Capitulum 1
Capitulum 1
Praenotanda quadam ad rectam intelligentiam historiae creationis rerum
IN DISTINCTIONEM DUODECIMAM. §. 1. Praenotanda quadam ad rectam intelligentiam historiae creationis rerum. DE creatione mundi corporei & partium ejus, quae Gen. 1. describitur, deque modo! & ordine creationis, ne quid a veritate alienum credamus aut sentiamus. Primo omnium cavendum est, ne ob ullam vel sensuum experientiam, vel humanae mentis ratiocinationem, quantumvis ea in speciem certa sit ac firma quicquam detrahamus authoritati scripturae sacrae creationis rerum historiam nobis describentis, ut vel falsum, vel incertum aliquid in ea contineri putemus; neve propter sermonis ac styli rudem simplicitatem minus reverenter erga eam affecti simus; sed veritatem ejus ut divinam per omnia inconcussam teneamus, verba quoque ut a Spiritu sancto dictata cum omni veneratione suscipiamus. Monet hoc S. Augustinus lib. I. de Genes. ad literam cap. 20. propter eos qui philosophorum hujus seculi speciosis opinionibus imbuti, vel aliud sentiunt de rerum origine quam scripturae veritas habet, vel ad simplicem scripturae sensum aegre suum assensum, judiciumque possunt accommodare.
Cavendum deinde, ne scripturae verba, quae va riam interpretationem admittunt, ita ad unam sententiam cogamus, ut excludamus & abjiciamus caeteras. Hoc enim qui faciunt, non tam scripturam videntur exponere, quam pro sua ex aliis principiis praeconcepta opinione laborare. Quod interpretationis vitium fugere nos admonet idem Augustin. ejusdem lib. cap. 18. & 19. & lib. 12. confession. cap 18. & sequentibus.
Nec minus cavendum ne propter quascumque celebres, & receptas philosophorum opiniones, si non certissima ratione demonstratae sint, relicto sensu, qui in simplici narratione legentibus obvius est, in alium ac diversum sensum scripturae verba convertamus. Qua in re olim peccatum est ab Origene, qui Moysen juxta Platonem interpretatus est, & ita suas statuit allegorias, ut literam aboleret.
Peccatum est item a posterioribus nonnullis, qui secundum normam Aristotelicae philosophiae sacram historiam interpretari sunt conati.
Postremo circa eandem historiam & illud notantandum, cum miraculum id solum proprie dicatur, quod fit praeter institutum naturae cursum, non esse existimandum ea quae Genes. 1. narrantur, esse miracula, sed opera Dei quibus rerum corporearum natura primitus est instituta. Quae proinde Dei operatio neque miraculosa fuit, neque naturalis, sed primaeva naturae ipsius institutio.
On this page