Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum angeli praecognoverint mysterium incarnationis Christi

§. 5. Utrum angeli praecognoverint mysterium incarnationis Christi?

QUod quaerit Magister, an mysterium Verbi incarnati praecognitum fuerit angelis, non de naturali cognitione, sed de supernaturali accipiendum. est. Satis enim constat angelos per naturam ad cognitionem mysteriorum supernaturalium pertingere non potuisse, maxime priusquam ea fierent aut existerent in rerum natura. Haec enim omnium scholasticorum est opinio; tametsi de mysteriis jam factis aut existentibus solus fere Scotus dissentiat.

Hoc igitur supposito de praesenti qu. variae sunt sententiae. Una Magistri in textu docentis, quod angelis superioribus jam olim & a saeculis ex parte cognita fuerint mysteria gratiae, utpote quorum ministerio eadem nuncianda erant hominibus; angelis autem inferioribus incognita mansisse, donec impleta sunt, & per ecclesiam praedicata, ac tunc demum illa omnibus angelis perfecte fuisse cognita. Quam doctrinam Magister accepit ex Haimone scribente super Ephes. 3. ut ipse profitetur.

Alia sententia est mysterium incarnationis latuisse omnes angelos usque ad tempus quo completum & praedicatum est. Ita sensisse videntur plerique patres; dicit enim Ambr. super Luc. 1. Neque enim facile erat scire mysterium absconditum a saeculis in Deo, quo nec superiores potestates scire potuerunt, & lib. de institutione virginis cap. 5. Christi resurrectionem, inquit, angeli ignoraverunt, quod significant versiculi: Tollite portas principes vestras, &c. post quae tandem infert. Quomodo ergo homo potuit divinum scire secretum quod angeli nesciebant; ubi loquitur de conceptu virginis. Bernardo quoque in ep. 67. dubium est, an quisquam angelorum praeter Gabrielem hujus mysterii notitiam habuerit, priusquam fieret. In hanc praeterea sententiam scribunt Orig. hom. 15. super Mat. Hier. super Isa. 63. Chrys. hom. 14. super Joan. Theod. lib. de immutabilitate. Atque iidem authores & cum eis Theophyl. & Oecum. in expos. Ephes. 3. Nituntur autem potissimum dicto loco apost. Ephes. 3. ubi dicit datam sibi gratiam evangelizandi in gentibus investigabiles divitias Christi, & illuminandi omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo; dende addit: Ut innotescat principibus & potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei secundum praefinitionem faeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. Ex quibus Apost. verbis etiam amplius aliquid adjiciunt, nempe Apostolos angelis haec mysteria praedicasse. Sic enim Orig. Hieron. & Chrys. nimirum ex eo quod dicit Apost. mysterium hoc angelis innotuisse per ecclesiam, id est, ut illi exponunt, per ecclesiae praedicationem. Alter ejusdem Apostoli locus est 1. Timoth. 3. cum ait de hoc eodem pietatis sacramento: Manifestum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, &c. Videntur enim illa omnia ad idem tempus novi testamenti referenda.

Adducitur item locus ex psal. 23. ubi angeli quasi ignorantes, ut ait Ambrosius in institutione virginis, interrogant dicentes: Quis est iste rex gloria?

Similis est locus Isa. 63. ubi rursus eodem Ambrosio authore angelorum vox est de Christo seu resurgente seu ascendente in caelum sciscitantium; Quiest iste qui venit de Edom, &c. Sed & Hieronymus & alii fere in hunc sensum duo haec posteriora loca exponunt.

Porro tertia sententia est omnes angelos ab initio quo facti sunt beati, mysterium incarnationis Christi cognovisse quantum ad ejus substantiam, non autem quoad particulares rationes & circumstantias: sed hanc cognitionem tum demum eos accepisse, quando mysterium ipsum reipsa completum fuit, & per apostolos praedicatum. Sic S. Thom. docet 1. p. q. 57. a. 5. praecipue in resp. ad primum, & qu. 64. artic. 1. ad 4. & in commentario Ephes. 3. & compluribus aliis locis, quem ahii plerique sequuntur. Notandum autem, quod ait dicto loco in corpore, angelos cognitione supernaturali in verbo cognovisse mysteria gratiae, non quidem omnia nec aequaliter omnes, sed secundum quod Deus voluit eis revelare; ita tamen quod superiores angeli perspicacius divinam sapientiam contemplantes plura mysteria & altiora in ipsa visione cognoscunt, qui inferioribus manifestant eos illuminando. Et horum etiam mysteriorum, inquit, quaedam a principio cognoverunt, quaedam vero postmodum secundum quod eorum officiis congruit, edocentur. Quod similiter ad superiores etiam angelos pertinet, ut ipse S. Tho. infra clare explicat. Rationem autem generalis cognitionis quam omnes habuerunt ab initio beatitudinis hanc reddit, quia mysterium incarnationis Christi est quoddam generale principium ad quod omnia angelorum officia ordinantur. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis, videlicet dandae per Christum, Hebr. 1. Non potuerunt ergo hoc mysterium ignorare, illi praesertim per quos illud ipsum patriarchis & prophetis erat revelandum, & quicumque populo Israelitico generatim ac sigillatim ad procurandam salutem principes & custodes dati erant, imo & aliis extra illum populum. Est alia ratio. Nam Christus constituendus erat a Deo caput non solum hominum, sed etiam angelorum, ut dicitur Ephes. 1. ergo ad beatam cognitionem angelorum aliquo modo pertinebat mysterium Christi, id est, verbi incarnandi.

