Capitulum 4
Capitulum 4
Responsio ad argumenta contrariae opinionis
Ab hac doctrina dissentiunt nonnulli graves, authores. Nam Diony. Areopagita c. 7. caelestis hierarchiae putat angelos superiores, id est, eos qui primae sunt hierarchiae, ita Deo indesinenter assistere, ut foras ad exteriora ministeria, ac speciatim ea quae circa homines exsequenda sunt, nunquam mittantur. Ejus sententiam sequitur Gregor. l. 17. moral. c. 9. hom. 8. super Ezech. & hom. 34. sup. evang. Quanquam hoc postremo loco negat se velle asseverare, quod apertis testimoniis probare non possit. Horum opinioni subscribunt S. Thomas & ejus sequaces
Potissimum Dionysii & Gregorii dictis locis argumentum sumptum est ex Daniel. 7. ubi de angelis dicitur. Millia millium ministrabant ei, & decies millies centena millia assistebant ei. Quibus verbis discrimen positum videtur inter angelos tale quod alii foras ad ministeria mittantur, alii Deo semper intus assistant. Sed hujus argumenti facilis est solutioNon enim pugnant haec duo ministrare & assistere. Quin imo pene idem his verbis significatur. Siquidem ministrorum est assistere Domino, veluti paratos ad ei ministrandum, & exspectantes ejus mandata. Omnes igitur angeli Deo semper assistunt, quia semper ad ejus jussa exsequenda sunt parati. Dum autem exsequuntur, ministrant. Hinc eodem cap. scribit Daniel se accessisse ad unum de assistentibus, & ab eo se edoctum interpretationem sermonum. Atqui docere hominem, ministerium est externum, & missionem requirit. Idem ostenditur ipsorum angelorum testimonio. Nam Gabriel Lucae 1. & Raphael Tob. 12. missi in ministerium, nihilominus astare se dixerunt ante Dominum. Alibi vero ut Apoc. 7. & 3. Reg. isst. omnes omnino angelistare sive assistere coram Deo dicuntur. Et manifeste oratio ecclesiastica declarat eosdem esse ministrantes & assistentes, in qua sic legimus. Da ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Quod sumptum videtur ex sententia Domini Matth. 18. Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei. Dicuntur enim & hi qui nostri curam in terris agunt, in caelis esse, ibique Deo semper assiste¬ ¬ re, ejusque faciem semper videre, quia de caelesti beatitudine per hoc quod circa nos in terris occupantur, nihil eis decedit, ut supra diximus. Sicut enim daemones ubique gehennam suam circumferunt, ita angeli ubicumque sunt, versantur in caelo¬
Porro Dionysii sententiam sic interpretantur quidam, ut dicant eum non negare, quin superiores angeli aliquando mittantur, sed hoc sensisse, quod rarissime ad exteriora prodeant. Verum eam interpre tationem non esse ex mente authoris ex eo perspicitur, quod Dionys. ne unum quidem exemplum hujusmodi missionis admittat. Quod enim legitur Isa6. unum ex seraphim ad prophetam missum fuisse, ita solvere conatur, ut dicat illum angelum fuisse de aliquo ordine inferiori: dictum autem Seraph. ratione officii quod tunc gerebat, quia mittebatur ignito calculo consumpturus peccata prophetae. Quod tamen facile refutatur. Non enim aliter apud prophetam accipitur Seraphim posteriori loco quam priori, ubi dixerat Seraphim clamasse alter ad alterum, Sanctus, Sanctus, Sanctus. Imo sensus prophetae est. Volavit ad me unus de Seraphim, id est, alter supra dictorum Seraphim. Quod si nec priori loco dicas supremum ordinem intelligi, jam fatendum erit nusquam in scriptura sacra reperiri vocabulum Seraphim positum ad designandum certum ordinem angelicum, cum nusquam alibi hoc nomen legatur. Quod est contra ipsum Dionysium, qui omnium ordinum nomina ex scripturis colligit; & contra Ecclesiam, quae in praefatione canonis missae, & in Cantico Te Deum, nominans hunc ordinem, ad locum Isaiae respicit, ut pote statim subjungens ipsum trisagium. Fatemur igitur hoc sensisse Dionysium, quod verba ejus sonant, nempe superiores angelos nunquam in ministerium mitti; sed dicimus hanc ejus opinionem minus videri probabilem.
Illud interim non negamus, imo ut verum amplectimur, quod tradunt Dionysius, Greg. S. Thom.) caeterique scolastici inferiorum ordinum angelos non aliter quam a superioribus illuminatos atque instructos ministeria peragere; quomodo legimus Zachar. 2. unum angelum egressum in occursum alterius, eique quid Prophetae loqui deberet intimasse. Quem locum tractans Gregorius lib. 28. moral. cap. 2. dicit angelica ministeria sic ordinata graduum positione divmitus esse distincta, ut pro ratione dignitatis alii aliis subministrent. Unde, inquit, ad prophetam angelus angelum mittit, & quem secum gaudere de Deo communiter conspicit, & docet & dirigit, quiae eum & per superiorem scientiam virtute cognitionis, & per praestantiorem gratiam culmine potestatis excellit. Eodem spectat quod Daniel. 8. unus angelus alteri dicit. Fac intelligere istam visionem, & quod Apoc. 7. angelus quidam quatuor aliis angelis prohibet ne noceant terrae & mari, donec signentur servi Dei. Cui simile quod habetur Apoc. 14. At ista non probant superiores angelos nunquam mitti in ministerium, aut nihil immediate circa nos operari, sequeretur enim hac ratione solos infimi ordinis angelos ad haec ministeria mitti; sed tantum docent inferiores a superioribus illuminatione quadam ad sua ministeria moveri ac dirigi, quemadmodum ex iis intelligi potest, quae de locutione & illuminatione angelorum dicta sunt ad dist. 7.
Sed adhuc objiciet aliquis, quosdam esse angelos qui moveant orbes caelestes, nec unquam ab iis recedant; futurum enim alioqui ut caelum quiescat, ac proinde fieri non posse, ut illi mittantur in ministerium propter eos qui haereditatem capient salutis ut apost. loquitur Heb. 1. Responderi potest missionem eorum esse deputationem ad illud opus motionis caelorum, idque propter homines. Nam astra caeli creavit Deus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt Deut. 4. imo propter electos. Omnia enim propter electos, ait idem apost. Electorum autem est periphrasis, qui haereditatem capient salutis. Adde quod doctrina ponens intelligentias orbibus caelestibus perpetuo assistentes, non tam in scripturis fundata est, quam in Aristotelica philosophia, quam doctrinae scripturarum cedere necesse est.
On this page