Capitulum 2
Capitulum 2
Utrum omnia simul an distinctis diebus creata sint
NOn parum a simplici & plana narratione scripturae sacrae recedere videtur opinio quorundam, qui ea quae Genes. 1. facta describuntur, non per intervalla sex dierum, sed simul omnia a principio temporis facta esse dicunt. Ita Philonem Judaeum sensisse manifestum est. Nam initio lib. 1. allegoriarum Legis sic ait: Rusticanae simplicitatis est putare sex diebus mundum esse conditum, &c. ubi deinde sex dies allegorice exponit de senario perfecto numero. Sed Philonem in multis platonizasse testantur qui de libr. & vita ejus scripserunt, Hieronymus & alii.
In eadem sententia Augustinum quoque fuisse satis apparet ex quibusdam ejus scriptis, nimirum ex lib. I. de Genes. ad literam cap. 15. & lib. 4. cap. 8. 22. 32. 33. 34. & sequentibus, & lib. 5. cap. 4. 5. & 23. & lib. 6. Item & lib. 12. de Civitate Dei, cap. 7. 9. 30. & 31. Quibus adde quaestionem 26. lib. 65. quaestionum titulo dialogi inter S. Augustinum & Orosium; tametsi constat neutrius esse. Colligitur autem ex memoratis locis haec S. Augustini sententia: Simul initio facta esse caelum, terram, lucem, firmamentum dividens aquas ab aquis, aridam, maria, luminaria caeli. Caeterum sex dies in principio Gen. descriptos ac suis numeris distinctos. non designare usitata temporum spatia, sed cognitionem angelicorum spirituum, qua rerum conditarum gradus & perfectionem cognoscunt, candemque modo vesperam, modo mane appellari diversa ratione. Nam scientia creaturae (inquit lib. 11. de Civitate Dei, cap. 7.) in comparatione scientiae creatoris quodammodo vesperascit, lucescit vero & mane fit, cum ad laudem & dilectionem creatoris ipsa refertur; & alia quae sequuntur.
At vero alii patres simplici narrationi scriptura inhaerentes, non simul uno die aut momento, sed sex distinctis diebus, ut verba scripturae sonant, diversa rerum genera & species quas eadem scriptura commemorat, productas fuisse existimant, ut Basilius homilia 2. Hexameron, Epiphanius in epistola a S. Hieronymo versa & contra Origenis errores scripta. S. Ambrosius lib. 1. Hexamcron cap. 7. & lib. 6. cap. 2. Joan. Chrysostomus homilia tertia super Genes. S. Gregorius lib. 32. moralium cap. 10. & Joan. Damascenus lib. 2. de fide. Item Beda, Rabanus, Strabo, quos recenset Glossa ordinaria super Genes. 1. & alii plerique omnes tam recentiores quam veteres.
Porro sanctus Thomas prima parte quaestione 74. articulo secundo, suam sententiam suspendit ac praefatus neutri parti se velle praejudicare, solvit argumenta utriusque. Quanquam alibi ut in opuscu¬ Io15. & 17. magis propensus videtur in partem Augustini. Dicit enim sententiam quae ponit angelos simul cum mundo corporeo creatos, satis quadrare cum ea quae ponit in rerum creatione non fuisse temporis ordinem. Sentit autem ac docet angelos simul creatos cum mundo corporeo. Quare probabile habet & istud quod cum illo satis quadrare asserit.
Certe Cajetanus sancti Thomae sectator, quamvis in commentario super summam, opinionem suam non declaret, aperte tamen cum S. Augustino sentit in expositione Gen. 1. Cui sententiae Canus quoque subscribit.
Veruntamen communis sententia quae dierum & operum creationis distinctionem atque successionem agnoscit, quam maxime est probabilis. Quod imprimis ostenditur ex plana & simplici narratione scripturae, qua dies creationis rerum suis numeris distinguuntur, & quid quoque die factum sit memoratur. Sicut autem in ea narratione per caelum caelum, per terram terram, per aquam aquam intelligimus, & ita de aliis quae ibi facta narrantur; ita per diem, diem intelligere debemus, & per sex dies non aliud quam sex dies sibi invicem ordine succedentes.
Probat hoc etiam lex de sabbatho; cujus nimirum hanc rationem reddit ipse legislator Dominus Exod. 20. Sex enim diebus fecit Dominus caelum & terram, & mare & omnia quae in eis sunt, & requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbathi & sanctificavit eum. Quae ratio non magni momenti videbitur, sit non revera sex distinctis diebus opus creationis mundi a Deo perfectum fuit, iisque dies septimus cessationis dominicae successit.
His adde quod nulla rationis necessitas cogit eas scripturas, quae de sex distinctis diebus loquuntur, & per se clarae sunt, in alium sensum detorqueri: cum sit non minus Deo possibile, imo nec minus congruum, si causae facti perpendantur, distinctis temporum spatiis rerum naturas producere, quam facere omnia simul. Nam & miracula Christus interdum non momento, sed successive perfecit, ut Marci 8. quando caecum prius imperfecte, deinde perfecte illuminavit. Congruum autem fuisse, ut in rerum creatione Deus ab imperfecto ad perfectum procederet, ad distinct. proxime sequentem monstrabimus.
