Capitulum 4
Capitulum 4
An unusquisque homo habeat angelum malum
ESt quidem hominibus justis & piis cum adversariis potestatibus perpetua colluctatio, ut Eph. 6. & multis aliis scripturae locis est manifestum. Sed a utrum sicut unicuique homini suus datus est angelus bonus ad custodiam, sic etiam unicuique suus deputetur a Deo angelus malus ad exercitium, quae quorundam opinio est, quam & Magister §. B. & C. tenere videtur, incertum est, imo valde probabile non ita esse.
Primum, quia multi sunt homines, in quibus exercitium quod est ad probationem & augmentum virtutis, nullum habeat locum, ut in iis qui diabolo sponte serviunt, & juxta apost. 2. Tim. 2. captivi ab eo tenentur, nec ullius virtutis studium habent. Quare probabilitatis aliquid habere videretur haec sententia si de solis loqueretur electis, iisque ratione utentibus. His enim solis ad virtutis aliquod exercitium & ad salutem proficit diabolica tentatio.
Verum nec de iis hoc satis probabiliter dici posse quidam his argumentis probant. Primo, quia frustra divinitus deputarentur singulis hominibus singuli tentatores daemones, cum daemones ipsi sua sponte ad homines tentandos sint paratissimi.
Secundo, quia frequenter unum hominem non unus daemon, sed multi oppugnant, ut constat exemplo ejus qui assumens septem alios spiritus nequiores se, domum unde fuerat ejectus repetivit. Luc II. Nam & S. Antonium ingens multitudo daemonum, ut in ejus vita legitur, tam spiritualiter, quam corporaliter oppugnavit. Quod & de aliis quibusdam legitur, & exemplo atque similitudine corporalis obsessionis probatur, velut de Maria Magdalena a septem daemonis obsessa atque liberata Luc 8. Marci 19. Item de eo quem legio daemonum occupaverat Luc. 8. & de aliis hujusmodi. Frustra autem videretur unus uni deputatus ad exercitium, si eo ordine turbato plures unum aggrediuntur.
Tertio, quia cum Deus neminem tentet, neque cuiquam peccati author esse possit, non est verisimile per ejus providentiam hoc agit ut unusquisque homo daemonem habeat tentatorem & impulsorem. ad peccandum. Sicut enim Deus non est author peccati, etiam destinandi in bonum finem, ita ad ejus bonitatem non pertinet homini providere tentatorem & sollicitatorem ad malum, licet id quibusdam cedat in bonum.
Dicunt ergo quod Deus vel utitur tantum malitia daemonum ad probationem electorum, vel quod eos mittere ac destinare ad tentandum dicitur, quatenus ea tentatio rationem habet justae vindictae obpeccata praecedentia eorum qui tentantur.
Sed haec argumenta ad id quod verum est in hac quaestione inveniendum, non videntur sufficere, Primum enim non convincit. Nam & boni angeli sua sponte sunt ad custodiendos homines paratissimi, nec ideo tamen frustra singuli singulis ex ordinatione & mandato Dei custodes adhibentur.
Si respondeas angelos bonos licet ad benefaciendum hominibus paratissimos, nihil tamen facere nisi quod Deus eis praecipit, malos autem non exspectare Dei praeceptum: Objici poterit quod mali daemones expectant praeceptum sui principis. Est enim inter cos ordo actionum etiam in malo, & ita a diabolo poterit ordinatum esse Deo permittente ut quisque homo habeat unum angelum malum sibi assignatum, a quo tentetur ad peccata.
Secundum quoque non concludit simili ratione. Saepe enim etiam multi boni angeli unum hominem custodiunt & protegunt, ut patet exemplo Elizaei. Nec ob id turbatur ordo constitutus a Deo; quia & hoc a Deo ordinatur, ut interdum multi unum custodiant.
Tertium vero argumentum bene probat angelos malos non habere mandatum a Deo ut homines tentent. Nam ut ait Ecclesiasticus capite decimoquinto, Deus nemini mandavit impie agere. Bene etiam probat per Dei providentiam non hoc agi ut homines a daemonibus tententur; quia tentatio diabolica, cum sit ad malum, proprie non cadit sub providentia Dei, quia non est nec esse potest ejus effectus. Sed non probat daemones hominibus non deputari a Deo ad ipsorum hominum exercitium. Nam exercitium hoc bonum est & nihil mali in sua ratione includit, sicut tentatio, quod proinde ut tale est, cadit sub ordine providentiae divinae. Quocirca licet tentationem non intendat Deus sed diabolus, ipsum tamen exercitium a Deo intenditur, quoties homines ad virtutem exercentur, sive id fiat per tentationem diabolicam, sive per tentationem carnis, sive alio modo quocumque Deus ad exercendum homines uti voluerit. Unde legimus, Deum per Satanam exercuisse patientiam S. Job. Nec negandum videtur, quin pro illo tempore fuerit ei satanas a Deo deputatus ad exercitium. Id autem manifestius apparet in Paulo qui 2. Corinth. 12. testatur pro custodia humilitatis sibi datum fuisse stimulum carnis suae angelum satanae qui ipsum colaphizaret. Adde quod cum omnis ordo sit a Deo, necesse est & illum ordinem in Deum authorem referri, qui est in regno daemonum, dum alii ad alios tentandos mittuntur. Nam licet tentatio non sit a Deo, tentationis tamen atque impugnationis ordo a Deo est, qui ordinate novit uti malis, ad bona ea ordinando, ut ait S. Thomas 1. parte quaest. 114. art. 1. Unde & ordinationem daemonum consideratam ex parte Dei ordinantis, sacram esse dicit idem doctor quaest. 109. art. 1. & 2. Ex quibus patet opinionem eorum, qui dicunt unicuique homini malum angelum ad exercitium deputari, non esse rejiciendam, ut impiam, aut sanae doctrinae contrariam. Quanquam nec ut vera recipi posse videtur, non tantum ob causam initio dictam (quia scilicet exercitium virtutis in multis locum non habet, ut in reprobis praesertim infidelibus;) sed etiamsi opinionem nostram non restringamus ad electos. Nam infantes priusquam ad usum rationis pertingant, exerceri ad virtutem non possunt. Quare frustra eis a nativitate (quod volunt isti opinatores quasi conformiter cum bono angelo ad custodiam dato) malus angelus ad exercitium daretur, idque eo magis si in infantia sint decessuri. Cum quibus idem prorsus judicium est de his qui perpetua laborant amentia.
