Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Vnumquemque hominem habere angelum custodem

IN DISTINCTIONEM UNDECIMAM. §. 1. Vnumquemque hominem habere angelum custodem.

PERTINET ad ordinem providentiae divina circa res creatas, ut inferiora tanquam mobilia & variabilia per superiora, tanquam, motui & variationi minus obnoxia, regantur ac moveantur, atque in fines suos dirigantur. Quare non tantum corpora inferiora per corpora superiora, verum universum mundum corporeum, ac praecipue genus humanum, multis animorum & corporum mutationibus subjectum, ac nihilominus ad finem praestantissimum, id est ad aeternam beatitudinem quae in Dei visione consistit, creatum, per spirituales substantias, id est, angelos regi & gubernari oportuit, quemadmodum bene probat sanctus Thomas 1. parte quaest. 110. art. 1. & quaest. 113. art. 1. Et quidem mundum corporeum per angelos gubernari indicat apost. Heb. 2. cum ait: Non enim orbem terrae futurum angelis subjecit Deus. His enim verbis insinuat Deum angelis subjecisse regendum orbem, seu mundum hunc praesentem. Unde & Augustinus libro tertio de trinitate capite 4. testatur omnia corpora reg. per spiritum vitae rationalem, id est, intellectualem, Gregor. lib. 4. dial. cap. 5. dicit in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi posse.

Quod autem humanum genus angelorum ministerio regatur, passim docent scripturae tam veteris quam novi testamenti, ut apud Dan. & in Apoc. Joannis & alibi, ubicumque per angelos quaedam insigniora circa homines omnes vel plurimos facta legimus. Certe Basilius scribens in cap. 8. Isa. testatur angelis tanquam providis tutoribus humani generis curam a Deo demandatam ad custodiam & salutem hominum. Jam nec dubium quin peculiarem curam & custodiam Ecclesiae suae Deus angelis. commiserit, tanto scilicet majorem prae aliis hominum caetibus, quanto eam ad majora bona prae aliis elegit. Hoc autem satis ex eo perspicitur, quod ange lorum omnium principem Ecclesiae suae custodem deputaverit, ut colligitur ex Dan. 10. & 12. & fatis significatur in officio ecclesiastico de angelis, & plenius superiori distinct. probatum est. At vero praeter hanc generalem gubernationem, qua Deus unsuersum mundum, vel specialius Ecclesiam suam per angelos gubernat & regit; valde probabile est unumquemque hominem praesertim fidelem & electum habere deputatum sibi a Deo peculiarem angelum bonum (nam de bonis angelis hic tantum loquimur) velut custodem, ducem, ac directorem inter tot pericula tam animi quam corporis, quibus haec vita plena est. Est enim id & scripturis admodum consentaneum, & sententiis patrum celebratum.

Loca scripturae sunt ista Matth. 18. unicuique parvulo angelum tribuit Dominus his verbis: Angeli corum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in calis est.

Item Act. 12. fideles. Petro foras pulsante dicunt: Angelus ejus est. Ex quo dicto colligitur illam fuisse tunc communem fidelium persuasionem singulos homines saltem fideles suum angelum habere.

Quo etiam pertinet, quod Jacob dicit Gen. 48. Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis, & quod de unoquoque electo dicitur psal90. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Quibus utique verbis angelorum pro homine cura specialis exprimitur.

Porro manifestius id a Patribus asseritur.

Ac primum nota est Hieron. sententia super Matthaei 18. ad illud: Angeli eorum, &c. Magna dignitas, inquit, animarum ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum deputatum. Idem doctor scribens in Habacuc 1. rursus ex eodem loco Matt. docet singulos homines angelum habere. Et super illud Ecclesiastae 5. Ne dicas coram angelo; non est providentia. Non enim, inquit, in ventum dicta transeunt, sed a praesente angelo, qui unicuique adhaeret comes, statim perferuntur ad Dominum.

Basilius quoque lib. 3. contra Eunomium, & in expos. psal. 48. supra dicto Matt. testimonio utitur, ut doceat singulis fidelium adesse angelum tanquam paedagogum & pastorem ad vitam dirigendam. Et lib. de vera virg. vult ut virgo revereatur astantem sibi angelum custodem, sicut & apost. praecepit 1. Corinth. 11. ut faeminae in Ecclesiis velent capita sua propter angelos.

