Capitulum 5
Capitulum 5
Expositio principii Geneseos
In principio, at Moyses, creavit Deus caelum & terram, Hoc est, primo omnium, ac ne materia quidem prius creata fecit Deus quicquid supra nos est (quod totum more scripturae sacrae caelum vocar: diximus) & quicquid infra nos est, id est, terram cum aquis, a quibus nondum erat separata. Totum hoc, inquam, excluso dumtaxat ornatu caeli & terrae quem postea acceperunt. Sequitur:
Terra autem erat inanis & vacua: Hoc est, nondum ea rerum ex ipsa nascentium vel in ipsa degentium varietate ac pulchritudine exornata qua nunc est. Sequitur:
Et tenebrae erant super faciem abyssi. Tenebrae luminis absentiam significant in corpore diaphano, cujusmodi est aer & aqua. Recte proinde Magister ex August. lib. I. de Genesi contra Manichaeos cap. 4. (cui similis est locus lib. contra epistolam Fundamenti cap. 30. docet tenebras hic nominari, non ut creaturam aliquam ab initio factam (non enim dictum est fiat lux) sed ut privationem ejus perfectionis, qua corpus creatum carebat, quaeque paulo post producenda erat; eatenus tamen dici potest Deum creasse tenebras, quia fecit diaphanum corpus sine lumine. Qua ratione tam de nocte quam de tenebris dicitur in Cantico trium puerorum: Benedicite noctes & dies Domino: Benedicite lux & tenebrae Domino, & Ps. 73. Tuus est dies & tua nox, id est, creaturae tuae. Unde sequitur: Tu fabricatus es auroram & solem, Et Isa. 45. in Dei persona: Ego formans lucem & creans tenebras. Abyssus autem intelligi potest immensa profunditas aquarum; vel ut aliis placet, immensa ac profundissima illa moles ex terra simul & aqua constans, cujus superficiem, quia lux nulla adhuc creata erat, tegebant densissimae tenebrae, vi delicet aerem universum occupantes. Sequitur:
Et spiritus Domini ferebatur super aquas. Per spiritum Domini Hebraeorum quidam intelligunt ventum a Domino excitatum, ut in Psal. 147. Flabit spiritus ejus & fluent aquae. Alii ventum magnum, phrasi Hebraea; quomodo alibi montes Dei & cedros Dei vocat scriptura. Verum scriptoribus ecclesiasticis magis placet, ut intelligatur Spiritus sanctus, tertia in Trinitate persona, tametsi cum allusione ad flatum corporeum, ut sensus sit: Spiritus Dei superferebatur; sive, ut ex Hebraeo verti posse monet Hieronymus in traditionibus Hebraicis, incubabat aquis, easque confovebat una cum terra subjecta; fovebat, inquam, ad futuram rerum germinationem, scilicet eam quae tertio die facta est, quaeque fieri solet ex permixtione humoris cum materia terrestri.
Porro secundum Aug. lib. I. de Genesi contra Manichaeos cap. 5. & 7. ita ferebatur spiritus Domini super aquas, sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis. Et secundum eundem lib. 1. de Genesi ad literam cap. 7. superferebatur non loco, sed omnia superante ac praecellente potentia. Quae sequuntur in Genes. ad subsequentes distinctiones exponentur.
On this page