Deinde cum plerique homines etiam electi sint valde infirmi & per seipsos ad lapsum proni, propter legem peccati quae est in membris, non est verisimile Deum ordinare aut permittere ut semper unicuique adsit daemon a quo impugnetur, sed saepe per bonum angelum daemonis impugnationem avertere, sicut & impedit interdum ne daemon sciat quid circa hominem agatur, quomodo ex Ignatio refert Hieronymus in Matth. 1. diabolo celatum fuisse partum virginis, adeo ut putaverit Jesum non de virgine sed ex viro conceptum. Hinc enim apparet daemonem non semper adesse homini cum facultate tentandi, sicut semper adest angelus bonus custodiens, uti recte docet S. Thomas quaest. 113. art. 6. Atque hujus rei ad consolationem nostram praecessit exemplum in Christo capite nostro, a quo post trinam tentationem diabolus legitur ad tempus recessisse Luc. 4.
Denique incertum est utrum semper ab uno eodemque daemone, an vero subinde ab alio atque alio, prout hoc sapientiae divinae permittere & ordinare visum fuerit, electus quisque tentetur atque exerceatur. Nam de bonis quidem angelis sic definite loquitur scriptura. Angelus ejus est, &, Angeli eorum semper vident, &c. &, Angelus qui eruit me de cunctis malis; Quasi semper unus & idem deputatus maneat ad hominis cujusque custodiam, qui proinde proprie illius angelus esse dicatur. At de malis nihil tale legitur. Nec sane convenit ita fieri. Si enim id haberet ordinatio divina, sicut habet de bonis, jam certi essent daemones taliter deputati, sed durante vita hominis, cui ad exercitium dati essent, non mittendos in abyssum inferni. Quae certitudo damnationi eorum nequaquam convenit.
Porro authores quidam pro memorata opinione adduci solent, sed quorum non magni ponderis sit authoritas. Nam Origenes qui eam opinionem tradit homil. 12. & 35. super Luc. multorum foit errorum parens, ac nominatim in eadem ipsa 35. homilia, multa alia docet absurda.
Est item apud Cassianum haec opinio collatione 7. cap. 17. & collatione 13. cap. 12. Sed hunc collatorem ut in aliis ita & in hoc dogmate reprehendit Prosper lib. contra ipsum edito cap. 27. Allegat quidem uterque, id est, Origenes loco posteriori, & Cassianus loco priori librum Pastoris, in quo scriptum contineatur unicuique homini duos angelos cohaerere, bonum & malum. Sed eum libr. Hier. in prologo galeato, & Gelas. Pont. in conc. 70. episc. (cujus decretum extat apud Grat. dist. 15. cap. sancta Rom. ecclesia) inter apocrypha rejecerunt. Quin & eodem decreto tam Origenis quam Cassiani opuscula iisdem apocryphis annumerantur.
Reperitur insuper ea sententia in homilia 5. operis imperfecti in Matth. Sed author ejus operis ut incertus est, ita certo & ὥειγνίζει & ἀρειάνιζ multis locis.
Quod autem in hanc partem Greg. authoritatem producit Magister, apud Gregorium non invenitur, sed habetur in libro sententiarum Hugonis a S. Victore. Cujus authoritas cum Greg. non est comparanda.
Postremo videri non immerito potest ea opinio manasse ex errore gentilium, qui singulis hominibus in ipso ortu duos genios velut connaturales attribuerunt, bonum & malum; ac bono quidem bona omnia, quae homo vel faceret vel pateretur; malo autem mala omnia ascribebant. Cui non admodum dissimile est illud Mahometanae superstitionis commentum, quod in lib. cui titulus, doctrina Mabometi, legitur, singulis hominibus binos assistere angelos, alterum a dextris, alterum a sinistris, quorum ille benefacta hominis scribit, iste malefacta, &c. Ex quibus omnibus apparet hoc quod dicitur de malo angelo singulis hominibus semper adhaerente magis ad fabulas falsarum religionum pertinere, quam in doctrina Christiana solidum habere fundamentum.
On this page