Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum materia formas rerum tempore antecesserit

§. 4. Utrum materia formas rerum tempore antecesserit?

QUaeri praeterea solet circa rerum creationem in genere; an materia rerum creata fuerit ante formas, ita nimirum ut materia aliquando exstiterit informis. Supponimus autem ex iis quae ad primam distinct. dicta sunt, materiam non esse Deo coaevam, sed a Deo creatam, cum prius non esset. Quaestioni occasionem dederunt quaedam scripturae loca, ut illud Genes. 1. Terra erat inais & vacua, pro quo 70. habent; Invisibilis & incomposita. Et quod Sapient. 11. legitur, Deum creasse orbem terrarum ex materia invisa, vel, ut Graece est, informi. Quomodo etiam Augustinus legit libro 1. de Genes. ad litteram capite 14. Item quod Hebr. 11. dicitur, aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Haec enim omnia significare videntur materiam rudem, indigestam, & formarum vacuam, ex qua rerum species fingerentur, prius extitisse.

Pro hac sententia adducuntur patres ut Basilius homil. 2. Hexameron, Ambros. lib. 1. ejusdem argumenti cap. 8. & Chrysost. homil. 2. super Genesim. atque alii nonnulli, qui omnes materiam dicunt ab initio creatam informem, quae postea per dierum inter valla formata fuerit. Augustinus etiam lib. 12. confessionum cap. 3. & sequentibus usque ad 12. late docet materiam factam informem, id est, carentem omni forma, ita ut esset prope nihil, eamque significatam Genes. 1. per terram, ut ipse ex 70. legit, invisib lem & incompositam. Ad eundem modum scribit lib. 2. de Genes. ad literam cap. 11. & alibi. Beda. quoque memoratum Sapientiae locum exponens, inde colligit materiam ante formam exstitisse.

Ex his vetustior Lactantius lib. 2. divinarum institutionum cap. 8. scribit Deum materiam praeparasse, antequam mundum faceret.

Porro in contrarium gravissimae sunt authoritates & rationes, ut mox patebit.

Est autem distinctione explicanda haec quaestio. Nam si intelligatur de materia quae omni prorsus forma nuda sit & vacua; respondemus talem ante res ipsas materia & forma constantes non exstitisse. Quod probatur apertissime ex initio Genesis, ubi non materiam, sed caelum & terram in principio, id est, primo omnium creata a Deo legimus. Neque enim caeli & terrae nomine materia plane informis intelligi potest, cum haec duo nomina res diversas significent; diversitatem autem non materia sed forma inducat. Scribit in hanc sententiam Augustinus lib. 1. de Genesi ad literam cap. 15. Non est, inquit, informis materia rebus formatis tempore prior, cum sit utrumque simul creatum, & unde factum est & quod factum est, sicut vox materia est verborum, verba vero formatam vocem indicant. Non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem quam possit postea colligere & in verba formare; & quae sequuntur. Unde perspicue patet ex Augustini sententia materiam quando creata est, non prorsus informem fuisse, sed ut ipse eodem loco concludit, formatam. Quod & repetit libro 1. contra adversarium legis & prophetarum cap. 9. & lib. 12. confessionum cap. 29.

Huic sententiae subscribunt non modo Latini patres Augustino posteriores, verum etiam universa Theologorum schola. Multi vero quorum princeps sanctus Thomas diversam opinionem non solum falsam, sed simpliciter impossibilem arbitrantur, utpote negantes fieri posse, ut vel momento existat materia sine forma. Docet id S. Thomas prima parte quaest. 66. art. 1. ubi quaestionem hanc ex professo tractat; item ejusdem partis quaest. 44. art. 2. ad 3. de potentia quaest. 4. art. 1. In quodlibet. quaestione 3. artic. 1. & in praesentem distinct. articulo quarto. Ratio ejus praecipua haec est. Si materia existeret sine forma, simul esset & non esset, quae est manifesta contradictio. Sequela probatur; esset enim, quia ponitur existere; non esset, quia ponitur carens forma. Nihil autem existit sine forma. Haec enim dat esse rei. Nec quicquam omnino esse potest actu sine forma, quae est actus rei; dicere igitur materiam existere sine forma, est dicere, ens actu sine actu.

Item materia nuda tantum est ens potentia. Unde recte docent Physici materiam per se & sine forma consideratam nihil, aut prope nihil esse; ergo repugnat ei esse actu, nisi ejusmodi esse aliunde, id est, a forma accipiat.

Sunt & aliae rationes, quas vide apud Cajetanum super tractatum S. Thomae de ente & essentia quaestione 8. ubi & argumenta Scoti diversum opinantis refellit.

Verum quidquid sit de possibili (neque enim contemnendae sunt rationes quae etiam pro Scoti opinione sive ab ipso, sive ab aliis adferuntur) satis constare nobis debet ex apertis scripturae verbis de facto, scilicet materiam non fuisse initio creatam a Deo absque omni forma.

