Capitulum 5
Capitulum 5
Quomodo ex hominibus instaurari dicatur angelica ruina
FRequens est apud ecclesiasticos scriptores ut dicant ex hominibus electis fieri reparationem sive instaurationem angelicae ruinae. Habet hoc sanctus Augustinus compluribus locis, ut lib. 22. de civitate Dei, cap. 1. Enchiridii 29. 61. & 62. & alibi. S. Gregor. lib. 31. moral. c. 35. Item hom. 21. & 34. super evang. Isidorus lib. 1. officiorum. Bernardus ser. 1. de adventu Domini, & serm. 1. de S. Michaele. Leo 9. apud Gratianum loco saepe citato & alii. Huc quidam satis impertinenter allegant illud ex psal109. Implebit ruinas; cum constet ejus loci longe alium esse sensum, licet eum Liranus moralizando huc detorqueat. Potius autem apparet Patres respexisse ad locum apostoli Ephes. 1. ubi dicit omnia in Christo instaurari quae in caelis & quae in terra sunt. Nam Augustin. Ench. cap. 62. post recitata haec apostoli verba sic ait: In ipso instaurantur quae in caelis sunt, cum id quod in angelis lapsum est, ex hominibus redditur. Instaurantur autem quae in terra sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt ad aeternam vitam, a corruptionis vetustate renovantur. Sic ille. Verum non id proprie significatum esse verbis apostoli Hieronymus ostendit in suo commentario, ubi vult non instaurare legendum esse, sed recapitulare, juxta propriam significationem Graeci vocabuli. Sensum autem hujus esse: Omnia quae in caelis & quae in terra sunt, id est, angelos & homines qui per peccatum divisi erant, ad unum caput Christum, per eundem Christum revocari. Quem sensum etiam Graecorum commentarii produnt, ut Chrysost. Theophilacti & aliorum.
Est igitur ex apostolicis verbis impertinens quaestio utrum ad hoc sit conditum vel reparatum genus humanum, ut per ipsum ruina angelica suppleretur; sicut & altera quaestio, utrum juxta numerum stantium angelorum an lapsorum homines ad caelestem societatem assumantur. Quibus tamen quaestiunculis utpote spectantibus ad intelligendum quod nunc quaerimus, id est, quo sensu dicant Patres ex hominibus angelicam ruinam instaurari, breviter respondebimus.
Et ad priorem quidem respondetur non principaliter, sed secundario conditum ac reparatum esse hominem, ut per eum instauratio fieret angelicae ruinae, quemadmodum ad distinct. 1. hujus libri dictum est. Cujus ratio est, quia ex creatione & reparatione hominis hoc quidem boni Deo sic ordinante consecutum est, ut praecedentis angelicae ruinae fieret quaedam instauratio, non tamen ad hoc principaliter factus est homo, sed ut Deo tanquam summo bono suo fruatur. Unde etiam si angelus non peccasset, nihilominus tamen creatus ac post lapsum reparatus fuisset homo, teste etiam Magistro in textus §. G. Quoniam autem Christi hominis glorificatio majus est bonum quam angelicae ruinae reparatio, hinc est quod Rupertus lib. 3. de processione spiritus sancti cap. 20. & 21. docet non tam homines propter angelos (scilicet ut eorum ruina impleretur) quam angelos ipsos propter unum hominem Christum conditos esse. Quanquam nec hoc ita recipiendum ut existimemus, si Dei filius non fuisset incarnandus, angelicam naturam non fuisse creandam, sed quia nunc ita se habet ordinatio Dei, ut angelica natura ac totum universum hominis Christi gloriae serviat, non ita se habitura si homo non peccasset. Qua de re plenius ad dist. 1. lib. 3.
