Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Solvuntur objectiones quae sunt contra custodiam angelorum singularem

§. 3. Solvuntur objectiones quae sunt contra custodiam angelorum singularem.

COntra doctrinam superiorem qua singulis hoOminibus sine exceptione singuli tribuuntur angeli custodes, sunt quae possint objici. iPrimum quod justo peculiariter dictum est psal. 90. Angelis suis mandavit de te ut custodiant te, &c. ergo haec custodia non est malis communis.

Secundo, quod Heb. 1. omnes angeli dicuntur administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis, id est, propter electos. Nam hi soli capient haereditatem. Ex quo consequens apparet ad solos homines electos mitti angelos custodes.

Tertio, Chrysostomus homilia 3. super Colos. 1. solis fidelibus angelos attribuit. Olim, inquit, con gruentes numero gentium erant angeli: nunc autem congruentes numero fidelium. Et interposito testimonio Christi ex Matth. 18. subjungit: Unusquisque enun fidelis habet angelum. Nam etiam ab initio unusquisque vir probus angelum habebat, sicut dicit Jacob: Angelus qui pascit me, &c. Idem hom. 60. in Matth. 18. ex verbis Domini manifestum esse dicit quod omnes sancti angelos habent.

Quarto, in precibus Ecclesiae quae solenni ritu etiam secundum usum Romanum funduntur, super baptizandum dicitur: Quaesumus ut mittere digneris sanctum angelum tuum de calis, ut custodiat hunc famulum tuum. Unde similiter consequens videtur solis fidelibus angelos a Deo deputari custodes, neque id prius quam baptizentur.

Quinto, unus angelus sufficit multis hominibus custodiendis. Nam & homo qui natura & potestate multo inferior est angelo, saepe unus multis regendis sufficit; frustra ergo singuli singulis ascribuntur.

Postremo, in hanc sententiam quae non singulos singulis, sed unum eundemque angelum multis hominibus praeficit, manifeste descendit Magister hac dist. Idque ita dici oportere concludit hoc argumento, quia cum homines electi tot sint quot boni angeli, plures constat esse omnes simul bonos & malos homines, quam sint boni angeli. Quocirca fieri non posse ut singuli homines tam mali quam boni singulos habeant angelos bonos.

Verum haec argumenta non convincunt. Quod enim primo loco objicitur, non aliud probat quam angelos justorum & electorum hominum custodes non qualecumque mandatum custodiendi a Deo accepisse, sed singulare quoddam quale non est da¬ tum custodibus hominum reproborum, scilicet ut custodiant in omnibus viis suis ne saltem ita offendant ut finaliter a Deo deficiant.

Ad secundum notanter dici ab apostolo, propter eos, non ad eos; quia nimirum omnia etiam quae circa reprobos aguntur, serviunt electis, ut docet apost. 1. Cor. 3. Deinde dici potest illis verbis indicari in genere principalem finem missionis angelorum in terram, qui fuit & missionis Christi, cum possint esse alii fines minus principales, minusve excellentes.

Ad tertium respondent quidam verba Chrysostomi accipienda esse de peculiari & efficaci custodia, qua scilicet dirigantur homines ad vitam aeternam. Quae responsio non videtur improbanda, tum quia Chrys. nusquam diserte negat infideles aut improbos homines habere angelos; tum quia commentans in locum Matt. 18. dicit Christum ibi loquide angelis excellentibus. Per quod videtur innuere caeteris quoque hominibus angelos esse datos, sed minus excellentes. Si quis autem contendat Chrysost. sentire quod soli fideles & boni angelos habeant, quoniam & Basil. in expos. Psal. 48. & l. 3. contra Eunomium solos fideles nominavit, non admodum repugnamus. Non enim certa, sed multum probabilis & communiter recepta doctrina est angelos custodes etiam infidelibus singulis adhiberi.

Ad quartum respondendum videtur, Ecclesiam ibi loqui de certo quodam effectu custodiae angelicae. Addit enim: Et perducat eum ad gratiam baptismi tui.

Ad quintum respondet S. Thom. unum angelum uni homini deputari ad custodiam quatenus est homo singularis, & non quatenus est pars alicujus collegii, quomodo & unus homo interdum uni ad custodiam deputatur, etiamsi pluribus alioqui custodiendis sufficiat. Huic responsioni accedit, quod cum finita sit angeli potentia, fit ut minus perfecta sit ejus operatio circa plura quam circa unum. Deinde etiamsi aeque unus plures custodire posset atque unum, voluit tamen Deus hoc pacto hominum genus honorare, ut singulis singulos adderet custodes ange los. Unde Hier. Magna dignitas aimarum, &c.

Ad postremum respondetur Magistri opinionem falso niti fundamento, bonorum angelorum numerum non esse majorem numero hominum electorum. Quod quidem alibi satis refutatum est ad dist. 3. Quanquam & eo dato non aliud colligi potest quam oportere ut unus idemque angelus bonus pluribus hominibus ad custodiam deputetur saltem diversis temporibus, dum moriendo & nascendo alii homines aliis cedunt & succedunt. Quod suae opinioni sufficere Magister ipse fatetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3