Sunt & alia argumenta quae contrariae opinioni possunt opponi, maxime qua parte tradit uno eodemque instanti facta fuisse quaecumque Genes. 1. scribuntur facta sex diebus. Neque enim simul fuerunt, aut esse potuerunt tenebrae & lux; sed testante scriptura prius erant tenebrae super faciem abyssi; deinde jubente Domino facta est lux, videlicet tenebris in eodem diaphano succedens. Unde Apostolus 2. Corinth. 4. Deus qui dixit de tenebri. lucem splendescere, &c. Quod si lux creata fuisset primo instanti cum caelo & terra, nullae tenebrae eam praecessissent, sed pura negatio. Respondet quidem ad hoc argumentum S. Augustinus, tenebras luce priores esse non ordine temporis, sed ordine naturae seu potius intelligentiae nostrae, quia nos prius concipimus rem informem quam formatam, etiamsi forma nunquam caruerit. At non videtur ea responsione satisfieri scripturae, quae tenebras ponit vere fuisse.
Simile argumentum est de aquis confusis & postea divisis interposito firmamento; de terra cooperta aquis, & postea discooperta; de partibus diei vespera & mane. Quae omnia temporis ordinem necessario requirunt, sicut & plures dies quos sex ordine scriptura numerat. Neque enim plura tempora simul currere possunt. Nam quod Augustinus sex dies creationis interpretatur cognitionem angelicam secundum varios gradus rerum creatarum, recipi quidem id potest pro sensu allegorico, non sic autem pro sensu iiterali, ut per hoc realis rerum distinctio, atque operum distincta per dies creatio tollatur.
Rursus Augustino quis objiciat, quod ipso etiam fatente ac docente angelus non statim initio peccavit, sed aliquandiu bonus fuit, ut videre est ad distinctionem tertiam. Atqui ex ejusdem Augustini sententia diabolus peccavit ante hominem conditum, vel certe tunc quando homo conditus fuit. Nam quod de diabolo scriptum est. Ille erat homicida ab initio, exponit de initio hominis conditi: ergo ne quidem secundum ipsum August. stare potest, ut angelus & homo sint in eodem instanti creati. Accedit aperta scriptura significans hominem non fuisse ab initio, ac ne tunc quidem quando creatae sunt plantae. Dicitur enim Genes. 2. quod quo die fecit Deus caelum & terram, & virgultum agri & herbam regionis, homo nondum erat qui operaretur terram. Sed haec objectio S. August. non premit, ut quilib. 5. de Genes. ad litteram cap. 4. & 5. suam explicans sententiam (quod & S. Thomas annotavit (productionem plantarum & animalium, in quibus est homo, non ponat in opere sex dierum secundum actum, sed tantum secundum potentiam. Causaliter enim & potentialiter, ut ipse loquitur, terra & aqua tertio, quinto & sexto die ista rerum genera produxerunt; quia producendi virtutem acceperunt, idque significatum putat illis verbis Genes. 2. quibus dicitur, in die quo fecit Dominus caelum & terram, etiam fecisse omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret; quasi diceretur, priusquam actu essent, jam erant virtute in terra. Et sic quidem S. August. Alii vero qui etiam haec quae S. Aug. excipit, actu simul producta cum angelis & mundo sentiunt; forte responderent non esse absurdum si dicatur angelus post creationem hominis peccasse. Neque enim id certa ratione, aut scripturae testimonio refelli posse videtur.
Potest nihilominus contra dictam S. Augustini explicationem adhuc objici, quod etsi multae plantae & animalia sint in terra & aqua potentialiter, non tamen omnia. Neque enim terra & aqua virtutem acceperunt producendi animalia perfectiora, quae natura nunquam aliter producit quam per generationem ex mare & foemina, ut equos, leones, elephantes. De homine autem id certissimum est etiam secundum scripturam dicente Apostolo Actor. 17. quod Deus ex uno homine fecit omne genus hominum. Quin neque de homine dictum est: Produ cat terra hominem, sicut de bestiis & plantis; sed corpori ejus ex limo terrae composito Deus animam inspiravit. Itaque saltem ad hominem pertinere non potest, quod Augustinus interpretatur animalia potentialiter fuisse in opere sex dierum. Habet igitur Augustini responsio de potentiali productione non parvam difficultatem.
Quocirca etiam huc referre possumus illam generalem ejus retractationem, quam de libris quibus titulus est de Genes. ad literam, facit l. 2. retractationum cap. 24. scilicet in eo opera plura quaesita esse quam inventa, & multa ita posita quasi adhuc requirenda. Alibi sane communem sententiam simpliciter sequi videtur. Nam lib. de catech. rudibus cap. 17. cum dixisset Deum sex diebus operatum septimo die requievisse, subjunxit: Poterat enim omnipotens & uno momento temporis omnia facere; quasi dicat: ob certam rationem non fecit, quamvis posset.
On this page