Capitulum 1
Capitulum 1
Angelos custodes non esse hominum ministros, sed Dei
IGITUR hac distinctione & proxime sequenti de missione seu legatione sanctorum angelorum ad homines, atque omnino de angelica hominum procuratione. A qua quidem missione etiam nomen suum angeli sortiti sunt. Angelus enim, inquit Gregorius homil. 34. in evangelia, non naturae sed officii nomen est, significans nuntium seu legatum. Quod verum est, si etymon vocabuli spectetur. Nam alioqui usu scripturae & ecclesiae naturam ipsam intellectualis creaturae significant, ut ad 2. dictum est.
Priusquam autem ad principalem hujus distinctionis quaestionem veniamus, duo generaliter notanda sunt circa missionem angelorum. Quorum unum est, cum angelos mitti dicimus in ministerium, juxta id quod Heb. 1. ait apostolus: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, &c. non esse opinandum angelos esse hominum ministros. Cum enim sint hominibus in terra degentibus tam naturae quam gratiae donis longe praestabiliores, tam non sunt dicendi hominum ministri, quam nec homines angelorum domini. Nam ministri dominis subjecti sunt; Angeli vero non sunt subjecti hominibus, sed unihomini Deo Christo Jesu. Unde nec apostolus eos in ministe rium hominum missos esse dicit, sed in ministerium missos propter homines qui haereditatem capient salutis, id est, propter electos. Nam ut ait in ejus loci commentario Chrysost. angelorum munus est ministrare Deo ad nostram salutem. Quapropter etiam angelus in Apoc. c. 19. & 22. non se servum hominis sed conservum vocat, nec omnium hominum, sed Joannis & fratrum ejus, id est Christianorum. Sed & Raphael non se ministrum filio Tobiae exhibuit sed ductorem. Et Dan. 10. angeli non ministri regnorum vocantur sed principes. Denique saepenumero quidem angeli ministri Dei, nusquam autem ministri hominum vocati leguntur.
Probatur idem ex Leone qui serm. 2. de quadragesima ex eo quod angeli leguntur Christo ministrasse Matth. 4. colligit Christi divinitatem contra haereticos. Per famem corporis, inquit, perfecta humanitas, & per famulantes angelos demonstrata est perfecta divinitas: Et recte, quia angeli soli Deo quoad famulatum subjiciuntur. Unde nec proprie famulati sunt Eliae, nec cuiquam justorum hominum, nec ipsi beatae Mariae Virgini. Confirmat hoc ipsum Gregorius, qui homil. 16. super evang. eandem tractans historiam evangelicam sic ait: Veneremus in illo divinitatem suam, quia nisi super omnia Deus existeret, ei nullo modo angeli ministrarent. Adde quod idem Gregor. homil. 10. ejusdem operis pro absurdo habet, hominem subesse suis ministeriis. Quo argumento & fatum excludit, quia nimirum stellae sunt creatae in ministerium hominum Deut. 4. Ex quo etiam probatur stellas non esse colendas. Atqui homo subest angelis, quia per eos & ab eis regitur, & eos aliquo modo colit; ergo angeli non sunt hominum ministri. Sic enim homo subesset suis ministeriis.
Constat igitur angelos proprie non hominibus, sed Deo ministrare; tametsi ad usum, gubernationem, custodiam & salutem hominum, sicut opilio lice custos sit ovium, non tamen minister earum, sed minister est Domini sui ad opus custodiendi oves.
Caeterum improprie interdum dicitur angelos a Deo deputatos & ordinatos, imo creatos esse in ministerium hominum, quomodo loquitur Thom. Kempensis lib. 3. de Imitatione Christi cap. 11. quomodo & D. Papa vocat se servum servorum Dei, & ipse Christus Dominus: Non venit ministrari sed ministrare. Matth. 20. id est, facere & procurare ea quae pertinent ad aliorum salutem. Qui enim hoc facit quasi ministrat, etiamsi subditi ipsius sint quibus tale officium impendit. Unde in precatione quadam ad angelum custodem dicitur, quod Deus quasi hominis ministrum fecerit angelum.
On this page