus commune sit idem summum bonum, finis ac beatitudo, quomodo etiam daemonum & hominum reproborum una est in malo societas, & per hoc communis damnatio. Idem probant Ecclesiae preces in quibus petimus ut perducamur ad societatem civium supernorum. Quam ob causam angeli boni nos etiam adhuc in terra positos cives suos agnoscunt, teste Gregorio in homilia 21. super evangelia. Adde quod cum in angelis agnoscamus novem distinctos ordines, ac nihilominus unam omnium societatem, & regnum, patet non ita decimum ordinem ex hominibus assumendum intelligi oportere, quasi qui aliam quandam Dei civitatem seorsim constituat.
Hoc ergo intellectu remoto, quidam existimarunt homines electos sicut ad naturalem perfectionem angelorum pertingere non possunt, eo quod semper mansura sit humanae naturae ab angelica distinctio; ita nunquam perventuros neque omnes, neque aliquos ad perfectionem gratiae & gloriae ipsorum, ac proinde necessario futurum ut in regno caelorum homines constituant decimum ordinem electorum, scilicet diversum a novem angelorum ordinibus, iisque omnibus inferiorem.
Pro qua opinione facere videtur hoc argumentum: Omnes angeli gratiam acceperunt juxta capacitatem naturalium; ergo in eis capacitas naturae est impleta; atqui hominum capacitas minor est, quia inferior naturae; ergo non possunt homines tantam capere gratiam, quantam habent angeli. Quare necesse est omnes homines infra dignitatem ordinum angelicorum consistere.
Verum & hanc opinionem tanquam erroneam rejicit S. Thomas tam in scripto super hanc dist. art. 8. quam in summa quaestionis supra dictae art. item 8. Repugnat enim, inquit, promissioni Christi dicentis Luc. 20. quod filii resurrectionis erunt aequales angelis in caelis. Quae tamen probatio non videtur satis efficax. Non enim Dominus ibi loquitur de aequali gradu gloriae, sed de perfecta immortalitate, quae & cibi potusque necessitatem & generationem filiorum excludat. Ad argumentum autem pro opinione factum respondetur cum Bonaventura super hanc distinctionem quaest. 5. ad ultimum, gratiam quidem & gloriam angelis datam esse secundum proportionem naturalium, & aliquo modo secundum capacitatem, ut dictum est ad tertiam distinctionem, non sic tamen quin absolute plus capere possint. Nam absolute potuit illis Deus manente eorum natura conferre majorem gratiam & gloriam. Quare nihil prohibet ad aequalitatem gloriae quam nunc angeli habent, homines attingere.
Aliorum igitur opinio est, non omnes, sed quosdam tantum homines ad ordines angelorum assumendos esse, scilicet aut virgines solos, ut quidam dixerunt, quos bene refellunt S. Thomas & Bonaventura, ex eo quia multi non virgines multis virginibus eminentiores sunt; aut ut alii, solos perfectos: Decimum autem ordinem conflari dicunt ex iis omnibus qui ita sunt sanctitate imperfecti, & meritis exigui, ut ad aliquem ex novem angelicis ordinibus pertingere nequeant. Atque hoc significatum volunt per drachmam decimam in parabola evangelica. Quo argumento etiam Bona ventura ad hanc sententiam amplectendam adductus est. At revera parum probabilitatis habet hoc argumentum. Nam drachma decima quae amissa legitur & inventa, non solos imperfectae sanctitatis homines significat, sed totum genus humanum quod in Adam deperditum in Christo ita reparatum est, ut ex eo, etiam juxta dictam opinionem, multi ad angelorum dignitatem pertingant & variis angelorum choris consocientur, imo supra omnes B. Virgo Deipara meritorum verticem erexerit, teste Gregorio super 1. Reg. 1. Neque vero propter solos imperfectos necesse est distinctum a superioribus ordinem constituere. Cum enim ad societatem angelorum omnes homines electi sint assumendi, non improbabiliter dicitur infimum ordinem angelorum ita late patere, ut etiam infimos quosque ex electis comprehendere possit.
Quod ergo dicitur decimus ordo per decimam drachmam significatus ex hominibus compleri, non aliud est, quam praeter novem angelorum ordines esse & alium quendam numerum electorum constantem videlicet ex hominibus, quorum natura ab angelis diversa est, qui tamen non ordinem aliquem per se constituant, si merita eorum spectemus, sed pro diversitate meritorum diversis angelorum choris misceantur, ut habet S. Gregorius homilia 34. super evangelia. Unde & glossa supra citata non dicit decimum ordinem componi ex hominibus, sed decimum electorum numerum ex iis compleri.
On this page