Huc praeterea facit, quod angelis in universum majorem mysteriorum notitiam scripturae attribuant quam hominibus, ita ut si quid eorum lateat angelos; consequenter nec hominibus prodendum videatur. A Nam Matth. 24. cum discipuli Christum curiosius interrogassent de tempore adventus sui, repressit eos hac responsione: De die illa & hora nemo scit, neque angeli calorum; quasi dicat, quod angeli nesciunt ejus notitiam, vos quaerere non debetis. Unde apparet de hujusmodi mysteriis nihil unquam fuisse revelatum hominibus, quod non scirent angeli. Simul autem redarguitur illa quorumdam opinio quod angeli de quibus mysteriis fuerint edocti ab hominibus, de qua vide quaestionem apud sanctum Thomam 1. parte quaest. 117. art. 2. & super Ephes. 3. Imo si quis memoratam scripturam ad hunc modum interpretaretur, angelos, diem & horam judicii nescire, quia scientes nesciunt, id est, ita noverunt ut tamen hominibus revelare non possint; non videretur vim scripturae facere, quandoquidem eodem contextu additur apud Marcum cap. 13. Neque filius: quod non potest aliter intelligi quam quia filius etsi sciat, est tamen quasi nesciens, quia non revelat.

Ex dictis patet tertiam hanc sententiam non leve fundamentum habere in scripturis, ut Heb. 1. Ephes. 1. Matth. 24. & in super ubicumque per angelos factae leguntur hominibus revelationes de Christo, ut apud Danielem & alibi. Sed nec patrum deest ad hanc sententiam authoritas. Nam Dionysius lib. caelestis hierarchiae capit. 4. & 7. docet non aliter quam per angelos mysteria divina hominibus innotescere, sicut nec angelis inferioribus nisi per superiores. Quod & August. docet lib. 7. de civitate Dei cap. 32. Apud quem praeterea lib. 5. de Genesi ad literam cap. 19. legitur mysterium gratiae sic absconditum fuisse a seculis in Deo, ut tamen innotesceret principibus, & potestatibus caelestibus. Augustinum Beda sequitur in expositione Ephes. 3. Et aperta est Maximi in quodam sermone sententia. Quod angeli noverint futuram incarnationem, ambigi non oportere. Citat S. Thomas 3. parte quaestione 3. articulo 2. ad 3. Ut autem plenius tota haec res explicetur, distinguenda sunt quinque tempora in angelis.

Primum est ab initio creationis usque ad confirmationem. Hoc autem tempore etsi cognitionem habuerint supernaturalem, quae est per fidem, non tamen videntur cognovisse mysterium verbi incarnandi. Non enim pertinebat hoc ullo modo ad illum statum angelorum, quia non erant per Christum salvandi.

Deinde si electi cognovissent, eadem ratione cognovissent & reprobi. Qui proinde postea Christum in carne apparentem non dubitassent esse Dei filium. Nam etsi fidem peccando amisissent, non tamen rei quondam creditae memoria illis excidisset. Quod autem dubita verint etiam tunc quando videbant eum miracula facientem, testatur Aug. lib. 19. de civitate Dei cap. 21. Nullus autem patrum asserit daemones quod tunc nesciebant, scilicet in eandem personam convenire Deum & hominem, id olim priusquam caderent, cognovisse.

Nec obstat quod quidam objiciunt, oportere ut fides praecedat visionem, scilicet ut fidei merito visionis praemium reddatur. Non enim hoc oportet in omnibus quorum visionem in verbo accipiunt. Multa enim ibi vident prius numquam credita. Habuerunt autem angeli fidem trinitatis, cui & gloriam ab initio creaturae cecinerunt, juxta illud Ecclesiasticum: Gloria patri & filio & spiritui sancto. Sicut erat in principio. Atque hujus fidei praemium acceperunt ejusdem trinitatis visionem.

Objiciunt & alia argumenta, sed quibus jam responsum a nobis est supra ad 6. dist.