Chrysost. in Matt. 18. & hom. 3. in Colos. 1. diserte affirmat juxta numerum fidelium angelos esse custodes. Idem in hom. de laudibus Pauli: Si privatis, inquit, angeli a Deo deputati sunt, quanto magis quibus orbis cura commissa est.

Ambr. in psal. 38. ac rursus in psal. 118. ad illud: Beati qui scrutantur testimonia ejus; satis indicat non solum fidelibus, sed omnibus hominibus angelos custodes divinitus datos esse.

In eandem sententiam scribunt Dion. in epist. ad Demophilum, Orig. hom. 5. super Luc. & hom. 1. super psal. 37. citans ad hoc librum Pastoris. Didymus in 2. Petr. 2. August. cap. 12. meditationum & serm. 7. de tempore. Cassianus collatione 7. cap. 17. & collatione 13. cap. 12. Theodoretus quaest. 3. in Genesim adhibens probationem ex Matt. 18. Greg. hom. 34. in evang. Beda super Act. 12. ubi etiam lib. Pastoris citat. Bern. lib. 5. de considerat. cap. 4. & serm. 12. in psal. Qui habitat. Denique posteriorum omnium Theologorum haec communis est sententia, a qua non est temere discedendum. Neque sane absurdum videri debet etiam infidelibus & reprobis angelos deputari ad custodiam. Quamvis enim eos ad fidem & salutem non perducant, alia tamen bona praestant. Primum ut non toties & tam graviter peccent quam alioqui peccarent; tum ut in honestatis officiis exerceantur & proficiant, & per hoc minus mali existant; quale quid dici potest de priscis illis Romanis, virtutum, & honestatis nomine multum laudatis. Denique ut multa corporis mala ab eis avertant. Angelos autem etiam infidelibus ut custodes assignari, scriptura declarat Danielis 10. ubi angelos principes Persarum & Graecorum legimus, quamvis id non de singulis hominibus, sed de regnis intelligatur, quae tamen regna a cultu veri Dei tunc erant aliena. Quare nihil vetat quo minus de singulis hominibus etiam malis & infidelibus idem sentiamus, praesertim cum inaestimabilis sit angelorum multitudo, proindeque verendum non sit ne tantae hominum multitudini per singulos custodiendae numerus angelorum forte non sufficiat. De his vide Basilium lib. 3. contra Eunomium, & Gregor. lib. 17. moralium cap. 7. super Job. 35.

Ut autem etiam ad infideles & quoscumque omnino homines extendi putemus angelicam per singulos custodiam, suadet argumentum ex ratione sumptum, quod pro hac re facit S. Thomas 1. p. q. 113. art. 2. estque tale: Homines incorruptibiles sunt non solum, quantum ad communem speciem, verum etiam quantum ad proprias formas singulorum quae sunt animae rationales. Quod de aliis rebus cor ruptibilibus dici non potest. Quare cum Dei provedentia principaliter versetur circa res perpetuas & incorruptibiles; consequens est eam sic se habere ad singulos homines, sicut se habet ad singula genera vel species rerum corruptibilium vel etiam magis. Nam harum rerum species aliquando peribunt, animae autem hominum nunquam peribunt. Atqui probabile est diversis speciebus rerum diversos angelos praefectos esse, nimirum singulos singulis; (cujus assumptionis probabilitatem idem S. Thom. astruit quaest. 110. art. 1. adductis sententiis ex Augustino lib. 83. quaest. 79. & Damasceno lib. 2. cap. 4. & Origene scribente super illud Num. 22. Cum vidisset asina angelum, &c.) Eadem igitur ratione probabile est singulis hominibus singulos angelos ad custodiam deputatos esse, idque eo magis, quod pluris sit apud Deum unus homo quam alia quaecumque species corruptibilis, magisque particularis quilibet homo perpetuus sit & immortalis, quam quicquam aliud rerum corruptibilium, etiam secundum speciem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1