Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Aliquot rationes angelicae custodiae

§. 2. Aliquot rationes angelicae custodiae.

PRaeter eam rationem quae modo allata est, aliae quaedam a causa finali sumptae colligi possunt e scripturis angelicae custodiae rationes, ejus praesertim quae adhibetur electis. Quarum una est, ideo bonos angelos homini custodes dari, ut ei suggerant bonas cogitationes, & subministrent bonorum operum occasiones, quod Raphaelem apud Tob. fecisse legimus.

Secunda, ut adversus impugnationes malignorum spirituum hominem alioqui infirmum ac viribus infirmiorem, & ad ruinam pronum defendant & sublevent. Unde Hilarius scribens in psalm. 134. dicit infirmitatem nostram contra diabolicas tentationes, opus habere auxilio naturae potioris, idest, angelicae, idque ex scriptura probat.

Tertia, ut corporalia mala ab homine depellant, eumque periculis eripiant. Quomodo legimus Elizaeum contra Syros angelorum custodia protectum fuisse 4. Reg. 6. Ad utrumque autem malorum genus tam spiritualium quam corporalium referendum videtur, quod Jacop Gen. 48. dicit angelum eruisse ipsum de cunctis malis, & quod psalm. 90. dicitur: Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus vus tus, &c. Item quod Moysi dictum est Exo32. Angelus meus praecedet te, nec non ea quae apud Tob. de religato Asmodaeo leguntur.

Quarta ratio, ut preces ac pia hominis desideria ac bona opera offerant in conspectu Dei, eademque siia intercessione commendent. Unde Tob. 12. haec sunt verba Raphaclis ad Tob. Quando orabas cum lachrymis & sepeliebas mortuos, &c. Ego obtuli orationem tuam Domino. Testatur hoc quoque Hilarius scribens in Matt. 18. ac plenius ea re disserit Bernserm. 8. & 39. super Cant. 3. Meminit & serm. 1. de S. Michacle, & aliis locis supra citatis.

Postremo vel ob id necessaria est homini bonorum angelorum custodia, quod omnia jam dictis contraria faciunt angeli mali. Nam & malas cogitationes suggerunt atque occasiones peccatorum subministrant, & omni divino praesidio hominem denudare student, & in mala etiam corporalia impellunt, & apud Deum quoad possunt accusant, omniaque ejus benefacta calumniantur, ut patet ex scripturis Apoc. 12. & Job. 12 & 2. & aliunde.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2