Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Utrum omnes angeli mittantur in ministerium

§. 3. Utrum omnes angeli mittantur in ministerium.

AD quaestionem huic distinctioni propriam, & a Magistro utrinque disputatam sed non decisam, scilicet an omnes angeli sancti mittantur aliquando in ministerium; probabiliorem putamus affirmativam responsionem, ut cui scriptura magis suffragatur.

Primum, quia dicit apost. Heb. I. de angelis: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis? Quod testimonium adeo clarum est, ut nulla tergiversatione videatur rejici posse. Cum enim eo loco ostendere velit apostolus Christum non quibusdam, sed omnibus angelis majorem esse, non esset plena probatio, si ab hac apostolica sententia vel unum angesum exceptum faciamus.

Ad hoc argumentum Magister pro parte negativa disputans S. F. duas adfert responsiones, sed neutram sufficientem. Prior est, cum supremi angeli mediis, & medii imis, atque hi hominibus praeceptum Dei nuntient, merito omnes angelos ab apostolo nominatos fuisse. Quae responsio refellitur, quia non censetur angelus cum effectu mitti in ministerium, per hoc quod notificat alteri angelo opus faciendum, sed per hoc quod facit opus injunctum. Posterior est, per omnes angelos non singulos ordines, sed de inferioribus ordinibus singulos angelos apostolum intellexisse. Verum haec responsio jam refutata est ex intentione & scopo apostoli. Alius scripturae locus est Isa. 6. ubi legitur unus de Seraphim qui supremus est ordo, missus ad prophetam ut calculo labia ejus tangeret & eum a peccato mundaret. Quare & caeteros ejusdem ordinis angelos interdum mitti probabile est, ac multo magis caeteros ordinum inferiorum. Quid ad hoc argumentum respondere conentur alii, dicetur infra.

Tertio? Michael qui omnium angelorum supremus est, ut paulo post probabitur, in ministerium missus legitur Dan. 10. Quod & satis convincit contentio ejus cum diabolo de Moysi corpore, cujus meminit Judas in ep. Similiter Gabriel, quem & ipsum verisimile est ex supremis esse, nuntius fuit eorum quae ad Christi adventum, nativitatem & mortem pertinent, ut videre est Dan. 9. & Luc. 1. Ut ne de Raphaele dicamus ad certa ministeria misso, cum esset unus e septem qui astant ante Dominum Tob. 12. Quod argumentum non urgeo propter dubium intellectum illius loci, de quo infra

Quarto: Mat. 25. omnes angeli venturi dicuntur cum filio hominis ad judicium, videlicet obsequii causa. Unde & Ecclesia canit: Ecce Dominus veniet & omnes sancti ejus cum eo. Sicut & credibile est Christo in caelum ascendenti omnes angelos honoris causa occurrisse, atque obsequium exhibuisse.

His accedit argumentum ex ratione quae est apud Magistrum S. B. pro parte affirmativa disputantem, scilicet non debere indignum videri, si etiam supe¬ riores angeli mittantur, cum & ille qui creator est omnium filius Dei a Patre missus ad haec inferiora descenderit. Unde & ipse vocatur magni consilii angelus.

Est item argumentum ex nomine. Cum enim omnes dicantur angeli, id est nuntii, consequens videtur ut omnes hoc officii nomen aliquando reipsa, id est, nuntiando & ministrando impleant. Nam quod peculiari nomine angeli dicuntur qui sunt infimi ordinis, non inde est quod ii soli mittantur in ministerium, sed quia cum nihil habeant singulare, quo caeteros excellant, commune omnibus nomen illis quodammodo appropriatur.

Nec vero Patrum in hanc partem desunt testimonia. Nam Aug. scribens in psal. 56. ait: Omnes angeli creatura serviens Christo est. Ad obsequium mitti potuerunt angeli, ad servitium mitti potuerunt non ad adjutorium, &c. Bernardus quoque sermone 1. de S. Michaele omnium ordinum angelos aliquando mitti significat.

Praeterea Chrysost. & Theophyl. illud Matth. 18. Angeli eorum in caelis, &c. dictum interpretantur de primariis quibusdam ac superiorum ordinum angelis, tanquam Deo proximis & singulari apud Deum privilegio honoratis.

Potest eadem doctrina colligi ex eorum verbis qui in Heb. 1. commentati sunt, maxime Graecorum qui nullam faciunt exceptionem, ut Chrys. Theodoretus, Theophylactus, Occumenius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3