Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Utrum angeli in merito et praemio proficiant

§. 6. Utrum angeli in merito & praemio proficiant?

OStensum est ad dist. 5. angelos per officia, quae circa nos exercent, non mereri beatitudinem jam olim acceptam, ut opinatus est Magister, sed eam accepisse merito perseverantiae praecedentis. Non dissimilis illi est opinio, quam hac dist. idem Magister ut probabiliorem amplectitur, scilicet angelos usque ad diem judicii in merito simul & praemio proficere, ac praemium illud ipsum interpretatur cognitionem & dilectionem Dei. Unde consequens foret non accidentalem modo, sed & essen tialem beatitudinem in eis augeri. Quam sententiam revera absurdam & improbandam, meritoque inter errores selectos annotatam, non aliter probat quam quia angeli in quorumdam mysteriorum cognitione proficiunt, sicut jam ante ostendimus. Verum inde nullo modo consequens est eorum felicitatem, quae in perfecta Deicognitione consistit, augeri. Nam huic cognitioni nullus accedit perfectionis gradus per hoc quod alia quaedam mysteria subinde discunt, aut in eorum cognitione proficiunt, sicut nec decederet quicquam, si de mysteriis humanae redemptionis vel minus aliquid vel nihil prosus cognoscerent. Haec enim cognitio tantum est operum Dei, non ipsius Dei secundum essentiam.

Dicendum igitur angelos post confirmationem nec in merito nec in essentiali praemio proficere.

Primum quia per confirmationem terminum suum consecuti sunt, post quem nullus est locus merendi, cum mereri sit eorum tantum qui adhuc in via positi! ad terminum tendunt.

Deinde si angeli suis erga nos officiis augmentum suae beatitudinis merentur, consequens erit etiam hominibus sanctis post mortem merita accrescere. Nam & ipsorum animae sua intercessione atque aliis interdum officiis nostram salutem promovent. Quod autem animabus beatis crescat vel meritum vel praemium, nec ipse Magister sentit, & ad versatur hoc scripturae dicenti Eccles. 11. Lignum in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Et Joan. 9. Venit nox quan¬ do nemo potest operari. Quare nec in angelis confirmatis agnoscendum est ullum meritum, cum illis hoc sit confirmatio quod hominibus mors.

Praeterea si multiplicatis bonis operibus consequenter necesse foret multiplicari merita, sequeretur eadem ratione angelos nunquam merendi finem facere, ne quidem ad extremum judicii diem, quia nunquam in aeternum cessabunt a laude Dei ejusdemque & omnium beatorum dilectione, qua sunt actiones sine dubio bonae. Meritorias tamen esse nemo dixerit. Neque enim omne bonum opus meriti rationem habet, sed illud demum quod procedit ex charitate viae, non quod ex charitate patriae, cujusmodi sunt opera beatorum, sive ante judicii diem, sive post ab eis fiant. Qui quidem hac in parte Deo similes sunt. Sicut enim Deus cum sit beatissimus, non ideo beneficia confert in homines, ut sibi aliqua felicitatis portio accedat, sed ut hominibus bene sit; ita beati tam angeli quam homines suis nos officiis adjuvant; non quo ipsis aliquid felicitatis accrescat, sed ut nos suae felicitatis habeant consortes.

At dicet aliquis: Angeli proficiunt in praemio accidentali; ergo & in merito. Respondetur id non magis in angelis esse consequens, quam in animabus beatis. Etenim tam angeli ante confirmationem, quam homines ante mortem sibi comparaverunt omne meritum non modo praemii essentialis, sed etiam accessorii, quod postea quacumque occasione percipiunt. Quod & in damnatis similiter se habet, quibus crescit quotidie supplicium accidentale, non ex novo aliquo merito operum praesentium, tametsi ea omnia mala sint atque perversa; sed ex merito operum quae ipsorum damnationem praecesserunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6