Capitulum 2
Capitulum 2
Angelos per sua ministeria non impediri a beatitudine
Iterum hoc loco notandum est, angelos per sua ministeria quae Deo circa nos exhibent, non solum impediri quo minus continuo Dei videant essentiam, eaque visione semper beati sint, sed nec impediri quo minus tam perfecte videant quam si nullum tale ministerium obirent. Sicut enim etiam dum in terra sunt & circa hominum custodiam occupantur, semper & absque intermissione vident faciem Patris Matth. 18. quod ostendimus ad distinctionem 7. ita & vident aeque perfectae atque si in caelo essent. Deum enim ubique etiam in terris positi praesentem habent, non minus quam dum sunt in caelo. Quam ob causam etiam dum in terris sunt, in caelo esse dicuntur a Christo Matth. 18. & ab Ecclesia in oratione de angelis.
Nec vero putandum est ejusmodi procuratione humana, mentes angelicas ullo modo retardari aut distrahi a perfecta contemplatione summi boni, ut nec amorem ejus in illis ullo pacto minui. Sic enim teste Gregorio ad exteriora procedunt, ut ab intimis nunquam recedant. Neque id mirum, cum perfectus amor Dei quem parit perfecta Dei contemplatio, sit causa obedientiae atque obsequii aeterni, neque in angelis impedimentum occurrat quo minus hoc externum cum illo interno perfecte consistat. Nam quod homines mortales dum circa necessitates proximorum & humanitatis officia occupantur, impediri se sentiunt a rerum divinarum liberiori contemplatione; partim inde provenit quod nondum perfectam Dei visionem sint assecuti; partim ex eo quod propter humanae naturae corruptionem actualis sensibilium perceptio mentis intentionem avocet a contemplatione spiritualium. Hoc autem neque in angelis est, neque in Christo fuit, neque in nobis post resurrectionem futurum est.
Si quaeritur an per hoc ministerium accidentalis beatitudo angelorum aliqua ex parte & ad tempus minuatur, forte cuipiam videbitur id non negandum, tum quia caelum est locus eorum naturae & felicitati convenientior quam terra; tum quia in caelo est sanctorum & beatorum societas, a qua illi absunt ad tempus. Hanc autem qualemcumque diminutionem beatitudinis compensari voluptate P quam capiunt tum ex hominum salute quam procurant, tum ex eo quod versantur in ministerio Dei, quem super omnia diligunt.
At veriorem responsionem arbitror negativam. Cum enim angeli non sint in loco nisi per operationem, consequens videtur angelos hominum custodes, neque a caelo, neque a beatorum societate revera abesse, juxta ea quae de loco angelorum ad 2. dist. dicta sunt, & proinde per hujusmodi custodiam nihil decedere de beatitudine eorum accidentali. Quae vero adversus jam dicta possunt objici, facilem habent solutionem ex iis quae ad dist. 7. docuimus de beatitudine angelorum.
On this page