Capitulum 3
Capitulum 3
Respondetur ad objectiones
Primum est ex Ecclesiastico dicente, cap. 18. Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Hinc enim Augustinus suam opinionem stabilit lib. 4. de Genes. cap. 33. Sed respondetur in ea sententia adverbium, simul, non determinare verbum, creavit, sed nomen omnia, neque ad tempus referri debere, sed ad rerum generalitatem. Nam vox graeca significat, pariter, consequenter, sine acceptione; ut sit sensus nihil esse in rerum natura, quod non sit a Deo creatum. Quare non aliud Ecclesiasticus dicere voluit, quam quod Joannes dixit de Verbo Dei: Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil; & quod Moyses dixit Deum creasse caelum & terram & omnia quae in eis sunt. Deinde etiam si sensus esset simul, id est, uno instantiomnia esse creata, non ideo tamen confundenda essent sex dierum opera, quia quae post diem primum facta sunt, non ita proprie creata dicuntur, ut ea quae primo die; quia non immediate ex nihilo producta, sed ex materia praeexistente, quae tota simul creata fuerat primo die.
Secundum argumentum: Genes. 2. creatio caeli & terrae cum creatione plantarum uni diei asscribitur his verbis: In die quo creavit Deus caelum & terram, & omne virgultum agri, &c. Est autem de caeteris operibus idem judicium. Respondeo more scripturae diem ibi positum pro tempore. Quanquam potest etiam dies intelligi proprie sed acceptione confusa, ut non unus idemque dies, sed alius atque alius intelligatur. Quod autem ibidem consequenter de virgultis & herbis subjungitur: Priusquam orirentur, aut germinarent; non propterea dicitur, quod etsi nondum existerent actu, potentialiter tamen essent in terra prima creationis die, sed hunc habet sensum, quando creavit omne virgultum & herbam, cum antea non essent.
Tertium; Exod. 31. dicit Moyses: Sex diebus creavit Deus caelum & terram: At idem Genes. 1. dicit Deum in principio, & primo die creasse caelum & terram: ergo secundum Moysen sex dies sunt unus dies. Respondeo sententiam Exod. 31. supplendam ex altera quae est Exod. 20. addendo hanc clausulam: Et omnia quae in eis sunt.
Quartum; Dei perfecta sunt opera Deuteron. 32. ergo mundus ab ipso statim initio in sua perfectione a Deo conditus est. Respondeo perfectum eo loco dici, non quod omni ex parte sit absolutum, integrum & formatum; sed in quo nihil est quod merito reprehendas, qualia sunt sine dubio omnia Dei opera quantumvis alioqui imperfecta.
Quintum; Gregorius homil. 26. super evangelia dicit Deum simul omnia ex nihilo creasse. Respondetur id recte dici ratione materiae, quae tota simul initio creata fuit.
Sextum; huic doctrinae quae statuit omnia simul creata, pulchre consonat illa quae ponit angelis concreatas fuisse omnium rerum naturalium species intelligibiles, scilicet ut omnia simul ab initio fuerint & in re & in angelorum cognitione. Et ob hanc forte rationem S. Thomas, cujus haec praecipue sententia est de speciebus omnium rerum angelo congenitis, ut ostendimus ad distinct. 7. non abhorret ab eorum opinione qui ponunt omnia simul facta. Veruntamen respondetur non recte procedi a cognitione etiam naturali, ad rei cognitae existentiam. Sic enim instituta est rerum natura a Deo, ut sicut tota creatura prius erat in mente Dei quam in seipsa; sic inferior creatura, id est, corporea prius esset in intellectu creaturae superioris quam in seipsa. Quod intellige secundum totum genus creaturae corporeae; ne alioqui hac ratione cogamur dicere angelicam naturam ante mundum corporeum fuisse creatam. Hanc responsionem suggerit sanctus Thomas prima parte quaestione 55. articulo secundo in corpore & ad primum, verbis ex Augustino depromptis libro secundo de Genesi ad literam capite 8.
On this page