Capitulum 5
Capitulum 5
Michaelem esse omnium angelorum supremum, et Ecclesiasticae custodiae principem
QUod supra diximus Michaelem esse omnium angelorum supremum, etsi non sit certissimum; permagnam tamen habet e scriptura sacra probabilitatem. Nam Apoc. 12. sic legimus. Michael & angeli ejus praeliabantur cum dracone, & draco pugnabat & angeli ejus, & non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo. Draconem autem intelligi eum qui supremus sit inter daemones, manifestum est. Sequitur enim; Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus & Satanas, qui seducit universum orbem, & angeli ejus cum illomissi sunt. De quo etiam Dominus simili modo loquitur Matthaei 25. cum dicit ignem paratum diabolo & angelis ejus.
Quare consequens est & Michaelem inter sanctos angelos supremum ac principem esse, quoniam hi similiter angeli ejus dicuntur. Quod si ab horum angelorum numero eximere velimus summae hierarchiae ordines, absurdum sane videbitur inferiores ordines cum dracone & angelis ejus pugnare pro gloria Dei, supremos autem hujus gloriosissimae pugnae simul & victoriae expertes esse¬
Huc accedit quod in epistol. Judae diabolo qui daemonum supremus est, Michael archangelus tanquam angelorum omnium princeps opponitur & cum eo altercari dicitur. Non enim archangelus dictus est velut unus ex archangelorum ordine, sed quia supra omnes omnium ordinum angelos principatum habet. Quod expressius significare voluit Didymus scribens in eam epistolam, cum Michaelem vocat maximum archangelum.
Pro eadem sententia facit quod Daniel. 10. Michael dicitur princeps populi Dei, & cap. 12. vocatur princeps magnus qui stat pro filiis populi Israelitici. Recte enim & convenienter supremo angelo committitur custodia & principatus ejus populi, qui prae caeteris a Deo electus est, qualis quidem tunc erat populus Israeliticus, nunc autem Ecclesia Christi. Cui proinde eundem nunc praepositum esse plusquam probabiliter creditur. Hinc etiam omnium angelorum festum diem S. Michaelis nomine tanquam omnium principis Ecclesia celebrat, atque in divino officio primatem caelestis exercitus, & principem militiae angelorum & praepositum paradisi Michaelem vocat. De quo etiam in festo apparitionis ejus legitur, quod eum ut olim Synagoga Judaeorum, sic nunc custodem & patronum Dei veneratur Ecclesia.
Congruit & nomen ipsum Michaelis, quod interpretatur, Quis ut Deus? Hoc enim nomen ei potissimum debebatur, qui prae caeteris contra superbiam Luciferi zelatus fuit pro gloria Dei.
Denique sic de primatu Michaelis sentiunt Hieronymus & Theodoretus scribentes in cap. 12. Danielis. Estque ea hodie communis & ut ita dicam, ecclesiastica sententia.
Porro Rupertus lib. 1. de victoria verbi Dei capit. 18. dicit Michaelem eo praelio, quod cum diabolo commisit, meruisse principatum angelorum & hominum. Simile quid in ordine commen¬ dationis animae juxta usum Romanum legitur, scilicet Michaelem archangelum Dei caelestis militiae meruisse principatum. Hoc autem intelligendum de principatu quem habet, non quoad naturalia quibus excellit caeteros angelos beatos, neque quoad gratuita in creatione accepta. Constat enim horum donorum respectu non posse poni aliquod meritum in primo angelo ut nec in aliis; sed quoad gratuita accepta vel aucta in confirmatione. Sicut enim gratia data fuit angelis secundum quantitatem naturalium, sic & ipsis perseverantibus aucta fuit eadem proportione, idque pro merito ejusdem perseverantiae.
On this page