Quod attinet ad posteriorem quaestionem, opinatur Greg. hom. 34. super evangelia ad supernam civitatem tam multos ex humano genere ascende¬ re, quam multos illic contingit angelos remansisse, eo quod scriptum sit: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Sic enim habent 70. Deuteron. 32. pro eo quod nos ex Hebraeo legimus: Juxta numerum filiorum Dei. Haec opinio videtur etiam Magistro placuisse. Eandem habet Glossa super capite quarto. Hi duo, sed ibidem ex Isidoro ab alia glossa corrigitur. Nec immerito, quia restauratio fit ut suppleatur quod periit, non ut duplicetur quod remansit. Restaurationis autem & supplementi meminerunt authores supra citati & inter eos nominatim etiam Gregorius. Deinde si cogitetur immensa multitudo beatorum angelorum, quam nobis scripturae praedicant, ut ostendimus ad 3. distinctionem, non videtur hominum electorum multitudo posse ei coaequari; praesertim, quia genus humanum periit ut in plurimis. Pauci enim sunt qui salvi fiunt, angeli vero ut in paucioribus.
Porro scriptura Deut. 32. quam Gregor. allegat, ad Hebraicam veritatem examinata, longe alium sensum habet, nempe Deum ita distribuisse caeteris gentibus terminos ad incolendum, ut electa quaedam terrae portio, id est, bona & ampla possessio servaretur populo Israelitico. Respondet ad eam scripturam etiam Rupertus libri memorati capite ultimo; sed non videtur genuinum sensum assecutus, licet dictam Gregorii opinionem ibidem & capite vicesimo improbet
Igitur aliorum opinio est ad supernae civitatis instaurationem tot ex hominibus assumi, quot inde angeli ceciderunt. Cui opinioni favent rationes jam dictae. Ita sentiunt Isidorus libro 1. officiorum capite decimo, & Anselmus libro primo cur Deus homo capite decimosexto. Augustinus autem Enchiridii capite vicesimonono, & libro secundo de civitate capite 1. sic de hac quaestione loquitur, ut existimet civitatem illam supernam nulla civium suorum numerositate fraudandam, completo videlicet numero eorum qui ceciderant, ac fortassis etiam uberiore copia regnaturam, scilicet additis etiam quibusdam supra numerum lapsorum. Idem Enchiridii capite 62. Noverunt, inquit, sancti angeli docti a Deo, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectet, quasi dicat homines id nescire; tametsi utrum angeli id sciant, quod dicit Augustinus, merito dubitatur. Nam ut habet oratio Ecclesiae, Deo soli cognitus est numerus electorum. Deinde si angeli eum numerum nossent, consequenter etiam scirent propinquitatem diei judicii, quod in evangelio negat Christus.
Quocirca dicendum videtur nihil horum certum esse, nec illud quod Augustinus duobus locis affirmare videtur, scilicet totum numerum eorum qui ceciderunt supplendum esse. Cum enim instauratio ruinae angelicae tantum sit finis secundarius & quasi per accidens reparationis humani generis, non oportet vel ad numerum lapsorum angelorum pervenire numerum hominum electorum. Ideóque satius est totam hanc quaestionem sub dubio relinquere, tametsi non negamus probabilius teneri posteriorem quaestionis partem, ob rationes ante dictas.
Illud etiam haud temere dicitur, imo valde probabiliter asseritur quod homines in supplementum ruinae angelicae ex omnibus ordinibus factae, assumunturad omnes ordines, sicut late docet Gregorius in homilia 34. Cui consentit S. Thomas 1. p. quaestione 63. art. 9. ad 3. & caeteri Scholasticorum. Quod & ratione probatur, nimirum ex diversitate maxima sanctitatis & justitiae in hominibus; cui proinde & praemiorum per varios ordines distributio respondere debet. Neque tamen huic sententiae repugnabit, aut improbabiliter sentiet, si quis dixerit omnes electos homines associandos esse infimae hierarchiae angelorum, paucis exceptis eximiae sanctitatis & perfectionis, qui superioribus ordinibus associentur. Sunt enim perpauci homines tantae charitatis in hac vita, quanta fuit in angelis constitutis in via merendi. Quare nec eorum gloriae nisi perpauci coaequari possunt. Atque omnino, quo quisque ordo superior est, eo pauciores ex hominibus continebit electos.
On this page