Secundum tempus est a confirmatione usque ad lapsum hominis. Quo tempore valde probabile est, angelos habuisse cognitionem dicti mysterii quoad substantiam ejus & excellentiam, ut jam probatum est. Siquidem & homini ante lapsum id fuit revelatum Gen. 2. Revelationes autem, ut supra dictum est, hominibus non fiunt nisi per ministerium angelorum

Tertium a lapsu hominis usque ad Christum. A quo tempore statim coeperunt angeli de hoc mysterio quaedam particularia nosse, & illud maxime, quod per Christum ex Adae posteritate nasciturum genus ipsius a peccati servitute esset liberandum. Nam Genes. 3. a Deo utique per angelum dicitur ad serpentem: Inimicitias ponam inter semen tuum & semen illius. Ipsum conteret caput tuum. Prout autem subinde aliae atque aliae de hoc mysterio factae sunt hominibus revelationes, oportuit etiam angelis revelationum ministris ipsum mysterium secundum circumstantias magis magisque innotescere. Quod vult ratio & declaratio S. Thom. supra posita.

Quartum a Christo usque ad finem saeculi. Quo tempore non dubium est, quin sicut homines ita ac multo magis angeli pleniorem atque ampliorem acceperint dicti mysterii notitiam quoad multa particularia prius ignota. Sicut enim quae in prophetis obscure dicuntur, eadem clare explicata sunt in evangeliis, ita angeli quae prius cognoscebant secundum generales & quasdam speciales sed pauciores conditiones, eadem postea cognoverunt plene ac distincte secundum eam perfectionem, qua jam completa erant, & quidem tanto perfectius quam homines, quanto perfectior de rebus completis notitia ipsorum naturae & gloriae competit. Et tamen fatendum eos ad huc usque ad finem saeculi in cognitione mysteriorum redemptionis nostrae proficere; quia ad illud usque tempus, adhuc agitur ipsa redemptio secundum effectus. Quo pertinent etiam revelationes descriptae in Apocalypsi, & alia quae de Christi ecclesia & membris ejus quotidie innotescunt. Ita recte docet Magister in textu, & Rupertus lib. 1. de victoria verbi Dei cap. 29.

Quintum tempus a consummatione seculi usque in aeternum, quando omni modo plena & perfecta er tomnium beatorum de mysteriis Christi cognitio, ita ut profectus in ea locum amplius habere non possit.

Si quis autem quaerat, utrum profectus cognitionis mysteriorum qui durante hoc saeculo ponitur in angelis, intelligatur de cognitione quam habent in verbo; respondeo de ea intelligi posse circa absurditatem. Neque enim illa cognitio ut quidam putant, ita invariabilis est, ut quoad objecta cognoscenda nulla possit ad eam fieri accessio. Valde enim probabile est sanctos cognoscere preces nostras in verbo, non ab initio suae beatitudinis, sed ab eo tempore quoad eos diriguntur, ut alibi dicetur.

His ita declaratis illud denique notandum, Patres adductos pro secunda sententia vel omnes vel aliquos sic posse intelligi, ut non omnino negent angelos quicquam scivisse de mysteriis incarnationis Christi, & redemptionis nostrae ac vocationis gentilium, priusquam ea jam compleri viderent; sed tantum perfectam ac distinctam secundum particulares circumstantias notitiam ab eis removeant, qualem scilicet rebus completis acceperunt. Sic enim S. Hieronymus suam sententiam exponit in commentario super Ephes. 3. dicens angelis ignotum fuisse mysterium Christi eo modo quo postea notum Apostolis, & tamen minus ignotum fuisse quam patriarchis & prophetis, qui illud praedixerunt. Quam responsionem colligit ex his apost. verbis: Quod mysterium aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis ejus; id est, olim non fuit cognitum hominibus perfecte & distincte, sicut nunc Deo revelante cognoscitur ab apostolis. Hoc autem A similiter vult intelligi de angelis. Nam si prophetis aliquo modo notum fuit hoc mysterium quanto magis angelis? Hanc enim consequentiam aperte indicat. Hieronymus.

Restat ad extremum una removenda objectio, quam in fine dist. sibi facit Magister ex Isid. & Greg. Nam Isid. lib. 1. de summo bono cap. 12. dicit angelos in verbo Dei omnia scire priusquam fiant. Et Greg. lib. 4. dialog. cap. 33. Qui est, inquit, quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? ex quibus testimoniis apparet angelos ab initio beatitudinis perfectam habuisse notitiam omnium mysteriorum. quod est contra omnes praedictas sententias. Respondeo non posse in his Patrum verbis absolutam intelligi universalitatem. Certum est enim ex iis quae ad dist. 38. primi libri, & ad dist. 7. hujus libri dicta sunt, angelos non omnia scire sine excaptione. Sed loquuntur hi patres de iis omnibus, quae ad angelorum statum pertinent, & quorum ignorantia in vitio foret. Hanc enim esse mentem Greg. ex alio loco manifestum est, scilicet ex lib. 2. moral. cap. 3. ubi hanc suam sententiam ad ea, quae scienda sunt, restringit, simulque significat angelos non omnia scire quae Deus novit. Quid enim, inquit, de his quae scienda sunt, nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostra valde dilatata est; sed tamen comparatione divinae scientiae angusta. Sic ille.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5