Caeterum quoniam alia quaedam est informitas, quae non simpliciter excludit formam, sed vel formam rei praestantioris, vel ejusdem rei ornatum ac pulchritudinem bifariam adhuc quaestio proposita intelligi potest. Uno modo, utrum initio fecerit Deus chaos quoddam in quo solum virtute & quasi in semine inessent caelum & terra cum caeteris elementis, non autem secundum formas suas substantiales; sic tamen ut ipsum illud chaos, per suam quandam formam indigestae illi materiae congruam. subsisteret. Hoc enim videri potest alicubi sensisse Augustinus, ut libro 1. de Genesi contra Manichaeos cap. 3. 4. & 7: & lib. 12. confessionum c. 19. Item Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus capite 10. Manifestius autem id senserunt ethnici quidam philosophi, & poetae, quorum sententiam versibus explicat Ovidius lib. 1. Metamorph. Horum literis imbutus Erasmus in commentario hymni Prudentiani de Epiphania Domini affirmat chaos fuisse ante mundum conditum.

Sed huic opinioni rursum obstat, quod initio Gen. dicitur Deus in principio fecisse caelum & terram, non chaos aliquod confusum ex quo postea caelum & terra producerentur.

Deinde, si formam aliquam communem materiae initio conditae tribuas, cui postea supervenirent formae diversae speciales, quibus illa distingueretur, jam redibitur ad opinionem antiquorum naturalium, qui materiam primam ponebant ens aliquod actu. Unde sequeretur rerum ex ea generationem non esse nisi alterationem, ut ex Philosopho argumentatur S. Thomas in summa.

Alter intelligendae quaestionis modus est; utrum ab initio caelum & terra & caetera elementa vere quidem exstiterint secundum formas suas substantiales, sed ita ut ea dispositione, ornatu ac pulchritudine carerent, cujusmodi postea acceperunt. Sic explicatae quaestioni prorsus est affirmative respondendum. Nam & caelum luce atque stellarum ornatu carebat ab initio, & terra aquis undique cooperta ac tenebris immersa multum aberat ab eo cultu & specie in qua nunc conspicitur.

Atque hoc sensu accipiendum quod initio Genesis dicitur: Terra autem erat inanis & vacua; pro quo in Hebraeo est, solitudo & inanitas. Per quod significatur terram incultam & plantis atque animalibus vacuam fuisse.

Eadem porro secundum 70. invisibilis erat & incomposita; Invisibilis quidem propter tenebras & aquam qua undique tegebatur: Incomposita vero quia inculta ut modo dictum est. Hanc informitatis explicationem primum ipse contextus scripturae postulat. Sequitur enim: Et tenebrae erant super faciem abyssi, &c. Deinde plerique patres qui Genesim mundi enarraverunt, ut Basilius, sanctus Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, & alii, non aliam ab ea quam diximus informitatem hic imaginati sunt; utpote per caelum, caelum, per terram, terram intelligentes, sed utrumque adhuc informe & ornatu carens. Ubi etiam est notandum, sub appellatione elementi maxime materialis & sensibilis, secundum quosdam, reliqua tria comprehensa intelligi; secundum alios autem solum ipsi cognatum elementum aquae simul comprehendi; reliqua vero duo in caeli nomine intelligi. Quorum sententia magis placet. Nam aerem & quicquid sursum est, caeli nomine comprehendi, frequentissimum est in sacris literis. Sed de ea re infra. Eodem modo intelligendumquod ex Sap. 11. objiciebatur. Sentit enim Sapiens Deum creasse orbem terrarum, vel ut Graece est κόσμου, id est, mundum (hoc enim Graecum vocabulum ab ornatu dictum est) ex materia informi, id est, ex primis illis corporibus istiusmodi ornatum, a quo κόσμος diceretur, nondum habentibus. Itaque secundum Sapientem informis materia praecessit mundum, qualem nunc videmus etiam tempore; quia informitas illa jam explicata praecessit hunc ornatum. In hunc sensum praeter patres modo nominatos, quos constat de hujusmodi informitate fuisse locutos, etiam Beda & Lactantius exponi possunt.

Quod autem Apost. Heb. 11. dicit ex invisibilibus visibilia facta; sanctus Thomas 1. part. quaest. 65. art. 4. ad primum, de rerum ideis exponit, quae sunt in mente divina. Alii sic: Ex invisibilibus, sive ex non apparentibus (ita enim Graece est) id est, ex non existentibus facta esse ea quae videntur, quia nimirum omnia ex nihilo facta sunt. Sed rectius est, ni fallor, ut & hanc scripturam conformiter cum prioribus exponamus, eo quod terra secundum 70. (quorum versionem passim sequitur illius epistolae scriptor) initio ἀόρατος, id est, invisibilis fuisse dicatur.

Quid vero ad Augustini quaedam loca sit respondendum; satis jam patet ex dictis. Ipse enim suam mentem clarissime interpretatus est lib. 1. de Genesi ad literam cap. 15. & lib. 12. confessionum cap. 17. & sequentibus usque ad 29. atque alibi. Vult enim quod informitas materiae non praecesserit tempore formationem ejus; sed solum ordine naturae sive originis atque intelligentiae nostrae; quomodo, ut ex eo supra dictum est, vox prior est verbo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4