Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Solvuntur argumenta diversae opinionis

§. 6. Solvuntur argumenta diversae opinionis.

DIversam a superiori sententiam tenent quidam Dionysii authoritate moti, quilib. caelestis hierarchiae cap. 9. Michaelem ex supremo ordine infimae Hierarchiae, qui principatus nominantur, fuisse tradit. Sentit enim ex ordine principatuum esse eos qui gentibus, regnis & provinciis sunt praepositi. Mi chaelem autem Hebraico populo praepositum fuisse satis ex Danicde constat; tametsi Hieron. scribens super Habacuc 3. ambigere videtur, utrum Gabrieli an Michaeli commissus fuerit populus Judaeorum. Forte propter illud quod Danielis 10. Michael Gabriel conjungi, & ad jutor adhibetur in procuranda liberatione populi Judaici. Sed utique conjunctus intelligitur tanquam major ac potentior, & proinde in eo genere princeps.

S. Thom. 1. p. q. 113. art. 3. dubitat, utrum Michaelem ascribat ordini archangelorum an principatuum, eo quod custodiam humanae multitudinis alterutri ordini attribuendam putet. Horum sententiae fere accedunt, quicumque supremae hierarchiae angelos negant aliquando mitti. Nam Michaelem missum fuisse ex Daniele manifestum est.

Similis dubitatio est de Gabriele, quam alii quidem ex supremis fuisse existimant: alii vero (quia missum eum fuisse in confesso est infimae hierarchiae vel inter principatus vel inter archangelos ascribunt. Quod facit Athanasius vel quisquis author sermonis Athanasio ascripti de assumptione beatae Mariae, Gregorius quoque in homil. 34. super evang. & Bernard. lib. 5. de considerat. cap. 4. Gabrielem collocant in ordine archangelorum, quorum officium est magna nunciare. Cum his sentit S. Thom. 3. p. q. 30. art. 2. ad 4. addens satis credibile esse quod Gabriel in ordine archangelorum sit supremus. Unde collige Michaelem ex ejusdem S. Thom. sententia potius ascribendum esse ordini principatuum quam archangelorum. Nam alioqui inferior esset Gabriele, utpote inter archangelos omnium primo, quod sanctus Thomas nequaquam sentit.

Porro de Raphaele minus laborandum videtur. Cum enim unius hominis custos fuisse legatur, nihil vetat eum infimo ordini qui est angelorum ascribi. Nam singulorum hominum custodia pertinet ad infimum ordinem, ut ad superiorem dist. dictum est. Nec obstat quod Raphael se dicit unum esse e septem qui astant ante Dominum; quia septenario hoc numero universitas angelorum recte significata intelligitur.

Sed iis breviter hoc loco respondendum qui Michaelem negant esse omnium supremum.

Praecipuum eorum argumentum est ex Daniele capit. 10. ubi Michael dicitur unus de principibus primis, quasi non ipse caeterorum omnium princeps fuerit, sed unus quispiam de numero. At respondetur hoc Danielis testimonio nostram sententiam magis confirmari. Sensus enim est Michaelem fuisse primum & summum inter primos principes, quo modo Gen. 1. scriptum est: Factus est dies unus, id est, primus: quomodo etiam Luc. 24. & Cor. 16. legitur una sabbathi pro prima sabbathi. Sic enim eam phrasim alius evangelista nobis exponit. Quin apud ipsum Dan. cap. 9. sic legitur. Anno uno regni Darii, id est, primo. Hoc enim praecesserat in eadem periodo. Estque ea phrasis scripturae satis familiaris.

Aliud argumentum: Penultimus ordo qui est archangelorum colligitur ex nomine archangeli attributo Michaeli apud Judam apostolum. Nam alioqui non erit locus scripturae unde colligatur. Responde3tur non inde colligi, sed magis ex eo quod quidam

angeli dicuntur custodire regna & populos apud Dan. cap. 10.

Dices: At inter eos numeratur Michael ut custos & princeps populi Dei; quare secundum datam solutionem ordini archangelorum, vel secundum alios principatuum erit ascribendus. Hoc enim Dion. & S. Thom. argumentum esse supra indicavimus. Respondetur ex singulari privilegio populo Dei concessum esse hoc beneficium prae caeteris gentibus, ut principem angelorum habeat pro suo principe & custode, eo quod angelorum & hominum electorum tandem una sit futura beata societas & unum regnum. Neque enim fecit taliter omni nationi sicut fecit populo suo, ut mittat supremum angelum suum ad ejus custodiam, & gubernationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6